monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, VI . <<<     >>> VIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT VII.

1 IBID.---Non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus.
2 [12. ] Quid diei mensis et anni nomine, in verbis Iob intelligendum.---Annum praedicationem supernae gratiae non inconvenienter accipimus; quia sicut in anno congestis diebus tempus perficitur, ita in superna gratia virtutum multiplex vita completur. Potest per annum etiam multitudo intelligi redemptorum; quia sicut ex dierum multitudine annus ducitur, ita ex collectione bonorum omnium, illa electorum innumerabilis universitas expletur. Hunc namque annum perfectae multitudinis Isaias praedicat, dicens: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me Dominus: ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem, ut praedicarem annum [Unus Rhem., duo Remig. et Val. Cl., placabilem Domino.] placabilem Domini [Isai. LXI, 1]. Annus enim placabilis Domini praedicatur, cum futura plebs fidelium veritatis lumine illustranda praedicitur. Quid vero per dies, nisi singulae quaeque electorum mentes; quid per menses, nisi multiplicatae eorum Ecclesiae, quae unam catholicam faciunt, designatur? Illa ergo nox non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus; quia antiquus hostis superbiae suae tenebris pressus, adventum quidem Redemptoris conspicit, sed nequaquam ad veniam cum electis redit. Hinc enim scriptum est: Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit [Hebr. II, 16]. [Rec. XII.] Idcirco namque Redemptor noster non angelus, sed homo factus est, quia hoc procul dubio fieri debuit, quod redemit; ut et perditum angelum non apprehendendo desereret, et hominem in semetipso apprehendendo repararet. [Vet. XI.] Possunt etiam dies hi qui in interna luce permanent, angelici spiritus; menses autem, eorum ordines et dignitates intelligi. Singuli enim quique spiritus, quia lucent, dies sunt. Sed quia certis quibusdam dignitatibus distinguuntur, ut alii throni, alii dominationes, alii principatus, alii potestates sint; pro hac ipsa distributione agminum, menses vocantur. Sed quia antiquus hostis nequaquam ad meritum lucis, nequaquam ad ordinem supernorum agminum reducitur: nec in diebus anni, nec in mensibus numeratur. Sic quippe illum perpetratae superbiae caecitas gravat, ut ultra ad illa claritatis intimae agmina superna non redeat. Nequaquam iam stantibus lucis dignitatibus admiscetur, quia tenebrarum suarum merito semper ad ima deprimitur. Qui quia ab illa patriae coelestis frequentia exsors in perpetuum permanet, recte adhuc subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.60v bnf2061.113 csg206.195

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik