monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10 > 13
    >>> XIV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, CAPUT XIII [Rec. VIII].

1 VERS. 7.---Memento quia ventus est vita mea.
2 [28. ] Vita praesens, aeterna non attendentibus cara, attendentibus vilis. Vitae brevis consideratio, grata Deo est oblatio.---Hi etenim vitam carnis quasi permanentem diligunt, qui quanta sit vitae sequentis aeternitas non attendunt; cumque soliditatem perennitatis non considerant, exsilium patriam, tenebras lumen, cursum stationem putant, quia qui maiora nesciunt, iudicare de minimis nequaquam possunt. Ordo quippe iudicii exigit ut quod examinare nitimur transcendamus. Si enim praeesse rebus omnibus animus non valet, nequaquam de his corta a quibus vincitur videt. Idcirco itaque mens reproba praesentis vitae curcum aestimare non sufficit, quia admirationi illius ex amore succumbit. Sancti autem viri, quo ad aeterna cor elevant, quam breve sit quod fine clauditur pensant; et eo eorum sensibus vilescit quod praeterit, quo intellectu radiante interlucet quod acceptum nunquam recedit; cumque infinitatem perennitatis aspiciunt, nequaquam iam pro magno desiderant quidquid finis angustat. Sed sublevata mens extra temporum terminos ducitur, etiam cum carne in tempore tenetur; et tanto altius finienda despicit, quanto verius infinita cognoscit. Sed haec ipsa humanae brevitatis consideratio auctori nostro magnae virtutis oblatio est. Unde recte nunc cum deprecatione [Bellovac., imploratio.] immolatio eiusdem virtutis offertur, cum dicitur: Memento quia ventus est vita mea. Ac si aperte diceretur: Transeuntem velociter benignus respice, quia et tanto a te videri misericordius debeo, quanto ipse a consideratione brevitatis meae oculos non averto. Sed quia dum tempus vitae praesentis absciditur, ad operationem promerendae veniae ulterius non reditur, recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.138r csg207.127

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik