monumenta.ch > Hieronymus > 123 > Overview bbb > 2 > 33 > 9 > 15 > 33 > > 10 > 45 > 9 > 9 > 1 > 28 > 58 > 30 > 31 > 33 > 33 > 46 > 3 > 43
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, XLII. <<<     >>> XLIV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, CAPUT XLIII [Rec. XXX].

1 CAP. V. VERS. 1.---Voca ergo si est qui tibi respondeat.
2 [76. ] Vocare Deum quid sit, quid Dei respondere.---Omnipotens enim Deus saepe eius precem in perturbatione deserit, qui praecepta illius in tranquillitate contemnit. Unde scriptum est: Qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio eius erit exsecrabilis [Prov. XXVIII, 9]. Vocare autem nostrum, est humili Deum prece deposcere; respondere vero Dei, est effectum precibus praebere. Ait ergo: Voca, si est qui tibi respondeat. Ac si aperte dicat: Quantumlibet afflictus clames, Deum respondentem non habes, quia vox in tribulatione non invenit, quem mens in tranquillitate contempsit. Ubi adhuc deridendo subiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke20.96v bnf2061.192 csg206.314