monumenta.ch > Gregorius Magnus > 47
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XLVI. <<<     >>> XLVIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, CAPUT XLVII.

1 IBID.---Et in ortu suo germen eius egreditur.
2 [77. ] Statim ut recte agit, vult laudari hypocrita. Assumpto sanctitatis habitu, interdum peior fit.---Herba quaelibet nascendo prius a terra producitur, aura et aestibus tangitur, sole ac pluviis nutritur, et tunc demum ad proferendum sui seminis germen aperitur. Scirpus vero cum flore suo nascitur, moxque a terra surgit, sui secum seminis germen producit. Bene ergo per herbas reliquas sancti quilibet, per scirpum vero hypocrita designatur, quia iusti viri, prius quam in opere sanctae conversationis oriantur, huius vitae hiemem tolerant, eosque gravium persecutionum aestus fatigant; sed cum recta faciunt, nequaquam hic suae rectitudinis remunerationem quaerunt; cum vero a praesentis mundi laboribus exeunt, ad aeternam patriam venientes, exspectata retributione perfruuntur. At contra hypocrita, quia mox in bono opere nascitur, praesentis mundi recipere gloriam conatur. Quasi scirpi more cum germine oritur, qui pro eo quod bene vivere incipit, quaerit statim ut a cunctis honoretur. Germen itaque in ortu est remuneratio in inchoatione. Saepe namque nonnulli apertae pravitatis vias deserunt, sanctitatis habitum sumunt; moxque ut prima limina bene vivendi contigerint, obliti qui fuerint, affligi iam per poenitentiam de consummatis nequitiis nolunt; laudari autem de inchoata iustitia appetunt, praeesse caeteris etiam melioribus concupiscunt. Quos plerumque dum [Norman., iuxta voluntatem, etc.] iuxta votum praesens prosperitas sequitur, multo quam prius fuerant de sanctitatis habitu peiores fiunt. Nam rebus multiplicibus occupati, atque ipsa occupatione [Ita Bellov., Vindoc., Norman., Longip., ubi apud Coc. et seq. Ed. legitur confisi.] confusi, non solum perpetrata minime deplorant, sed adhuc quae deplorentur exaggerant.
3 [Vet. XXXIX. Rec. XXIV.] [ 78. ] Recens conversus, ad exteriora officia non est provehendus hypocrita. Bona nostra pereunt si citius retecta.---Qui enim mundum deserunt, ad exteriora officia provehi [Gemet., provehi non habent.] non debent, nisi per humilitatem diutius in eiusdem mundi contemptu solidentur. Citius namque bona depereunt quae hominibus ante tempus innotescunt, quia et arbusta plantata prius quam fixa radice coalescant, si manus concutiens tangit, arefacit. At si in altum radix figitur, et terrae humoribus conspersa solidatur, haec et manus impellit, sed non laedit; haec et ventorum flatus inflectendo concutiunt, sed non evertunt. Ne ergo eruatur [In Gemet. olim legebatur vita concepti operis; sed, prima syllaba deleta recentiori manu, nunc legitur coepti.] vita coepti operis, diu ac robuste in alto humilitatis figenda est radix cordis, ut cum ab humano ore detractionis aura vel favoris flaverit, etsi in quamlibet partem utcunque incurvat, animum funditus non evellat; sed ad statum suum protinus post inflexionem redeat, si apud se fortis in radice perdurat. Quid in rebus excrescentibus pariete surgente robustius? Qui tamen si, dum construitur, impellatur, statim sine labore destruitur; si autem per spatium temporis ab humore suo exsiccari permittitur, saepe et arietum ictibus minime quassatur. Sic sic videlicet bona nostra et intempestive manifestata depereunt, et diutius occultata solidantur, quia humanae occupationis manus cum incipientem conversationis nostrae vitam contigerit, quasi recentem parietem impellit, eamque facile destruit, quia adhuc humorem infirmitatis propriae non amisit. Cum vero in longa quietis suae abiectione se animus comprimit, quasi more exsiccati parietis contra ictus obdurescit, et confractum protinus resilit omne quod [In Vulgatis, quod solidum impactum ferit. In omnibus Mss. deest impactum. In Germ., quod solidum ferit; sic etiam legitur in Corb. Germ. et Colb., secunda manu.] solidum ferit. Hinc est quod vitam inchoantium Moyses humanis occupationibus exerceri prohibuit, dicens: Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium [Deut. XV, 19]. In primogenito quippe bovis operari est bonae conversationis primordia in exercitio publicae actionis ostendere. Ovium quoque primogenita tondere est ab occultationis suae tegmine humanis oculis inchoantia bona nostra denudare. In primogenito ergo bovis operari prohibemur, atque a primogenitis ovium detondendis compescimur, quia et si quid robustum incipimus, exercere hoc in aperto citius non debemus. Et cum vita nostra simplex quid atque innocuum inchoat, dignum est ut secreti sui velamina non relinquat, ne nudum hoc humanis oculis quasi subducto vellere ostendat.
4 [Vet. XXXV.] 79. Bonae vitae initia uni Deo dicanda. Cur innotescere citius non debeant.---Ad sola ergo divina sacrificia boum primogenita oviumque proficiant, ut quidquid forte innocuumque incipimus, hoc ad honorem intimi iudicis in ara cordis immolemus. Quod ab illo procul dubio tanto libentius accipitur, quanto et ab hominibus occultatum nulla laudis appetitione maculatur. Saepe autem novae conversationis primordia adhuc ex carnali sunt vita commista; et idcirco innotescere citius non debent, ne cum laudantur bona quae placent, deceptus laude sua animus deprehendere in eis nequeat mala quae latent. Unde recte rursum per Moysen dicitur: Quando ingressi fueritis terram quam ego daturus sum vobis, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis praeputia eorum. Poma quae germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis [Levit. XIX, 23]. Ligna quippe pomifera sunt opera virtutibus fecunda. Praeputia itaque lignorum auferimus cum, de ipsa inchoationis infirmitate suspecti, primordia nostrorum operum non approbamus. Poma autem quae germinant immunda ducimus, nostrisque esibus non aptamus, quia cum primordia boni laudantur operis, dignum est ut hoc animum non pascat operantis; ne dum accepta laus suaviter carpitur, fructus operis intempestive comedatur. Qui ergo inchoatae virtutis ab humano ore laudem receperit, quasi plantati ligni ante tempus pomum comedit.
5 [80. ] Hypocrita testes operis sui quaerit; si non adsint, operam se perdidisse putat.---Hinc per Psalmistam Veritas dicit: Vanum est vobis ante lucem surgere, surgite postquam sederitis [Psal. CXXVI, 3]. Ante lucem quippe surgere est prius quam claritas aeternae retributionis appareat, in praesentis vitae nocte gaudere. Sedendum ergo prius est, ut post recte surgamus, quia quisquis nunc sese sponte non humiliat, nequaquam hunc sequens gloria exaltat. Quod ergo illic ante lucem surgere, hoc hic hypocritae in ortu est germen proferre, quia humanas laudes desiderans, ubi ad opus bonum nascitur, ibi mox appetit ut gloriam retributionis assequatur. An non in ortu suo hi germen protulerant, de quibus Veritas dicebat: Amant primos discubitus in conviviis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus rabbi [Luc. XX, 46] [Matth. XXIII, 6]? Pro eo ergo quod bene agere incipiunt, quia honorem consequi ab hominibus conantur, quasi scirpi more ab ortu suo cum germine exsurgunt. Hi nimirum cum recta operari appetunt, prius mente sollicita eiusdem operis sui testes quaerunt, et tacita cogitatione pertractant, si sunt qui gerenda videant, si digne haec eloqui qui viderint possint. Si vero eorum facta nullum fortasse hominum contingat aspicere, haec se procul dubio aestimant perdidisse; et interni arbitri oculos quasi absentes deputant, quia ab eo vicem sui operis recipere in posterum recusant. Et quoniam cum rectum quid hypocrita egerit, videri a multis quaerit, bene adhuc de hoc scirpo subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.151r csg207.172

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XLVI. <<<     >>> XLVIII.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 47

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik