monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, IV. <<<     >>> VI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT V [Vet. X].

1 IBID.---Occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.
2 [10. ] Quid nunc patiatur, et quid passurus sit post iudicium.---Antiquus hostis nequitiae suae vinculis astrictus, aliud est quod nunc patitur, aliud quod in fine patietur. Quia enim a lucis intimae ordine cecidit, nunc semetipsum intrinsecus erroris caligine confundit. Sed post hoc amaritudine involvitur, quia ex merito spontaneae caliginis aeterno gehennae tormento cruciatur. Dicatur ergo: Is qui serenitatem lucis intimae perdidit, quid est quod ante extremum supplicium tolerat? Occupet eum caligo. Subiungatur etiam, quae illum poena subsequens etiam sine termino devastat: Involvatur amaritudine. Omne quippe quod involutum est finem suum quasi nusquam indicat; quia sicut non ostendit quo incipit, ita non detegit quo desistit. Involvi ergo amaritudine antiquus hostis dicitur, quia superbiae eius supplicia non solum omnimoda, sed etiam infinita praeparantur. Quae videlicet eius poena tunc initium accipit, cum districtus ad extremum iudicium iudex venit. Unde et bene subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.60v bnf2061.112 csg206.194

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik