monumenta.ch > Defensor Locociagensis > 24
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XXIII . <<<     >>> XXV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT XXIV [Rec. XXII].

1 VERS. 9.---Obtenebrentur stellae caligine eius.
2 [44. ] Sic qui stellae sunt, aliqua caligine obscurantur.---Stellae quippe huius noctis caligine tenebrantur, quando et hi qui magnis iam virtutibus splendent, adhuc de obscuritate culpae aliquid renitentes sustinent, ut etiam magna vitae claritate luceant, et tamen adhuc noctis reliquias nolentes trahant. Quod ad hoc, sicut dictum est, agitur, ut mens proficiens ad virtutem iustitiae suae, melius infirmitate roboretur; et inde verius in bonis luceat, unde eam etiam nolentem parva reprehensibilia humiliter obscurant. Unde et bene cum Israelitico populo, percepta repromissionis terra, partiretur, Ephraim tribui Chananaeus gentilis populus non occisus, sed factus tributarius dicitur, sicut scriptum est: Habitavit Chananaeus in medio Ephraim tributarius [Ios. XVI, 10]. Quid enim Chananaeus, gentilis videlicet populus, nisi vitium significat? Et saepe magnis virtutibus terram repromissionis ingredimur, quia spe intima de aeternitate roboramur. [Vet. XXV.] Sed dum [Unus Remig., inter subacta sublimia.] inter acta sublimia, vitia quaedam parva retinemus, quasi Chananaeum vivere in terra nostra concedimus. Qui tamen [Praemittitur nobis in Ed., quo carent omnes Mss. nostri.] tributarius efficitur, quia hoc ipsum vitium, quod subigere non possumus, ad usum nostrae utilitatis humiliter retorquemus; ut eo de se mens et in summis vilia sentiat, quo suis viribus etiam parva quae appetit, non expugnat. Unde bene rursum scriptum est: Hae sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israelem [Iud. III, 1]. Ad hoc namque quaedam minima vitia nostra retinentur, ut sese nostra intentio sollicitam in certamine semper exerceat; et eo de victoria non superbiat, quo vivere in se hostes conspicit, a quibus adhuc vinci formidat. Israel ergo reservatis gentibus eruditur, quando in quibusdam minimis vitiis elatio virtutis nostrae comprimitur, et in parvis sibi resistentibus discit, [Nonnulli, quod in se.] quod ex se maiora non subigit.
3 [45. ] Nemo in hac vita, quantalibet sanctitate fulgeat, Deum sicut est videre valet.---Hoc tamen quod dicitur: Obtenebrentur stellae caligine eius; intelligi et aliter potest. Nox quippe illa, videlicet consensus ad culpam, quae ad nos primi parentis est excessu propagata, mentis nostrae oculum tanta obscuritate perculit, ut [In Editis, ut omnis homo in huius; expunximus omnis homo, ad fidem omnium Mss., hisque reiectis integre perseverat sensus; et pressus ad oculum refertur.] in huius vitae exsilio, caecitatis suae tenebris pressus, quantalibet vi aeternitatis lumen intenderit, penetrare non possit. Post poenam namque damnati peccatores nascimur, atque ad hanc vitam cum mortis nostrae merito venimus; et cum ad supernae lucis radium aciem mentis erigimus, ipsa infirmitatis nostrae obscuritate caligamus. Et quidem multi in hac infirmitate carnis tanta virtute roborati sunt, ut resplendere mundo quasi stellae potuissent. Multi in tenebris vitae praesentis, dum superiora de se exempla exhibent, astrorum more nobis desuper lucent; sed quantalibet coruscatione operis fulgeant, quantolibet se igne compunctionis accendant; nimirum constat quia dum corruptibili adhuc carne gravati sunt, aeternum lumen, sicut est, videre nequaquam possunt. Dicat ergo: Obtenebrentur stellae caligine eius; id est, etiam illi in contemplatione sua, antiquae noctis adhuc tenebras sentiant, de quibus nimirum constat quod humano generi in huius vitae caligine virtutum suarum iam radios expandant, quia etsi mente iam ad summa exsiliunt, adhuc tamen in infimis primae culpae pondere gravantur. Unde fit ut et foras exempla lucis velut astra praebeant, sed tamen intus usque ad fixae visionis certitudinem pressi noctis caligine non ascendant. Saepe autem ita mens accenditur, ut quamvis in carne sit posita, in Deum tamen omni subiugata carnali cogitatione rapiatur; nec tamen Deum sicut est conspicit, quia hanc nimirum, sicut dictum est, in carne corruptibili pondus primae damnationis premit. Saepe ita ut est, absorberi desiderat, ut aeternam vitam, si possit fieri, sine interventu corporeae mortis attingat. Unde Paulus, cum ardenter internam lucem quaereret, sed tamen utcunque exterioris mortis damna formidaret, ait: [Pene omnes Mss., qui sumus. Corb. Germ. habet, quandiu sumus.] Quandiu sumus in hoc habitaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita [II Cor. V, 4]. [Vet. XXVI.] Sancti igitur viri videre verum mane appetunt, et, si concedatur, etiam cum corpore illud attingere lucis intimae secretum volunt. Sed quantolibet ardore intentionis exsiliant, adhuc antiqua nox gravat, et corruptibilis huius carnis oculos, quos hostis callidus ad concupiscentiam aperuit, iudex iustus a contuitu interni sui fulgoris premit. Unde et bene subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.67r bnf2061.129 csg206.217

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XXIII . <<<     >>> XXV .
monumenta.ch > Defensor Locociagensis > 24

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik