monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, III. <<<     >>> V.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT IV [Vet. II].

1 VERS. 4.---Sapiens corde est, et fortis robore.
2 [4. ] Deus ut sapiens falli, ut fortis vitari non potest. ---Quid mirum si conditorem sapientium, sapientem dicimus, quem ipsam esse sapientiam scimus? Et quid mirum quod fortem esse memorat, quem hanc ipsam esse fortitudinem nullus ignorat? Sed sanctus vir duobus verbis in laudem auctoris prolatis, aliquid nobis intimat, unde nos ad cognitionem nostram trepidos reducat. Sapiens quippe Deus dicitur, quia occulta nostra subtiliter agnoscit; et esse fortis adiungitur, quia valenter cognita percutit. Nec falli ergo a nobis, quia sapiens; nec vitari, quia fortis est, valet. Nunc ut sapiens omnia invisibilis aspicit, tunc ut fortis sine ullo obstaculo quos reprobat punit. Qui hoc quoque hic forti sapientia ordinat, ut humana mens cum contra auctorem se elevat, ipsa se sua elatione confundat. Unde et subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.156r csg207.190

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik