monumenta.ch > Gregorius Magnus > 42
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, XLI . <<<     >>> XLIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, CAPUT XLII.

1 IBID.---Morientur, et non in sapientia.
2 [74. ] Scripturae mos, ut ubi quid interponit peregrinum, mox ad tractatum argumentum redeat.---Quid est quod superius reproborum interitum protulit, dicens: Quia nullus intelligit, in aeternum peribunt; et de electis Dei illico adiunxit: Qui reliqui fuerint, auferentur ex eis; et hoc protinus, quod eisdem electis non conveniat, subdit dicens: Morientur, et non in sapientia? Si enim a reprobis divinitus auferuntur, quo pacto mori non in sapientia dicuntur? Sed nimirum sacrae Scripturae consuetudo est, ut cum aliquid narrat, interposita alterius causae sententia, ad superiora protinus redeat. Nam postquam dixit: Et quia nullus est qui intelligat, in aeternum peribunt, electorum mox sortem subintulit, dicens: Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis. Et rursum sententiae suae oculum in eum, quem praedixerat, interitum reproborum mittens, subito adiunxit: Morientur, et non in sapientia. Ac si diceret: Hi quos dixi quia non intelligentes in aeternum peribunt, procul dubio non in sapientia morientur. Sed hunc esse nonnunquam morem sacri eloquii melius ostendemus, si ex eo aliquam huius rei similitudinem proferamus. Paulus namque apostolus cum dilectum discipulum de instituendis Ecclesiae officiis admoneret, ne quos forte ad sacros ordines inordinate proveheret, dixit: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis, te ipsum castum custodi [I Tim. V, 22]. Qui ad infirmitatem eius corporis protinus verba convertens ait: Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates [Ibid., 23]. Statimque subiungit, dicens: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, [In Vindocin. et plerisque, quosdam autem et subsequuntur; quod infra adhuc repetitur. At in Corb. Germ., Colb., 1 Reg., quorumdam, licet inferius in Corb. et Reg., quosdam.] quorumdam autem et subsequuntur [Ibid., 24]. Quid ergo ad illud pertinet, quod ab infirmo bibi aquam prohibuit, hoc quod de peccatis absconditis quorumdam hominum manifestisque subiunxit, nisi quod interposita de eius infirmitate sententia, ad hoc in extremo rediit, quod superius dixit: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis? Ut enim haec eadem peccata quanta sollicitudine perquirenda essent ostenderet, [Mira hic Mss. et Edit. diversitas. In Mss. Reg. Germ., Norm. et plur., legitur, interposita continua infirmitatis molestia. Unus Vindoc., interposita infirmitate molestiae discretionis admonitionem protinus intulit. Vetus Ed. Paris. 1495, interposita continuo, infirmit. molestia, discretionis admonitionem protinus intulit. Edit. Basil. 1514, interpositam contra infirmitatis molestiam, discretionis admonitionem prot. intulit. Eadem est lectio Barthol. et Ed. Paris. 1518. Eam praetulimus quam praeferunt Mss. Corb. Germ. et Colb.] interposita contra infirmitatis molestiam discretionis admonitione, protinus intulit quod in aliis patescerent, in aliis laterent, dicens: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quorumdam autem et subsequuntur. Sicut ergo per hanc sententiam Paulus non eisdem verbis congruit, quibus eam loquens de Timothei infirmitate subiunxit; sed ad illud rediit, quod superius intermittendo narravit; ita hoc loco Eliphaz cum de electis diceret: Qui reliqui fuerint, auferentur ex eis, illico adiungens: Morientur, et non in sapientia, ad illud protinus recurrit, quod superius de reprobis protulit, dicens: Et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt.
3 [Vet. XXX.] [ 75. ] Moriuntur reprobi et electi, hi in sapientia, illi in insipientia.---Idcirco autem reprobi electos despiciunt, quod ad vitam invisibilem per visibilem mortem tendunt. De quibus bene nunc dicitur: Morientur, et non in sapientia. Ac si aperte diceretur: Mortem quidem et sapientiam pariter fugiunt; sed sapientiam penitus deserunt, mortis autem laqueos non evadunt. Et quia quandoque morituri vivere moriendo potuerant, dum mortem quae procul dubio ventura est metuunt, et vitam simul et sapientiam perdunt. At contra iusti in sapientia moriuntur, quia mortem quam devitare funditus nequeunt, cum pro veritate imminet, differre contemnunt; eamque dum aequanimiter ferunt, poenam propaginis vertunt in instrumentum virtutis, ut inde debeat vita recipi, unde per primae culpae meritum cogitur finiri. Sed quia haec Eliphaz contra iniquos veraciter protulit, beatum Iob reprehensibilem aestimans, de fastu se sapientiae inflavit. Unde et post praedicamenta tantae rectitudinis, irrisionis verba subiungit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke20.95v bnf2061.192 csg206.311

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik