monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, XIX. <<<     >>> XXI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT XX [Rec. XVIII].

1 IBID.---Non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus.
2 [37. ] Rogandus Deus ne mala quae gessimus, in iudicio nobis obiiciantur.---Illuminationis nostrae annus tunc perficitur, quando apparente aeterno iudice sanctae Ecclesiae, peregrinationis suae vita completur. Tunc laboris sui remunerationem recipit, cum expleto hoc belli tempore, ad patriam redit. Unde bene per Prophetam dicitur: Benedices coronae anni benignitatis tuae [Psal. LXIV, 12]. Quasi enim corona anni benedicitur, cum finito laboris tempore, virtutum remuneratio confertur. Dies vero huius anni sunt singulae quaeque virtutes; menses autem multiplicia facta virtutum. Sed ecce cum per fiduciam mens erigitur, ut speret quod veniente iudice de virtutibus remuneretur, occurrunt eius memoriae etiam mala quae gessit; et valde formidat, ne districtus iudex qui venit ut virtutes remuneret, etiam ea quae illicite gesta sunt examinans, subtiliter penset; ne cum annum complet, etiam noctem numeret. Dicat itaque de hac nocte: Non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus. Ac si districtum iudicem exoret, dicens: Cum completo sanctae Ecclesiae tempore, extremo te examini manifestas, sic dona quae contulisti remunera, ut mala quae commisimus non requiras. Si enim nox illa in diebus anni computatur, omne quod egimus, ex pravitatis nostrae aestimatione confunditur. Et dies virtutum iam non lucent, si hos in conspectu tuo annum eratanostrae noctis tenebrosa confusio obscuret.
3 [Vet. XXIII.] [ 38. ] Ideo nulla impunita relinquamus.---Sed si de nocte nostra moveri [Utic. et alii Norm., tunc inquisiti nolumus.] tunc inquisitionem nolumus, magnopere nunc curandum est, ut nos in eius discussione vigilemus; ne quaelibet nobis culpa impunita remaneat, ne mens perversa quod fecit, defendere audeat, et defendendo, nequitiae nequitiam adiungat. Unde et bene subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.66r bnf2061.126 csg206.213

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik