monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, XI . <<<     >>> XIII

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT XII [Vet. X].

1 VERS. 10.---Qui facit magna, et inscrutabilia, et mirabilia, quorum non est numerus.
2 [19. ] Dei opera facundius obstupescendo quam loquendo laudamus.---Divinae fortitudinis facta tunc verius explemus, cum haec nos explere non posse cognoscimus; tunc facundius loquimur, cum ab his obstupescendo reticemus. Ad narranda quippe Dei opera habet defectus noster, quam sufficienter exerat linguam suam, ut quae comprehendere idonee non valet, haec idonee mutus laudet. Unde bene per Psalmistam dicitur: Laudate eum in potentatibus eius, laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius [Psal. CL, 2]. Ille quippe Dominum secundum multitudinem magnitudinis eius laudat, qui se succumbere in eius laudis expletione considerat. Dicat ergo: Qui facit magna, et inscrutabilia, et mirabilia, quorum non est numerus, videlicet magna virtute, inscrutabilia ratione, innumerabilia multiplicitate. Divina ergo opera, quae explere dicendo non potuit, facundius deficiendo definivit. Sed in consideratione rerum cur longe extra nos ducimur, qui hoc ipsum quoque quod erga nos agitur ignoramus? Unde et apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.159v csg207.203

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik