monumenta.ch > Gregorius Magnus > 32
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XXXI. <<<     >>> XXXIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT XXXII [Rec. XXIX].

1 VERS. 16.---Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem: vel qui concepti non viderunt lucem.
2 [63. ] Sancti ante redemptionis tempus orti, sunt velut abortivi. Plures fuerunt quam quos memorat Moyses---Abortivum, quia ante plenum tempus oritur, exstinctum protinus occultatur. Quos ergo sanctus vir alios abortivos vocat, cum quibus se quiescere potuisse considerat, nisi electos quosque, qui ab ipso mundi primordio ante redemptionis tempus exorti sunt, et tamen huic mundo semetipsos mortificare curaverunt? Qui conscriptae legis tabulas non habentes, quasi [Sic Mss. Corb. Germ., Rhem., Remig., Vindoc., etc., ubi Editi habent in utero.] ab utero mortui sunt, quia auctorem suum naturali lege timuerunt; et cum venturum Mediatorem crederent, studuerunt summopere, mortificandis voluptatibus, etiam quae scripto non acceperant praecepta servare. Tempus itaque illud, quod iuxta mundi initium mortuos huic saeculo patres nostros protulit, quasi abortivi uterus fuit. Ibi namque Abel, qui occidenti se fratri restitisse non legitur [Genes. IV, 8, 24]. Ibi Enoch, qui talem se exhibuit, ut ambulaturus cum Domino transferretur [Genes. V, 22, 24]. Ibi Noe, qui per hoc, quod divino examini placuit, [Germ. et nonnulli al., immundo mundo. Corb. Germ., Reg., Colb., in mundum (hoc est fortasse in mundi restaurationem) mundo superstes.] in mundo mundo superstes fuit [Genes. VII, 23]. Ibi Abraham, qui dum peregrinus est in saeculo, factus est amicus Deo [Genes. XII, 1]. Ibi Isaac, qui caligantibus carnis oculis, per aetatem quidem praesentia non vidit, sed per virtutem prophetici spiritus in futuris etiam saeculis magna videndi luce radiavit [Genes. XXVII, 1]. Ibi Iacob, qui iram fratris humiliter fugit, clementer edomuit; qui prole quidem fecundus exstitit, sed tamen spiritus ubertate fecundior, eamdem prolem sub prophetiae suae vinculis astrinxit [Genes. XXXIII, 4]. Bene autem abortivum hoc absconditum dicitur, quia a mundi primordiis, dum quosdam paucos Moyse scribente cognoscimus, pars nobis maxima humani generis occultatur. Neque enim tot iustos solummodo usque ad acceptam legem exstitisse credendum est, quot Moyses brevissima descriptione perstrinxit. Quia ergo a mundi primordio edita multitudo bonorum, ex magna parte notitiae nostrae subtrahitur, abortivum hoc absconditum vocatur. Quod et non substitisse dicitur, quia, enumeratis paucis, eorum frequentia nullo apud nos memoriae scripto retinetur.
3 [Vet. XXXVII.] [ 64. ] Concepti sunt, sed lucem non viderunt, qui post legem ante Christum nati.---Recte vero additur: Vel qui concepti non viderunt lucem. Hi namque, qui post acceptam legem in hoc mundo nati sunt, auctori suo eiusdem legis sunt admonitione concepti. Sed tamen concepti lucem minime viderunt, quia ad adventum incarnationis Dominicae, quamvis hanc fideliter crederent, pervenire nequiverunt. Incarnatus quippe Dominus dicit: Ego sum lux mundi [Ioan. VIII, 12]. Atque ipsa Lux ait: Multi prophetae et iusti desideraverunt videre quae videtis, et non viderunt [Matth. XIII, 17]. Concepti igitur non viderunt lucem, quia ad spem venturi Mediatoris apertis prophetarum vocibus excitati, nequaquam potuerunt cernere eius incarnationem. In his itaque conceptus interior formam fidei edidit, sed hanc usque ad apertam visionem divinae praesentiae non perduxit, quia prius hos a mundo mors interveniens rapuit, quam manifesta mundum Veritas [Rhem. et Remig., mundo illustravit.] illustravit.
4 [Vet. XXXVIII.] [ 65. ] Iob praeterita cernens et futura, ad aeterna anhelat.---Vir igitur sanctus spiritu aeternitatis plenus, manu cordis cuncta labentia ad memoriam astringit; et quia angusta est omnis creatura creatori, per eumdem spiritum, qui [Sic Mss. Corb. Germ., Rhem., Remig., Compend., Vindoc., Editis habentibus nihil ex se; et mox, omne quod erit, pro hoc quod erit.] nihil in se vel iuxta se aliud, nisi semper esse habet, hoc quod erit, hoc quod praeteriit, conspicit; ac infra supraque mentis oculum tendit, et venientia velut transacta considerans, ad aeternum esse medullitus inardescit, dicens: Nunc enim dormiens silerem. Nunc enim praesentis est temporis. Et quid est stantem semper in praesenti quietem quaerere, nisi ad illud, cui nihil venit, nihil praeterit, gaudium aeternitatis anhelare? Quod nimirum Veritas semper esse suum, ut nobis utcunque infunderet, Moyse mediante insinuat, dicens: Ego sum qui sum. Et dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos [Exod. III, 14]. Sed ecce, quia labentia conspicit, quia semper praesens gaudium quaerit, quia venturae lucis memorat, quia electorum eius ordines enumerans pensat: ipsam iam nobis apertius quietem huius lucis insinuet, et quid apud illam quotidie de pravorum conversatione [Corb. Germ. et aliqui alii, de pravorum conversione. Lectionem hanc utpote sequentibus consonam anteponeremus, nisi Mss. melioris notae multitudo praeponderaret.] agitur, verbis manifestioribus demonstret. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.73r bnf2061.143 csg206.236

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XXXI. <<<     >>> XXXIII .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 32

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik