monumenta.ch > Gregorius Magnus > 27
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XXVI . <<<     >>> XXVIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, CAPUT XXVII [Rec. XVI].

1 IBID.---Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei.
2 [46. ] Iob bona peritura pia desperatione deseruit, in aeternum mansura expetiit.---Neque enim duo sibi haec verba conveniunt, desperavi et parce. Nam qui desperat nequaquam iam sibi parci postulat, et qui adhuc sibi parci desiderat profecto minime desperat. Aliunde ergo est quod desperat, aliunde vero quod parci sibi sanctus vir postulat, quia nimirum dum bona vitae transeuntis per desperationem deserit, ad obtinenda quae permanent in spe robustior exsurgit. Desperando itaque melius ad spem veniae ducitur, qui eo certius ventura appetit, quo praesentia verius ex desperatione derelinquit. Et notandum quod, vim nobis sui cordis insinuans, unam quidem de se sententiam protulit, sed hanc tertio insinuando replicavit. Quod enim superius dixerat: Elegit suspendium anima mea, hoc replicans addidit, Desperavi; atque aeterna concupiscendo, et temporalia postponendo, hoc postremo intulit, Parce mihi; et quod superius dixit, Mortem ossa mea, hoc nimirum subdidit, Nequaquam ultra iam vivam; hoc ultimum protulit, Nihil enim sunt dies mei. [Vet. XX.] Bene autem dies suos nihil esse considerat, quia, ut paulo superius saepe iam diximus, sancti viri quo verius summa cognoscunt, eo sublimius terrena despiciunt; et idcirco praesentis vitae dies nihil esse conspiciunt, quia illuminatae mentis oculos in consideratione aeternitatis figunt. De qua dum ad se redeunt, quid se esse nisi pulverem agnoscunt, et infirmitatis suae conscii, districte iudicari metuunt? Cumque vim tanti vigoris aspiciunt, trepidant examinari quod sunt. Unde et adhuc apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.143r csg207.145

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik