monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19 > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, II .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, CAPUT I.

1 [1. ] Perversi recta ut prava adversantium dicta reiiciunt, secus boni.---Perversae mentes si semel ad studium contrarietatis eruperint, sive pravum, seu rectum quid a contradicentibus audiant, adversis hoc responsionibus impugnant, quia cum persona per contrarietatem displicet, nec recta quae protulerit placent. At contra bonorum corda, quibus in odium non venit persona, sed culpa, sic perversa diiudicant, ut recta quae dicuntur assumant. Discernendis quippe contradicentium sensibus aequissimi arbitri resident, et sic male prolata respuunt, ut tamen approbent quae ex veritate cognoscunt. Solet namque inter spinarum multitudinem, etiam de frugis semine spica succrescere. Cauta ergo manu operantis agendum est, ut dum spina tollitur, spica nutriatur, quatenus qui studet eradicare quod pungit, noverit servare quod reficit. Unde et beatus Iob, quia Baldad Suhites recte per inquisitionem dixerat: Nunquid Deus supplantat iudicium, aut Omnipotens subvertit quod iustum est [Iob. VIII, 3]? quia vera in hypocritas robustaque protulerat, bene haec et contra pravos generaliter prolata conspiciens, studium propriae defensionis calcat, atque audita protinus approbat, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke20.155v csg207.189