monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, XIII . <<<     >>> XV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, CAPUT XIV.

1 IBID.---Nec [Gemet., nec revertitur.] revertetur oculus meus ut videat bona.
2 [29. ] Post mortem non est locus promerendae veniae.--- Ad videnda bona exstincti oculus non redit, quia ad exhibenda recta opera exuta carne anima non recurrit. Hinc est quod dives quem inferni flamma cruciabat, quia semetipsum reparare operando non posset agnoverat; nam nequaquam sibi, sed relictis fratribus prodesse satagebat, dicens: Rogo te, pater Abraham, ut mittas eum in domum patris mei, habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum [Luc. XVI, 27]. Solet namque moestum animum spes vel falsa refovere. Sed ut poenam suam reprobi gravius sentiant, et spem de venia amittunt. Unde, flammis ultricibus traditus, non sibi, ut diximus, sed opitulari fratribus concupivit, quia nunquam se ignium carere tormentis, adiuncto desperationis supplicio, agnovit. Hinc Salomon ait: Quodcunque potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas [Eccle. IX, 10]. Nequaquam ergo ad videnda bona oculus revertetur, quia retributionem suam mens inveniens, ad operationis usum nullatenus revocatur. Quia igitur fugit omne quod cernitur, et mansura sunt quae sequuntur, bene beatus Iob uno versu utraque complexus est, dicens: Memento quia ventus est vita mea, nec revertetur oculus meus ut videat bona. Cursum quippe praesentium contemplatus ait: Memento quia ventus est vita mea. Aeternitatem vero sequentium considerans adiunxit: Nec revertetur oculus meus ut videat bona. Ubi apte quoque universi humani generis a redemptionis munere destituti vocem protinus sumit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke20.138r csg207.128

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik