monumenta.ch > Gregorius Magnus > 21
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XX . <<<     >>> XXII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT XXI.

1 IBID.---Et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa.
2 [32. ] Damnantur parvuli ex sola culpa originali.---Nonnulli etenim prius a praesenti luce subtrahuntur quam [Bellov., Longip., Gemet. et alii. Norman., quam ad promerenda bona malave merita. In Ms. Colb. a Rainerio, uti verisimile est, qui singulos libros in capitula divisit, eisque summarias sententias praefixit, ascriptum est: Nota de occulto Dei iudicio, unde infantes mox nati absque opere trudantur in inferno.] ad proferenda bona malave merita activae vitae perveniant. Quos quia a culpa originis sacramenta salutis non liberant, et hic ex proprio nihil egerunt, et illuc ad tormenta perveniunt. Quibus unum vulnus est [Longip., Gemet., et alii Norman., corruptibilis nasci.] corruptibiliter nasci, aliud carnaliter emori. Sed quia post mortem quoque aeterna mors sequitur, occulto eis iustoque iudicio etiam sine causa vulnera multiplicantur. Perpetua quippe tormenta percipiunt et qui nihil ex propria voluntate peccaverunt. Hinc namque scriptum est: Non est mundus in conspectu eius nec unius diei infans super terram [Iob. XV, 14]. Hinc per semetipsam Veritas dicit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei [Ioan. III, 5]. Hinc Paulus ait: Eramus natura filii irae, sicut et caeteri [Ephes. II, 3]. Qui itaque, nullum proprium adiungens, ex solo originis [Lyran., Bigot., Utic., reatu premitur.] reatu perimitur, quid iste in illo extremo examine, quantum ad humani sensus aestimationem, nisi sine causa vulneratur? Sed tamen sub divina districtione iustum est ut propago mortalis, velut infructuosa arbor, et in ramis servet amaritudinem quam traxit ex radice. Ait ergo: In turbine enim conteret me, [Gemet. habet et multiplicavit, sicque semper infra.] et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa. Ac si, aperte humani generis damna considerans, dicat: Districtus iudex qua eos animadversione trucidat quos culpa propriae actionis damnat, si et illos in aeternum percutit quos reatus arbitrii non addicit?
3 [33. ] Iob Dei iudicium timet. Percussus est ut meritum augeretur, non ut vitium tergeretur.---Quae nimirum dicta nec a beato Iob specialiter discrepare cognoscimus, si haec quam vere prolata sunt indagamus. Semetipsum namque subtiliter pensans, atque in omni actione diiudicans, supernae districtionis vim quanta sollicitudine pertimescat insinuat, subdens: In turbine enim conteret me. Ac si aperte dicat: Idcirco hunc semper et in tranquillitate timeo, quia per flagella qualis in turbine veniat non ignoro. Quae flagella scilicet et metuens praevidit, et praevidens pertulit. Unde subiungit: Et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa. Ut enim saepe iam diximus, nequaquam beatus Iob percussus est ut in eo percussio vitium tergeret, sed ut meritum augeret. Vulneratum se itaque sine causa asserens, hoc de se foris loquitur, quod de illo Veritas in occulto testatur, dicens: Commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra [Iob. II, 3]. Vir ergo sanctus superbe non dicit quod veraciter dicit, nec per haec verba a rectitudine discrepat, per quae a iudice non discordat. Qui eorumdem protinus vulnerum continuationem exprimit, cum subiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke20.162v csg207.212

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik