monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, X . <<<     >>> XII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT XI [Vet. et Rec. VI].

1 VERS. 9.---Qui facit Arcturum, et Orionas, et Hyadas, et interiora Austri.
2 [12. ] Verbis sapientum mundi cur utatur Scriptura. ---Nequaquam sermo veritatis vanas Hesiodi, Arati, et Callimachi fabulas sequitur, ut Arcturum nominans, extremam stellarum septem caudam Ursae suspicetur, et quasi Orion gladium teneat amator insanus. Haec quippe astrorum nomina a cultoribus sapientiae carnalis inventa sunt; sed Scriptura sacra idcirco eisdem vocabulis utitur, ut res quas insinuare appetit notitia usitatae appellationis exprimantur. Nam si astra quae vellet per ignota nobis nomina diceret, homo, pro quo haec eadem Scriptura facta est, nesciret procul dubio quid audiret. Sic igitur in sacro eloquio sapientes Dei sermonem trahunt a sapientibus saeculi, sicut in eo pro utilitate hominis vocem in se humanae passionis ipse conditor hominum sumit Deus, ut videlicet dicat: Poenitet me fecisse hominem super terram [Genes. VI, 6, 7]; cum profecto constet quia is qui cuncta prius quam veniant conspicit, nequaquam postquam aliquid fecerit poenitendo resipiscat. Quid ergo mirum si spiritales viri utuntur verbis carnalium, quando ipse ineffabilis et creator omnium Spiritus, ut ad intellectum suum carnem pertrahat, in se ipso carnis sermonem format? In Scriptura igitur sacra dum nota astrorum nomina audimus, de quibus astris sermo moveator agnoscimus. Cum vero quae narrentur astra perpendimus, restat ut ex eorum motibus ad spiritualis intelligentiae arcana surgamus. Neque enim iuxta litteram mirum aliquid dicitur, quod Deus Arcturum, Orionas, et Hyadas fecit, de quo nimirum constat quia omnino in mundo nihil sit quod ipse non fecerit. Sed sanctus vir haec fecisse Dominum dicit: per quae signari proprie ea quae spiritaliter geruntur intelligit.
3 [13. ] Arcturus significat Ecclesiam.---Quid namque Arcturi nomine, qui, in coeli axe constitutus, septem stellarum radiis fulget, nisi Ecclesia universalis exprimitur, quae in Ioannis Apocalypsi per septem Ecclesias septemque candelabra figuratur [Apoc. I, 12, 20]? Quae dum dona in se septiformis gratiae Spiritus continet, claritate summae virtutis irradians, quasi ab axe veritatis lucet. [Vet. VII.] Pensandum quoque est quod Arcturus semper versatur, et nunquam mergitur, quia et sancta Ecclesia persecutiones iniquorum sine cessatione tolerat, sed tamen usque ad mundi terminum sine defectu perdurat. Saepe namque eam reprobi, quia usque ad internecionem persecuti sunt, quasi hanc se funditus exstinxisse crediderunt; sed eo multiplicius ad statum sui provectus rediit, quo inter manus persequentium moriendo laboravit. Arcturus ergo dum versatur erigitur, quia tunc sancta Ecclesia valentius in veritate reficitur, cum ardentius pro veritate fatigatur.
4 [14. ] Oriones martyres.---Unde apte quoque post Arcturum protinus Orionas subdit. Oriones quippe in ipso pondere temporis hiemalis oriuntur, suoque ortu tempestates excitant, et maria terrasque perturbant. Quid igitur post Arcturum per Orionas nisi martyres designantur? Quid, dum [Coc. et seq. Ed., dum sanctam Eccl . . . . . erigunt, contra fidem Mss. In Corb. Germ. et uno Vindoc. legitur, ad statum perfectionis vel praedicationis erigitur.] sancta Ecclesia ad statum praedicationis erigitur, pondus persequentium molestiasque passuri, ad coeli faciem quasi in hieme venerunt. His etenim natis, mare terraque turbata est, quia dum gentilitas mores suos destrui, apparente illorum fortitudine, doluit, in eorum necem non solum iracundos ac turbidos, sed etiam placidos erexit. Ex Orionibus itaque hiems inhorruit, quia, clarescente sanctorum constantia, frigida mens infidelium ad tempestatem se persecutionis excitavit. Orionas ergo coelum edidit, cum sancta Ecclesia martyres misit. Qui dum loqui recta rudibus ausi sunt, omne pondus ex frigoris adversitate pertulerunt.
5 [15. ] Hyades doctores.---Bene autem protinus Hyadas subdit, quae iuvenescente verno ad coeli faciem prodeunt, et cum iam sol caloris sui vires exerit ostenduntur. Illius quippe signi initiis inhaerent quod sapientes saeculi Taurum vocant, ex quo augeri sol incipit, atque ad extendenda diei spatia ferventior exsurgit. Qui itaque post Orionas Hyadum nomine nisi doctores sanctae Ecclesiae designantur? Qui, subductis martyribus, eo iam tempore ad mundi notitiam venerunt quo fides clarius elucet, et, repressa infidelitatis hieme, altius per corda fidelium sol veritatis calet. Qui, remota tempestate persecutionis, [Ita fere omnes Mss. nostri, non, ut legitur in Edit., expletis longis noctibus infidelitatis. In solo Gemet. habetur expletis longis noctis infidelitatibus.] expletis noctibus longae infidelitatis, tunc sanctae Ecclesiae exorti sunt, cum ei iam per credulitatis vernum lucidior annus aperitur. [Vet. VIII.] Nec immerito doctores sancti Hyadum nuncupatione signantur. Graeco quippe eloquio ὑετὸς pluvia vocatur, et Hyades nomen a pluviis acceperunt, quia ortae procul dubio imbres ferunt. Bene ergo Hyadum appellatione expressi sunt qui, ad statum universalis Ecclesiae quasi in coeli faciem deducti, super arentem terram humani pectoris sanctae praedicationis imbres fuderunt. Si enim praedicationis sermo pluvia non esset, Moyses minime dixisset: Exspectetur sicut pluvia eloquium meum [Deut. XXXII, 2]; nequaquam per Isaiam Veritas diceret: Mandabo nubibus, ne pluant super eam imbrem [Isai. V, 6]; atque hoc, quod paulo ante protulimus: Quamobrem prohibitae sunt [Non legitur stellae, sed stillae, tum in Hebraico fonte, tum in vulgata translatione, aut in aliis sive versionibus, sive paraphrasibus. In Graeca autem interpretatione, neutra vox occurrit. Manifestum tamen est Gregorium ita legisse.] stellae pluviarum [Ierem. III, 3]. Dum ergo Hyades cum pluviis veniunt, ad coeli spatia altiora sol ducitur, quia, apparente doctorum scientia, dum mens nostra imbre praedicationis infunditur, fidei calor augetur. Et perfusa terra ad fructum proficit, cum lumen aetheris ignescit, quia uberius frugem boni operis reddimus, dum per sacrae eruditionis flammam in corde clarius ardemus. Dumque per eos diebus singulis magis magisque scientia coelestis ostenditur, quasi interni nobis luminis vernum tempus aperitur, ut novus sol nostris mentibus rutilet, et eorum verbis nobis cognitus, se ipso quotidie clarior micet. [Lyran. et Bigot., vergente.] Urgente etenim mundi fine, superna scientia proficit, et largius cum tempore excrescit. Hinc namque per Danielem dicitur: Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia [Dan. XII, 4]. Hinc Ioanni in priori parte revelationis angelus dicit: Signa quae locuta sunt septem tonitrua [Apoc. X, 4]. Cui tamen in eiusdem revelationis termino praecipit, dicens: Ne signaveris verba prophetiae libri huius [Ibid., XXII, 10]. Pars quippe revelationis anterior signari praecipitur, terminus prohibetur, quia quidquid in sanctae Ecclesiae initiis latuit, finis quotidie ostendit. Nonnulli vero a Graeca [In Edit. Gil., Vatic. et Guss., quae ypsilon dicitur. Exprimimus lectionem praecedentium quae est et Mss.] littera quae y dicitur Hyadas nuncupatas arbitrantur. Quod si ita est, significationi quam diximus contrarium non est. Doctores enim his stellis non inconvenienter expressi sunt quae a litteris nomen trahunt. Sed quamvis Hyades ab eiusdem litterae visione non discrepent, certum tamen est quia ὑετὸς imber dicitur, [Ita meliores Mss. At Editi, eo quod exortae.] et ortae pluvias apportant.
6 [16. ] In Ecclesia fulserunt apostoli, tum martyres, post doctores.---Vir igitur sanctus redemptionis nostrae ordinem contemplatus admiretur, atque admirans exclamet, dicens: Qui extendit coelos solus, et graditur super fluctus maris; qui facit Arcturum, et Orionas, et Hyadas. Extensis etenim coelis, Dominus formavit Arcturum, quia, in honorem deductis apostolis, in coelesti conversatione fundavit Ecclesiam. Formato quoque Arcturo, fecit Orionas, quia, roborata fide universalis Ecclesiae, contra procellas mundi edidit martyres. Editis quoque Orionibus, protulit Hyadas, quia, convalescentibus contra adversa martyribus, ad infundendam ariditatem humanorum cordium doctrinam contulit magistrorum. Isti itaque sunt astrorum spiritalium ordines, qui, dum summis virtutibus eminent, semper ex supernis lucent.
7 [17. ] Quae sanctis hinc migrantibus gloria praeparata. ---Sed post ista quid restat, nisi ut sancta Ecclesia, laboris sui fructum recipiens, ad videnda supernae patriae intima perveniat? Unde apte, quia dixit, Qui facit Arcturum, et Orionas, et Hyadas, protinus addidit: Et interiora Austri. [Vet. IX.] Quid namque in hoc loco Austri nomine nisi fervor sancti Spiritus designatur? quo dum repletus quisque fuerit, ad amorem patriae spiritalis ignescit. Unde et sponsi voce in Canticorum canticis dicitur: Surge, Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum, et [Mss. Corb. Germ. et German., fluant.] fluent aromata illius [Cant. IV, 16]. Austro quippe veniente, Aquilo surgens recedit, cum adventu sancti Spiritus expulsus antiquus hostis, qui in torpore mentem constrinxerat, deserit. Atque hortum sponsi Auster perflat, ut aromata defluant, quia nimirum dum sanctam Ecclesiam donorum suorum virtutibus Spiritus veritatis impleverit, ab ea longe lateque odores boni operis spargit. Interiora ergo Austri sunt occulti illi angelorum ordines, et secretissimi patriae coelestis sinus, quos implet calor Spiritus sancti. Illuc quippe sanctorum animae et nunc corporibus exutae et post corporibus restitutae perveniunt, et [Ita vet. Edit. cum Vindoc., Gemet., Lyran., Bigot., Utic., Longip., etc., quorum loco Coc. et al. Edit. posuerunt, quasi in Austri abditis.] quasi astra in abditis occultantur. Ibi per diem, quasi in meridiano tempore, ardentius solis ignis accenditur, quia conditoris claritas, mortalitatis nostrae iam pressa caligine, manifestius videtur; et velut sphaerae radius ad spatia altiora se elevat, quia de semetipsa nos veritas subtilius illustrat. Ibi lumen intimae contemplationis sine interveniente cernitur umbra mutabilitatis; ibi calor summi luminis sine ulla obscuritate corporis; ibi invisibiles angelorum chori quasi astra in abditis emicant, quae eo nunc ab hominibus videri nequeunt, quo flamma veri luminis altius perfunduntur. Valde itaque mirum est quod, missis apostolis, Dominus coelos tetendit; quod, temperatis persecutionum tumoribus, maris fluctus gradiens repressit; quod solidata Ecclesia, Arcturum statuit; quod, roboratis contra adversa martyribus, Orionas misit; quod, repletis in tranquillitate doctoribus, Hyadas praebuit; sed post haec valde est admirabile quod sinum nobis coelestis patriae quasi interiora Austri praeparavit.
8 [18. ] Sanctorum pulchritudo alia morum, alia praemiorum.---Pulchrum est hoc omne quod quasi in coeli facie de divina dispensatione cernitur, sed longe illud et incomparabiliter pulchrius ad quod invisibiliter pervenitur. Unde bene iterum sponsus in sponsae suae laudibus dicit: Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra! oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet [Cant. IV, 1]. Pulchram narrat, et pulchram replicat, quia alia ei est pulchritudo morum in qua nunc cernitur, atque alia pulchritudo praemiorum in qua tunc per conditoris sui speciem sublevabitur. Cuius videlicet membra omnes electi, quia ad cuncta simpliciter incedunt, eius oculi columbarum vocantur, qui magna luce irradiant, quia et signorum miraculis coruscant. Sed quantum est omne hoc miraculum quod videri potest? Illud de internis miraculum est mirabilius quod videri nunc non potest. De quo illic apte subditur: Absque eo quod intrinsecus latet. Magna quippe gloria aperti operis, sed longe incomparabilis occultae remunerationis. Quod ergo per beatum Iob astrorum nomine, hoc Salomonis vocibus oculorum appellatione signatur; et quod per Salomonem dicitur: Absque eo quod intrinsecus latet, hoc nobis beatus Iob intimat, cum Austri interiora commendat. Sed ecce vir sanctus exteriora [Sic leg. cum Mss. Turon., Vindoc., Corb. Germ., omnibus Norman., ubi Excusi, nominans.] mirans, interiora considerans, aperta narrans, occulta penetrans, omne quod interius exteriusque agitur dicere conatur; sed opera summae magnitudinis quando explicet lingua carnis? Unde et apte mox haec eadem opera melius [Mss. Anglic., Normam., Corb. Germ., Vindoc., Bellov., etc., ita habent, et quidem melius quam definiendo, quod legitur in Editis.] deficiendo comprehendit dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke20.158r csg207.197

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, X . <<<     >>> XII .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik