monumenta.ch > Gregorius Magnus > 32 > 22
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XXI . <<<     >>> XXIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, CAPUT XXII.

1 IBID.---Confabulabor cum amaritudine animae meae.
2 [38. ] Compuncta mens multa in se detegit deflenda. Recolit quot Dei donis quam fuerit ingrata.---Pavore namque divini iudicii afflicti, dum quaedam male gesta plangimus, ipsa vi nostrae amaritudinis ad discutiendos nos vigilantius excitati, alia in nobis etiam quae amplius defleamus, invenimus. Nam saepe quod torpentes latuit, flentibus subtilius innotescit; et afflicta mens certius invenit malum quod fecerat et nesciebat, eique rixa sua verius aperit, quantum a veritatis pace deviavit, quia reatum suum, cuius secura non meminit, hunc in se commota deprehendit. Succrescens quippe amaritudo poenitentiae, verecundanti cordi importune ingerit illicita quae commisit, districtum contra haec iudicem ostendit, suppliciorum minas incutit, pavore animum ferit, pudore confundit, motus illicitos increpat, quietem noxiae securitatis turbat; quae ei conditor bona contulit, quae ipse bonis illius mala respondit enumerat, quod mire ab eo conditus, quod gratuito nutritus, quod rationis substantia in conditione ditatus est, quod conditoris gratia vocatus, quod sequi ipse et vocatus noluit, quod vocantis misericordia nec surdum hunc renitentemque despexit, quod illuminatus donis, quod sua sponte pravis actibus etiam post dona caecatus est, quod a caecitatis suae erroribus paternae sollicitudinis flagellis expiatus, quod a flagellorum doloribus ad salutis gaudia misericordiae medicamento reductus est; quod quibusdam culpis, etsi non gravibus subditus, peccare tamen et inter flagella non desinit; quod peccatorem suum superna gratia nec contempta dereliquit. Cum igitur afflictam mentem modo per replicationem donorum Dei, modo per improperia actionis suae tanta severitate increpat, habet in corde iustorum amaritudo animae linguam suam, quae tanto eis subtilius loquitur, quanto et interius auditur. Unde et nequaquam dicitur: Fabulabor in amaritudine animae meae, sed, Confabulabor cum amaritudine animae meae, quia vis doloris, quae peccata singula reputans, torpentem animum ad lamenta excitat, quasi ad eum verba confabulationis format, in quibus semetipsum correctus inveniat, et ad sui iam custodiam sollicitior exsurgat. Dicat itaque vir iustus ex voce sua, et sanctae Ecclesiae typum tenens, dicat ex nostra: Confabulabor cum amaritudine animae meae. Ac si apertius insinuet, dicens: Intus contra me cum cordis mei dolore colloquor, et foris me a verbere iudicis abscondo. Sed mens poenitentiae doloribus pressa in semetipsa constringitur, atque a cunctis delectationibus carnis forti cogitatione separatur, ad summa proficere appetit, et tamen adhuc de corruptione corporis contradictionem sentit. Unde et apte mox subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.140r csg207.135

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik