monumenta.ch > Gregorius Magnus > 29
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XXVIII. <<<     >>> XXX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, CAPUT XXIX [Rec. XVII].

1 VERS. 18.---Visitas eum diluculo, et subito probas illum.
2 [48. ] Quos donis ditavit Deus, tentationibus probat. Ut quid ex Deo, quid ex se sint, discant. Ideo tunc lubricis cogitationibus turbantur.---Quis nostrum nesciat quia diluculum dicitur cum iam nocturna tempora in claritatem lucis mutantur? Nos itaque noctis tenebris premimur cum perpetratione iniquitatis obscuramur. Sed nox in lucem vertitur cum erroris nostri obscuritas veritatis cognitione irradiatui Nox in lucem vertitur cum corda nostra iustitiae fulgor illuminat, quae caecitas culpae deprimebat. Hoc diluculum discipulorum mentibus oriri Paulus aspexerat cum dicebat: Nox praecessit, dies autem appropinquavit [Rom. XIII, 12]. Diluculo ergo nos Dominus visitat, quia erroris nostri tenebras luce suae cognitionis illustrat, contemplationis munere sublevat, in arcem virtutis exaltat. Sed notandum quod Deus postquam diluculo visitat, subito hominem probat, quia et accedendo corda nostra ad virtutes provehit, et recedendo concuti tentatione permittit. Si enim post virtutum munera nulla tentatione concutitur, has se habere animus ex semetipso gloriatur. Ut ergo et firmitatis dona habeat, et infirmitatem suam humiliter agnoscat, per accessum gratiae ad alta sustollitur, et per recessum quid ex semetipso sit probatur. Quod bene nobis ex historia sacrae lectionis innuitur [III Reg. III, 16], qua Salomon et divinitus accepisse sapientiam, et tamen post acceptam eamdem sapientiam meretricum statim pulsatus quaestione memoratur. Mox enim ut tantae revelationis gratiam accepit, certamen turpium mulierum pertulit, quia nimirum saepe cum mentem nostram concessis virtutibus respectus intimae largitatis illuminat, hanc protinus etiam lubricae cogitationes turbant, ut quae sublevata immmenso munere exsultat, etiam tentatione pulsata quid sit inveniat. Sic Elias et visitatus diluculo, sermone coelos aperuit; et tamen probatus subito, infirmus per deserta fugiens, unam mulierem expavit [III Reg. XIX, 3]. Sic Paulus ad tertium coelum ducitur, paradisi penetrans secreta considerat [II Cor. XII, 2]; et tamen, ad semetipsum rediens, contra carnis bellum laborat, legem aliam in membris sustinet, cuius in se rebellione fatigari spiritus legem dolet [Rom. VII, 21]. Diluculo ergo Deus visitat, sed subito post visitationem probat, quia et collato munere sublevat, et abstracto ad paululum, ipsum sibi hominem demonstrat. Quod eo usque procul dubio patimur, quo, detersa funditus labe peccati, ad promissae incorruptionis substantiam reformemur. Unde adhuc apte subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.143v csg207.147

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik