monumenta.ch > Cassiodorus > 51 > 28
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, XXVII. <<<     >>> XXIX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, CAPUT XXVIII.

1 IBID.---Videbant enim dolorem [Guss. post Gilot. et Vatic. dolorem eius.] esse vehementem.
2 [54. ] Cum ex amore Dei cor dolet, prava loqui adversarius metuit.---Cum enim amoris Dei dolor vehemens corda nostra transfigit, passim prava loqui adversarius metuit, quia videt quod intentam mentem lacessens, non solum ad perversitatem trahere non valet, sed [Ed. Vet., per exercitam forsitan sapientiam. Alii, per excitatam forsitan sapientiam. Quae vox ultima redundat et abest a Mss.] per excitatam forsitan et quos tenuerat, perdet.
3 [Vet. XXI. Rec. XVI.] [ 55. ] In script. bene gesta interdum significant male gerenda; ac vice versa.---Fortasse aliquos movet nos haec ita dixisse, quod quae bene ab amicis gesta sunt, male ab haereticis gerenda significent. Sed sic plerumque res quaelibet per historiam virtus est, per significationem culpa: sicut aliquando res gesta, in facto causa damnationis est; in scripto autem prophetia virtutis. Quod verum citius ostendemus, si unum sacrae Scripturae testimonium ad utraque probanda proferamus. Quis namque audiens, non solum fidelium, sed ipsorum quoque infidelium, [Hic Gussanv., abiiciens, hoc factum iuxta historiam, monet haec quatuor verba deesse in quibusdam exemplaribus. Ea non occurrerunt nisi in uno Colb. a glossematis non semper puro. Desunt etiam in Vet. Edit.] non omni modo detestetur quod David, in solario deambulans, Bersabee Uriae concupiscit uxorem? Quem tamen a praelio revertentem ire ad domum admonet pedes lavare. Qui protinus respondit, dicens: Arca Domini sub pellibus est, et ego in domo mea resquiescam [II Reg. XI, 11]? Quem David ad mensam propriam suscepit, eique epistolas, per quas mori debeat, tradit. Cuius autem David in solario deambulans typum tenet, nisi eius de quo scriptum est: In sole posuit tabernaculum suum [Psal. XVIII, 6]? Et quid est Bersabee ad se perducere, nisi legem litterae, carnali populo coniunctam, spiritali sibi intellectu sociare? Bersabee enim puteus septimus dicitur, quia nimirum per cognitionem legis, infusione spiritalis gratiae, perfecta nobis sapientia ministratur. Quem vero Urias, nisi Iudaicum populum signat? Cuius nomen interpretatum dicitur, [Gilot., vitiose, lex mea. Gussanv., lux mea Deus, pro Dei, ut habent omnes libri tam scripti quam excusi.] lux mea Dei. Iudaicus autem populus, quia de accepta legis scientia extollitur, quasi de Dei luce gloriatur. Sed huic Uriae David uxorem abstulit, sibique coniunxit: quia videlicet manu fortis, quod David dicitur, in carne Redemptor apparens, dum de se spiritaliter loqui legem innotuit, per hoc, quod iuxta litteram tenebatur, hanc a Iudaico populo extraneam demonstravit; sibique coniunxit, quia se per illam praedicari declaravit. Uriam tamen ad domum ire David admonet pedes lavare, quia incarnatus Dominus veniens Iudaico populo praecepit ut ad conscientiam redeat, et sordes operum fletibus tergat; ut spiritaliter mandata legis intelligat, et post tantam duritiam praeceptorum, fontem baptismatis inveniens, ad aquam post laborem recurrat. Sed Urias, qui arcam Domini esse sub pellibus meminit, respondit quod domum suam intrare non possit. Ac si Iudaicus populus dicat: Ego mandata Dei in sacrificiis carnalibus video, et redire ad conscientiam per spiritalem intelligentiam non requiro. Quasi enim arcam esse sub pellibus dicit, qui praecepta Dei non nisi ad exhibendum ministerium sacrificii carnalis intelligit. Hunc tamen etiam redire ad domum nolentem David ad mensam vocat; quia quamvis Iudaicus populus ad conscientiam reverti contemnat, ei tamen Redemptor veniens mandata spiritalia praedicat, dicens: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim ille scripsit [Ioan. V, 46]. Legem itaque Iudaicus populus tenet, quae eius divinitatem loquitur, cui isdem populus credere dedignatur. Unde et Urias ad Ioab cum epistolis, ex quibus occidi debeat, mittitur, quia idem ipse Iudaicus populus legem portat, qua convincente moriatur. Dum enim mandata legis retinens implere renititur, ipse nimirum defert iudicium unde damnetur. Quid ergo per factum istud David scelestius? quid Uria mundius dici potest? Sed rursus, per mysterium, quid David [In duob. Remig., duob. Rhem. et Corb. Germ., quid David sacrius. Melius Val. Cl., sacratius.] sanctius, quid Uria infidelius invenitur, quando et ille, per vitae culpam, [Ita plures et melioris notae Mss., Gilot. et Guss., detracta praepositione in, prophetiae sing. innocentiam; cui lect. favent Mss. Corb., Germ., Colb. et Reg., in quibus legitur prophetiae, fortasse pro prophetice, quod habent pl. Mss.] in prophetia signat innocentiam; et iste, per vitae innocentiam, in prophetia exprimit culpam? Non ergo incongrue per ea quae bene ab amicis Iob gesta sunt, male ab haereticis gerenda signantur, dum virtus sacri eloquii sic transacta narrat, ut ventura exprimat; sic in facto rem approbat, ut ei in mysterio contradicat; sic gesta damnat, ut haec mystice gerenda persuadeat.
4 SENSUS MORALIS.--- [Vet. XXII] . 56. Cur diabolus aliquando a tentatione quiescat.---Igitur quia allegoriae mysteria membratim enodantes explevimus, nunc moralitatis intelligentiam raptim tangentes exsequamur. Ad obscuriora quippe disserenda mens properat; et si apertis diu involvitur, clausa, ut dignum est, pulsare praepeditur. Saepe antiquus hostis postquam menti nostrae tentationum certamen inflixerit, ab ipso suo certamine ad tempus recedit; non ut malitiae finem praebeat, sed ut corda quae per quietem secura reddiderit, repente rediens facilius inopinatus irrumpat. Hinc est quod ad tentandum beatum virum iterum redit, eiusque cruciatus expetit, quem tamen ei superna pietas retinendo concedit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke20.53r bnf2061.94 csg206.169

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, XXVII. <<<     >>> XXIX.
monumenta.ch > Cassiodorus > 51 > 28

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik