monumenta.ch > Gregorius Magnus > 13
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XII . <<<     >>> XIV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT XIII [Rec VII.]

1 VERS. 11.---Si venerit ad me, non videbo eum; et si abierit, non intelligam.
2 [20. ] Homo ita caecus, ut gratiae donum saepe iram putet, ac vice versa.---Seclusum quippe ab internis gaudiis genus humanum, exigente culpa, mentis oculos perdidit, et quo meritorum suorum passibus graditur nescit. Saepe enim donum gratiae est, quod iram deputat, et saepe divinae districtionis ira est, quod gratiam putat. Nam plerumque gratiam aestimat dona virtutum, et tamen eisdem donis elatus corruit. Plerumque velut iram metuit adversa tentationum; et tamen, eisdem tentationibus pressus, ad virtutum custodiam cautior exsurgit. Quis enim Deo se propinquare non aestimet cum supernis excrescere se muneribus agnoscit, cum vel prophetiae donum; vel doctrinae magisterium percipit, vel ad exercendam curationis gratiam convalescit? Et tamen saepe mens, dum de virtutis suae securitate resolvitur, insidiante adversario, inopinatae culpae telo perforatur; et inde a Deo in aeternum longe fit, unde ei ad tempus sine cautelae custodia propinquavit. [Vet. XI.] Et quis se derelictum iam gratia divina non deputet cum post experimentum munditiae lacessiri se carnis tentationibus videt, inhonesta ad animum congeri, et ante cogitationis oculos nonnulla improba et immunda versari? Et tamen cum fatigant ista, nec superant, nequaquam per pollutionem trucidant, sed per humilitatem servant, ut infirmum se animus in tentatione deprehendens, totum se ad Divinitatis adiutorium conferat, et sui fiduciam funditus amittat; sicque fit ut inde altius Deo inhaereat, unde se a Deo profundius cecidisse suspirabat. Accessus igitur recessusque Dei a mente nostra minime cognoscitur, quousque rerum alternantium finis ignoratur, quia et de tentatione incertum est utrum probet an trucidet, et de donis nequaquam deprehenditur utrum hic desertos remunerent, an in via nutriant, ut ad patriam perducant. Homo ergo ab internis gaudiis semel expulsus clausas contra se ianuas secreti spiritalis aspiciat, atque ad semetipsum foras proiectus in carne gemat, et, caecitatis suae damna considerans, dicat: Si venerit ad me, non videbo eum; et si abierit, non intelligam. Ac si aperte deploret, dicens: Postquam semel sponte oculos perdidi, quoniam quaesitae noctis caecitatem patior, nec ortum iam, nec occasum solis agnosco. Et tamen homo qui infirmitatis poena premitur, et caecitatis suae caligine gravatur, ad supernae lucis iudicium properat, ut suorum actuum rationem reddat. Unde et mox subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.160r csg207.203

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik