monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XXIII. <<<     >>> XXV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, CAPUT XXIV [Rec. XIII].

1 VERS. 13, 14.---Si dixero, consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum [Gemet., in strato.] in stratu meo; terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties.
2 [41. ] Iustus ab exterioribus ad cor redit, nec ibi requiem invenit. Iudiciorum Dei terrore turbatur.--- In sacro namque eloquio lectulus, cubile, vel stratum, secretum solet cordis intelligi. Hinc est enim quod sub uniuscuiusque animae specie sponsa, occultis stimulis sancti amoris excitata, in Canticis canticorum dicit: In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea [Cant. III, 1]. In lectulo quippe et per noctem dilectus quaeritur, quia nimirum invisibilis conditoris species, repressa omni corporeae visionis imagine, in cubili cordis invenitur. Unde et eisdem suis dilectoribus Veritas dicit: Regnum Dei intra vos est [Luc. XVII, 21]. Et rursum: Si ego non abiero, Paraclitus non veniet [Ioan. XVI, 7]. Ac si aperte diceret: Si ab intentionis vestrae oculis corpus non subtraho, ad intellectum vos invisibilem per consolatorem Spiritum non perduco. Hinc de iustis per Psalmistam dicitur: Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis [Psal. CXLIX, 5], quia scilicet cum mala ab exterioribus fugiunt, securi intra mentium secreta gloriantur. Sed tunc laetitia cordium erit perfecta cum carnis exterius pugna non fuerit. Nam quousque caro illicit, quia quasi domus nostrae paries quatitur, etiam cubile turbatur. Unde et recte per eumdem Psalmistam dicitur: Universum stratum eius versasti in infirmitate eius [Psal. XL, 4], quia dum nos tentatio carnis concutit, tremefacta nostra infirmitas etiam mentis cubile confundit. Quid vero hoc loco somnia vel visiones accipimus, nisi imaginationes ultimi districtique examinis? quod iam utcunque per timorem cernimus, sed tamen ut est veraciter non videmus. Sancti itaque viri, ut diximus, ad cordis semper secreta redeunt, cum ab hoc mundo vel ultra votum prospera, vel ultra vires adversa patiuntur; atque, externis laboribus fessi, quasi stratum vel lectulum, cubilia mentis petunt. Sed dum quibusdam imaginationibus cogitationum quam sint subtilia divina iudicia conspiciunt, quasi in ipsa strati sui requie somnii visione turbantur. Contemplantur enim quam districtus iudex veniat, qui, dum vi immensae magnitudinis cordium secreta illuminat, omnes ante oculos culpas reducat. Pensant quanta illa sit verecundia, in conspectu tunc totius humani generis, angelorum omnium, archangelorumque confundi. Perpendunt qui post confusionem cruciatus maneat, cum et reatus animum immortaliter morientem et indeficienter deficientem carnem gehenna consumat. Cum itaque tam pavida imaginatione mens quatitur, quid aliud quam in stratu triste somnium videtur? Dicat ergo: Si dixero Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in stratu meo, terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties. Ac si aperte fateatur, dicens: Si, exteriora fugiens, introrsus redeo, et utcunque requiescere [Editi, in cordis cubiculo concup. Ibi mihi dum districtionis tuae contemplationem obiicis.] in cordis cubili concupisco, ibi me, dum districtionis tuae contemplationi obiicis, vehementer per ipsas meae providentiae imaginationes terres. Bene autem dicitur: Et relevabor, loquens mecum in stratu meo, quia nimir um cum ad mentis nostrae silentium fessi revertimur, quasi in stratu colloquentes, occulta intra nos cogitationum verba versamus. Sed haec ipsa nostra collocutio in pavorem vertitur, quia ex illa vehementius intellectus nobis, qui terrorem iudicis [Id Ita Bellov., Corb. Germ. et Norm. In Editis, innotescat. Vindoc., pro in mente, habent intente.] intentet in mente aperitur.
3 [Vet. XVIII.] 42. Somniorum sex causae.---Ne quis vero haec studeat iuxta litteram perscrutari, exquirendum magnopere est quot modis tangant animum imagines somniorum. Aliquando namque somnia ventris plenitudine, vel inanitate, aliquando vero illusione, aliquando cogitatione simul et illusione, aliquando revelatione, aliquando autem cogitatione simul et revelatione generantur. Sed duo quae prima diximus omnes experimento cognoscimus, subiuncta autem quatuor in sacrae Scripturae paginis invenimus. Somnia etenim nisi plerumque ab occulto hoste per illusionem fierent, nequaquam hoc vir sapiens indicaret dicens: Multos errare fecerunt somnia, et illusiones vanae [Eccli. XXXIV, 7]. Vel certe: Non augurabimini, nec observabitis somnia [Levit. XIX, 26]. Quibus profecto verbis, cuius sint detestationis ostenditur quae auguriis coniunguntur. Rursum nisi aliquando ex cogitatione simul et illusione procederent, Salomon minime dixisset: Multas curas sequuntur somnia [Eccle. V, 2]. Et nisi aliquando somnia ex mysterio revelationis orirentur, Ioseph praeferendum se fratribus somnio non videret [Genes. XXXVII, 7], nec Mariae sponsum ut, ablato puero, in Aegyptum fugeret [Bellov., Gemet., Corb. Germ., Colb., per somnium veritas admoneret. In Utic., expuncta voce veritas, antiqua manus scripsit angelus.] per somnium angelus admoneret [Matth. II, 13, 14]. Rursum nisi aliquando somnia cogitatione simul et revelatione procederent, nequaquam Daniel propheta, Nabuchodonosor visionem disserens, a radice cogitationis inchoasset: Tu rex cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec, et qui revelat mysteria ostendit tibi quae ventura sunt [Dan. II, 29]. Et paulo post: Videbas, et ecce quasi statua una grandis, statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te [Ibid., 31], etc. Daniel itaque dum somnium adimplendum reverenter insinuat, et ex qua ortum sit cogitatione manifestat, patenter ostenditur quia hoc plerumque ex cogitatione simul et revelatione generatur.
4 [43. ] Somniis nos facile credendum. Cur daemon sanctorum corda somniis afficere sinatur.---Sed nimirum cum somnia tot rerum qualitatibus alternent, tanto eis credi difficilius debet, quanto et ex quo impulsu veniant, facilius non elucet. Saepe namque malignus spiritus his quos amore vitae praesentis vigilantes intercipit prospera etiam dormientibus promittit; et quos formidare adversa considerat, eis haec durius somnii imaginibus intentat, quatenus indiscretam mentem diversa qualitate afficiat, eamque aut spe sublevans, aut deprimens timore, confundat. Saepe autem eiiam sanctorum corda afficere somniis nititur, ut ab intentione cogitationis solidae, ad tempus saltem momentumque deriventur, quamvis ipsi protinus animum ab illusionis imaginatione discutiant. Sed hostis insidians quo eos vigilantes minime superat, eo dormientes gravius impugnat. Quem tamen haec maligne agere superna dispensatio benigne permittit, ne in electorum cordibus ipse saltem a passionis praemio somnus vacet. Bene ergo rectori omnium dicitur: Si dixero Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in stratu meo, terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties, quia nimirum Deus mirabiliter cuncta dispensat, et ipse facit quod malignus spiritus iniuste facere appetit, qui hoc fieri nonnisi iuste permittit. Sed quia iustorum vita et per vigilias tentatione quatitur, et per somnium illusione fatigatur, foris corruptionis suae molestias tolerat, intus apud semetipsam graviter illicitas cogitationes portat, quid est quod faciat, ut pedem cordis a tot scandalorum laqueis evellat? Ecce, [Ita Mss. Corb. Germ., Colb., Germ., Turon., Vindoc., Gemet.; sed Reg. et nonnulli, quos sequuntur posteriores Edit.: Ecce beatus vir quanta undique pressus sit perturbatione cognovimus, sed quod consilium contra hanc inveniat audiamus. Utic. utramque lectionem habet.] beate vir, quanta undique premeris perturbatione cognovimus, sed quod consilium contra hanc invenias audiamus. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.141r csg207.138

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XXIII. <<<     >>> XXV .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik