monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, IV . <<<     >>> VI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT V.

1 IBID.---Quis [Gemet. et Corb. Germ.: Quis resistit ei, et pacem habuit?] restitit ei, et pacem habuit?
2 [5. ] Qui Deo resistit, pace cadit. Resistere Deo quid sit.---Qui enim cuncta mirabiliter creat, ipse, ut creata sibimet conveniant ordinat. In quo ergo conditori resistitur, pacis conventio dissipatur, quia ordinata esse nequeunt, quae superni moderaminis dispositionem perdunt. Quae enim subiecta Deo in tranquillitate [Ita fere omnes Mss. nostri. Longipont. habet, in tranquillitate perstiterunt. Ipsa sibimet dimissa rectitudinis ordinem confundunt. In Veter. Edit. legitur, in tranquillitate persistunt. Vindoc. Mss. addunt negationem, in tranquillitate non persistunt. Recentiores Edit. habent, in tranquillitate persistere nequeunt.] persisterent, ipsa se sibimet dimissa confundunt, quia in se pacem non inveniunt, cui venienti desuper in auctore contradicunt. Sic summus ille angelicus spiritus, qui subiectus Deo in culmine stare potuisset, [Germ. Corb., Germ., Longip., Turon., Baioc., a semetipso repulsus patitur.] semetipsum repulsus patitur, quia per naturae suae inquietudinem foras vagatur. Sic primus humani generis parens, quia auctoris praecepto restitit, carnis protinus contumeliam sensit; et quia subesse conditori per obedientiam noluit, sub semetipso prostratus, et pacem corporis protinus amisit. Bene ergo dicitur: Quis restitit ei, et pacem habuit? quia perversa mens unde se contra auctorem erigit, inde se in semetipsa confundit. Resistere autem Deo dicimur, cum repugnare eius dispositionibus conamur. Neque enim nostra infirmitas incommutabili eius sententiae obviat, sed tamen quod explere non valet tentat. Nam saepe humana infirmitas occulte vim dispositionis agnoscit, et tamen hanc si mutare valeat appetit. Contraire satagit, sed ipso se gladio contradictionis frangit. Ordini interno renititur, sed suis victa conatibus ligatur. Habere ergo pacem resistens non potest, quia dum superbiam confusio sequitur, quod stulte per culpam geritur, [Primus Vindoc. et Corb. Germ., hoc in agentis virtute mirabiliter ordinatur; alter Vindoc., hoc in agentis poena, vel ex iudicantis vindicta mutabiliter ordinatur.] hoc in agentis poenam mirabiliter ordinatur. Sed vir sanctus, virtute prophetici spiritus plenus, cum confusionem generaliter humanae superbiae conspicit, ad speciale malum protinus plebis Israeliticae oculos mentis tendit, et quae poena elatos omnes maneat, ex unius gentis interitu ostendit. Nam repente subiungit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke20.156r csg207.191

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik