monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, XXXIII. <<<     >>> XXXV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, CAPUT XXXIV [Rec. XXV].

1 VERS. 16.---Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum.
2 [61. ] Homo per peccatum totus carnalis factus, non cogitat sine imaginibus corporum. Qui sine his animam suam, ac deinde Deum percipiat.---Quidam namque non dicimus, nisi de eo utique, quem exprimere aut nolumus, aut non valemus. Sed qua mente hoc loco dicitur quidam, videlicet exponitur, cum protinus subinfertur: Cuius non agnoscebam vultum. Humana quippe anima, primorum hominum vitio a paradisi gaudiis expulsa, lucem invisibilium perdidit, et totam se in amorem visibilium fudit; tantoque ab interna speculatione caecata est, quanto foras deformiter sparsa; unde fit ut nulla noverit nisi ea quae corporeis oculis, ut ita dixerim, palpando cognoscit. Homo enim, qui si praeceptum servare voluisset, etiam carne spiritalis futurus erat, peccando factus est etiam mente carnalis ut sola cogitet, quae ad animum per imagines corporum trahit. Corpus quippe est coeli, terrae, aquarum, animalium, cunctarumque rerum visibilium, quas indesinenter intuetur, in quibus dum totam se delectata mens proiicit, ab internae intelligentiae subtilitate grossescit; et quia iam erigere ad summa se non valet, in his infirma libenter iacet. Cum vero miris conatibus ab his exsurgere nititur, magnum valde est, si ad cognitionem suam, repressa corporali specie, anima perducatur; ut semetipsam sine corporea imagine cogitet, et cogitando se, viam sibi usque ad considerandam aeternitatis substantiam paret.
3 [Vet. XXV.] [ 62. ] Anima humana quantum a divina substantia distet. Si necdum quid Deus sit, certe quid non sit percipit.---Hoc autem modo quasi quamdam scalam sibi exhibet semetipsam, per quam ab exterioribus ascendendo in se transeat, et a se in auctorem tendat. Cum enim corporeas imagines deserit, in semetipsam mens veniens, non modicum ascendit. Sed quamvis incorporea sit anima, quia tamen corpori inhaeret, ex ipsa sui qualitate [In Editis, post Mss. Colb. localis cognoscitur; deest autem localis in caeteris Mss. nostris.] agnoscitur, quae carnis loco retinetur. Quae dum obliviscitur scita, cognoscit incognita, meminit oblivioni mandata, hilarescit post tristia, addicitur post laeta: ipsa sui diversitate indicat quantum a substantia aeternae incommutabilitatis [Editi, quantum a substantia aeternae incommutabilitatis natura distat; sed superfluit haec vox natura, quam in nullis Mss. invenio, nisi in Corb. Germ.] distat, quae semper, ut est, idem est: ubique praesens, ubique invisisibilis, ubique tota, ubique incomprehensibilis per inhiantem mentem sine aspectu cernitur, [Sic Floriac., Turon., Compend., Vindoc., Corb., Germ., duo Reg., Germ., Norm. In Colb. iugulato dubio; nunc legitur sine sono; quod accedit ad lect. Editorum, sine voce.] sine dubio auditur, sine motu suscipitur, sine corpore tangitur, sine loco retinetur. Hanc nimirum substantiam cum animus cogitat assuetus rebus corporalibus, diversarum imaginum phantasmata sustinet. Quae dum ab intentionis suae oculis abigit manu discretionis, postponens ei omnia, iam hanc aliquatenus conspicit. Quam si necdum quid sit apprehendit, agnovit certe quid non sit. Quia ergo ad insueta mens rapitur, cum divinitatis essentiam rimatur, recte nunc dicitur: Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum.
4 [63. ] Stare solius Dei est.---Bene autem dictum est stetit. Omnis quippe creatura, quia ex nihilo facta est, et per semetipsam ad nihilum tendit, non stare habet, sed defluere. Rationalis vero creatura eo ipso, quo ad imaginem auctoris est condita, ne ad nihilum transeat, figitur; irrationalis autem nequaquam figitur, sed donec visionis suae ministerio universitatis speciem impleat, transeundo tardatur. Nam etsi coelum ac terra post in aeternum permanent ex semetipsis tamen nunc ad nihilum properant, sed pro eorum usu quibus serviunt in melius [Unus Cod. Reg. cum Corb. Germ. et Colb, mutata.] mutanda perseverant. Stare ergo, solius creatoris est, per quem cuncta non transeuntem transeunt, et in quo aliqua, ne transeant, retinentur. Unde et Redemptor noster, quia divinitatis eius status capi ab humana mente non potuit, hunc nobis ad nos veniens, creatus, natus, mortuus, sepultus, resurgens, atque ad coelestia rediens, quasi transeundo monstravit. Quod bene per Evangelium illuminato caeco [Ita Corb. Germ., Colb., Reg., Norm. et plerique, pro caeco innotuit, quod legitur in Edit.] innuit, cui transiens auditum praebuit, sed stans oculos reparavit [Matth. IX, 27] [XX, 30; Marc. VIII, 22] [Luc. XVIII, 35] [Ioan. IX, 1]. Per humanitatis quippe dispensationem transire habuit; per divinitatis vero potentiam, quia ubique praesens est, stare. Voces igitur caecitatis nostrae Dominus audire transiens dicitur, quia humanae miseriae factus homo miseretur. Stans autem lucem reparat, quia infirmitatis nostrae tenebras ex virtute divinitatis illustrat. Bene ergo, postquam dictum est: Cum spiritus [Primus Compend., me praesentem transiret.] me praesente transiret, subditur: Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum. Ac si aperte diceretur: [Vindoc., eum per quem transitum sensi.] Eum quem per transitum sensi, non transire deprehendi. Ipse est ergo qui transit, ipse qui stat. Transit enim, quia teneri cognitus non valet; stat autem, quia in quantum cognoscitur, incommutabilis apparet. Quia ergo raptim is qui semper idem est cernitur, simul Deus est transiens et stans videtur. Vel certe stare eius est nulla mutatione variari, sicut ad Moysen dicitur: Ego sum qui sum [Exod. III, 14]. Et sicut hunc Iacobus insinuat, dicens: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio [Iac. I, 17]. Quia vero quisquis iam aliquid de contemplatione aeternitatis apprehendit, hanc per coaeternam eius speciem conspicit, recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.92r bnf2061.186 csg206.298

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, XXXIII. <<<     >>> XXXV.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik