monumenta.ch > Cassiodorus > 31 > 36
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XXXV . <<<    

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT XXXVI.

1 VERS. 19.---Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.
2 [70. ] Ut hic merita, ita in coelo erunt praemia diversa.---Quia in hac vita nobis est discretio operum, erit in illa procul dubio discretio dignitatum, ut quod hic alius alium merito superat, illic alius alium retributione transcendat. Unde in Evangelio Veritas dicit: In domo Patris mei mansiones multae sunt [Ioan. XIV, 2]. Sed in eisdem multis mansionibus erit aliquo modo ipsa retributionum diversitas concors; quia tanta [Editi, tanta vis amoris. Abest vox amoris a Mss.] vis in illa pace nos sociat, ut quod in se quisque non acceperit, hoc se accepisse in alio exsultet. Unde et non aeque laborantes in vinea [Matth. XX, 10], aeque cuncti denarium sortiuntur. Et quidem apud Patrem mansiones multae sunt, et tamen eumdem denarium dispares laboratores accipiunt; quia una cunctis erit beatitudo laetitiae, quamvis non una sit omnibus sublimitas vitae. Parvum et magnum in hac luce conspexerat, qui ex voce capitis dicebat: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur [Psal. CXXXVIII, 16]. Parvum et magnum conspexerat, cum dicebat: Benedixit omnes timentes se Dominus, pusillos cum maioribus [Psal. CXIII, 13].
3 [71. ] Quis peccati servus, quis ab eo liber, et quod hic nemo ab eo liber.---Bene autem subditur: Et servus liber a domino suo. Scriptum quippe est, Omnis qui peccat, servus est peccati [Ioan. VIII, 34]; quia nimirum quisquis se pravo desiderio subiicit, iniquitatis dominio dudum libera mentis colla supponit. Sed huic [Editi, dominio. Potiores Mss. quibus inhaeremus, domino.] domino contradicimus, cum iniquitati quae nos ceperat, reluctamur; cum consuetudini violenter resistimus, et desideria perversa calcantes contra hanc ius nobis libertatis ingenitae vindicamus; cum culpam poenitendo percutimus, et maculas sordium fletibus lavamus. Plerumque autem iam mens quidem quod perverse egisse se meminit, deplorat; iam prave acta non solum deserit, sed amarissimis etiam lamentis punit; sed tamen dum eorum quae egit reminiscitur, [Non alio sensu Excusi, graviter iudicii pavore.] gravi de iudicio pavore terretur. Iam se perfecte convertit; sed adhuc se perfecte in securitatem non erigit, quia dum quanta sit districtio extremi examinis pensat, inter spem ac formidinem sollicita trepidat, quia iustus iudex veniens, quid de perpetratis reputet, quid relaxet, ignorat. Nam quam prava commiserit, meminit; sed an commissa digne defleverit, nescit; ac ne culpae immanitas modum poenitentiae transeat, metuit. Et plerumque culpam iam veritas relaxat, sed mens afflicta adhuc de venia, dum valde sibi est sollicita, [Al., formidat, ut habent omnes Vulgati.] trepidat. Servus ergo hic iam fugit dominum, sed liber non est, quia peccatum suum homo iam corrigendo et poenitendo deserit, sed tamen adhuc districtum iudicem de eius retributione pertimescit. Ibi ergo servus a domino liber erit, ubi iam de peccati venia dubietas non erit, [Pro ubi Coccius posuit ibi, quod deinceps obtinuit renitentibus Mss. ac priorib. Ed.] ubi iam securam mentem culpae suae memoria non addicit, ubi non sub reatu animus trepidat, sed de eius in dulgentia liber exsultat.
4 [72. ] An nulla in coelo peccati memoria: qui haec beatitudini non officiat.---Sed si nulla ibi homo peccati sui memoria tangitur, ereptum se unde gratulatur? Aut quomodo largitori gratias refert de venia quam accepit, si interveniente oblivione transactae nequitiae, esse se poenae debitorem nescit? Neque enim neglecte praetereundum est quod Psalmista ait: Misericordias tuas, Domine, in aeternum cantabo [Psal. LXXXVIII, 1]. Quomodo enim Dei misericordias in aeternum cantat, si se fuisse miserum ignorat? Et si miseriae transactae non meminit, [Ita Corb., Germ., antiq. Rhem. et potiores Mss. Editi cum nonnullis scriptis, largitori.] unde largitati misericordiae laudes reddit? Sed rursum quaerendum est, quomodo electorum mens perfecta esse in beatitudine poterit, si hanc inter gaudia memoria sui reatus tangit? Aut quomodo perfectae lucis clarescit gloria, quam reducta ad animum obumbrat culpa? Sed sciendum est quia sicut saepe nunc tristium laeti reminiscimur, ita tunc transactae nequitiae sine laesione nostrae beatitudinis recordamur. Plerumque enim incolumitatis tempore ad memoriam dolores praeteritos sine dolore reducimus; et quo aegros recolimus, eo nos incolumes plus amamus. Erit ergo et in illa beatitudine culpae memoria, non quae mentem polluat, sed quae nos [In omnibus Rhem., Remig., Corb. Germ., Reg., Colb., altius pro arctius, quod tamen magis congruit verbo astringat.] arctius laetitiae astringat; ut dum doloris sui animus sine dolore reminiscitur, et debitorem se medico verius intelligat, et eo magis acceptam salutem diligat, quo de molestia meminit, quid evasit. In illa itaque laetitia sic tunc sine taedio mala nostra conspicimus, sicut nunc in luce positi, sine ulla cordis caligine animo tenebras videmus; quia etsi obscurum est quod mente cernimus, de iudicio est hoc luminis, non de passione caecitatis. Et in aeternum ergo laudem misericordiae largitori nostro referimus, et nequaquam [In Vulgatis, miseria conscientiae. Melius Mss., miseriae conscientia, hoc est, intima cognitione et recordatione, qua minime gravantur sancti.] miseriae conscientia gravamur; quia dum mala nostra sine aliquo mentis malo respicimus, et nunquam erit quod corda laudantium de transactis iniquitatibus polluat, et semper erit quod haec ad laudem liberatoris accendat. Quia ergo internae lucis requies sic in se magnos sublevat, ut tamen nec parvulos derelinquat, dicatur recte: Parvus et magnus ibi sunt. Quia autem sic ibi conversi peccatoris animus culpae suae memoria tangitur, ut tamen nulla eiusdem memoriae confusione deprimatur, congrue subiungitur: Et servus liber a domino suo.
Gregorius Magnus HOME

bke20.75v bnf2061.149 csg206.244

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XXXV . <<<    
monumenta.ch > Cassiodorus > 31 > 36

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik