monumenta.ch > Gregorius Magnus > 31
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XXX . <<<     >>> XXXII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, CAPUT XXXI [Rec. XIX].

1 VERS 20.---Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum?
2 [51. ] Homo per se lapsus, per se non valet surgere. ---Ecce fatetur malum quod egit, sed bonum quod Deo in recompensationem debeat offerre non invenit, quia ad abluendam culpam quaelibet humanae actionis virtus infirma est, nisi hanc misericordia parcentis foveat, et non iustitia recte iudicantis premat. Unde recte per Psalmistam dicitur: Melior est misericordia tua super vitam [Psal. LXII, 40], quia quamlibet videatur innocens, apud districtum tamen iudicem nostra nos vita non liberat, si ei reatus sui debitum misericordiae benignitas non relaxat. Vel certe cum dicitur: Quid faciam tibi? patenter ostenditur quia haec ipsa bona quae agere praecipimur, non praeceptori, sed nobis prosunt. Unde rursum per Psalmistam dicitur: Quoniam bonorum meorum non indiges [Psal. XV, 2]. Humilitas autem nostrae destitutionis exprimitur cum Deus hominum custos vocatur, quia si eius nos custodia minime protegit, ante occulti hostis insidias, nostrae sollicitudinis oculus vigilans dormit, Psalmista rursus attestante, qui ait: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam [Psal. CXXVI, 1, 2]. Per nos namque cecidimus, sed nostris resurgere viribus non valemus. Culpa nos [Lyr. et Bigot., voluptatis propriae. Ita nunc legitur in Utic. antiqua manu additum; prius enim legebatur voluntatis propriae.] voluntatis propriae semel stravit, sed poena culpae deterius quotidie deprimit. Ad amissam rectitudinem surgere studiorum conatibus nitimur, sed meritorum pondere gravamur. Unde et apte subditur.
Gregorius Magnus HOME

bke20.144v csg207.150

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik