monumenta.ch > Gregorius Magnus > 44
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XLIII. <<<     >>> XLV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT XLIV [Rec. XXIV].

1 IBID.---Loquar in amaritudine animae meae.
2 [67. ] Confessio fiat in amaritudine animae.---Qui culpas suas detestans loquitur, restat [Verbum necesse est (quod perinde est ac necessario seu consequenter et ex necessitate) in Vulgatis omissum exhibent omnes Mss. Idem huius verbi usus est apud Hilarium Pictav., in psal. LXVIII, n. 16, ubi habet: A malis quis eripi se ob id necesse est, ne malis afficiatur optabit. Et in psal. CXVIII, lit. 12, n. 7: Earum necesse est generationum terra fundata et mansura esse credenda est.] necesse est ut has in amaritudine animae loquatur, ut haec ipsa amaritudo puniat quidquid lingua per mentis iudicium accusat. Sciendum vero est quia ex poena poenitentiae, quam sibi mens irrogat, aliquatenus securitatem percipit, atque ad interrogationem superni iudicis fidentior exsurgit, ut semetipsam subtilius inveniat, et erga se quaeque quomodo disponantur agnoscat. Unde et protinus additur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.170v csg207.238