monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XIII <<<     >>> XV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT XIV [Rec. VIII].

1 VERS. 12.---Si repente interroget, quis respondebit ei?
2 [21. ] Deo iudicanti aut percutienti respondere homo non sufficit.---Repente Deus interrogat cum nos ad districtionem sui examinis inopinatos vocat. Sed interrogationi illius respondere homo non sufficit, quia si remota tunc pietate discutitur, in illo examine etiam iustorum vita succumbit. Vel certe interrogat cum duris nos percussionibus pulsat, ut cum mens nostra magna de se in tranquillitate aestimat, semetipsam veraciter qualis sit in perturbatione deprehendat. Et plerumque quoniam percutitur gemit, sed respondere non sufficit, quia et ipsa ei percussionis suae adversitas displicet; sed tamen semetipsum homo considerans, tacet, et divina iudicia discutere metuit, quia esse se pulverem agnoscit. Unde et per Paulum dicitur: O homo, tu quis es qui respondeas Deo [Rom. IX, 20]? Respondere Deo non posse convincitur qui homo nominatur, quia per hoc quod de humo sumptus est, iudicia superna discutere dignus non est. Unde hic quoque apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.160r csg207.205

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik