monumenta.ch > Donatus > bbb207.110r > csg621.133 > bnf18419.30 > Content bculMs.398 > 3
Dracontius, Carmen de Deo, LIBER SECUNDUS <<<    

LIBER TERTIUS SHOW APPARATUS

1 Luminis aeterni, lunae lux, lucis origo,
2 Orbis, et astrorum, iubar aetheris, aeris auctor,
3 Pax elementorum, naturae conditor, et fons,
4 Sideris innumeri numerus quem non latet omnis,
5 Nomina dans astris, et stellas cursibus aptans,
6 Immotosque iubens septem constare triones:
7 Axe licet volvente polos, stant sidera pigra.
8 Qui numeras cunctas, quas praefert littus, arenas,
9 Per freta cuncta maris totum quas continet aequor.
10 Omnia nosse Deum, quia condidit omnia solus,
11 Quis dubitet? Quod nosse iubes, coelestia norunt,
12 Quod tu scire vetas, ignorant omnia coelo.
13 Missa cadunt, hiemesque cient comitante fragore,
14 Verberis ignoti volitant per inape flagella,
15 Et rutila radians crinitum missile flamma
16 Iustitiae monitor, sed plus pietatis amator,
17 Cels or excelsis, specie sed pulchrior omni,
18 Virtutum virtus, dulcedine dulcior omni,
19 Lucidior luce, vel lumine clarior omni,
20 Editor omnipotens, sed non tamen edite ab ullo,
21 Qui placidos pluviis das descendentibus imbres.
22 Sic annena datur cunctis animantibus esca,
23 Et na ura parens per tempora cuncta ministrat,
24 Sic plumis vestitur avis, sic frondibus herbae,
25 Sic calamos nutrita seges stans armat aristis,
26 Et tunicis vestita ceres pubescit adulta.
27 Sic viridis flavescit ager sine semine iacto:
28 Creditor extorquet sub vomere fenus arator,
29 Usura praestatur edax, centesima grandis
30 Redditur, ac parens votis credentis avari
31 Debitor exoptat millesima reddere lucra.
32 Non exactorem pudor inficit, aut dolor ullus
33 Afficit exactum: contraria vota duorum
34 Conveniunt, solusque dolet captator iniquus
35 Annonae, pretiique vorax, inimicus amicis,
36 Omnibus adversus, populis insontibus hostis.
37 Nam sua damna vocat mundi compendia pulchra,
38 Nil opibus propriis quacunque ex parte minutis.
39 Exstinctam dolet esse famem, bene dives egenus,
40 Semper avarus inops, pauper sub divite nummo
41 Aestuat, et custos alieni ruris, et auri,
42 Iudicio punita suo mens semper avara
43 Dat poenas, animi quae sedem nescit amare:
44 Diligit haeredem, cui servat cuncta fidelis.
45 Nec bona praesentis hic tantum perdere vitae
46 Contingit miseris: perdunt bona cuncta futura.
47 Nunquid eris pius, alme Deus, iam morte perempto?
48 Illi quippe, magis qui proditur impius in se,
49 Et sibi, vel cunctis solatia tota negavit?
50 Nos exempla docent damnati divitis, ingens
51 Pauperis et requies, qui post sua membra beatus
52 Abrahae portante sinu per saecla quiescit.
53 Divitis exstincti tormenta exspectat egestas,
54 Immitesque vias alterna sorte rependit.
55 Serica quem tenuis, quem mollia lina gravabant,
56 Qui solet aestivum membris sudantibus ostrum
57 Poscere, deposito confractus murice denso,
58 Cuius et in digitis non sedit crassius aurum,
59 Et licet exiguae non ferret pondera gemmae,
60 Inter anhelantes tormenta ultricia flammas
61 Supplicium crudele luens exaestuat ardens,
62 Et tolerat, poscitque rogans, ardente palato,
63 Ut gelidum digito mereatur lingua liquorem.
64 Sed negat hoc immane chaos, crudele profundum.
65 Dividit inter aquas, et saeva incendia mortis,
66 Quae sine fine manent, et stant sub perpete nexu.
67 Et miser hic, qui dives erat, non vixit egenter,
68 Vestibus indutus Tyriis processit, et ostro,
69 Delicias convexit edax, reus inde vocatus,
70 Pauperibus miseris quod trux alimenta negabat.
71 Nam sibi dives erat dapibus conviva repletus.
72 Si tales damnare decet sub perpete poena,
73 Qui sibi, non aliis proprium defundere curant,
74 Quid passurus erit, qui nec sibi praestitit unquam,
75 Aut qui aliena rapit praedo temerarius audax,
76 Cuius facta gemens plangit spoliatus egenus?
77 Hi nam sunt, quos sola iuvant convivia praedae,
78 Gutturis, et ventris curam sine laude ferentes,
79 Ignari, quia quisquis erit praesentis amator
80 Vitae, animaeque suae, non diligit ille, sed odit.
81 Contemptor vitae magis hic servator habetur.
82 Nil opus est praeferre Deo: sententia prisca est,
83 Summum crede nefas animam praeferre pudori.
84 Quam sit grande nefas animam praeferre datori,
85 Demere dum liceat, quidquid dedit, et cui confert?
86 Ergo Deum si corda colant, et mens veneretur,
87 Nil opus est praeferre Deo, Deus omnis amor sit
88 Ante animam, simul et vitae praesentis amorem
89 Postponat mens pura Deo, totamque salutem
90 Reiiciat, contemnat opes, patrimonia damnet,
91 Et securus erit vitae melioris amator
92 Temporibus sine fine datis, sine limite perpes.
93 Quod spectat finem, fragile est, totumque caducum.
94 Quam sit insipiens contemnere velle perenne,
95 Et modico quaesisse die peritura repente,
96 Abrahae doceant iam nos exempla parentis,
97 Qui natum senior susceptum tardius unum
98 Spe cito contempsit, iussus produxit ad aram,
99 Aptavitque neci nimia pietate cruentus;
100 Nudato mucrone pater, ferus ille sacerdos
101 Stabat in officio iam iam feriturus amatum,
102 Et pius immitis, non tristis fronte doloris,
103 Non lacrymis undando genas, non unguibus ora
104 Dilacerans; lamenta silent, et verbera cessant.
105 Nato peccati pietas secura minatur
106 Exitium: sine morte truci pro funere nati
107 Sic solum exhibito nata est immensa propago.
108 Hostia grata iacens, et victima mente quieta
109 Displicuit, placuitque simul, quia corde fideli
110 Et pater obtulerat, nec natus vota negabat.
111 Mox pater omnipotens arietem subrogat aris
112 Hostia praestatur non orbatura parentes.
113 Si deus ullus erat Saturnus falcifer unquam,
114 Hoc faceret, puerosque neci subduceret omnes,
115 Annua quos pietas flebat miseranda parentum.
116 Heu! non orbaret dilecto pignore patres,
117 Qui planctus, mortesque facit per vota rogatus.
118 Num verus Deus est, munus qui maius ademit,
119 Quam praestare potest? Cui natos praestitit unquam?
120 Nam Deus omnipotens, verus Deus, omnia praestans,
121 Non cupit insontum mortes, vitasque nocentum
122 Non cito consumit, veniae dum cuncta reservat.
123 Nam quod Isac iussit collum submittere cultro,
124 Non crudelis erat concessum auferre parenti
125 Per patris tam grande nefas, aut iura probare
126 Censuit amborum; non est tentator habendus,
127 Aut ignarus erat, quem mens humana lateret.
128 Cum ratione iubet fieri, quaecunque iubebit.
129 Sed voluit monstrare Deus, qua mente rogetur,
130 Qualiter omnipotens se vult, et iussit amari.
131 Ostendit cunctis, ut nil praeponier unquam
132 Debeat aeterno Domino, qui cuncta creavit,
133 Cuius amore pio sunt contemnenda pericla,
134 Vel quaecunque placent animis, et quidquid amatur.
135 Si iactura fiat, praestat compendia damnum,
136 Temporis exigui si sint dispendia vitae,
137 Semper at aeternae felicia lucra dabuntur.
138 Nec nudo sermone decet promittere tanta.
139 Quid pater Abraham, quid Isac meruisse leguntur?
140 Horum posteritas replevit gentibus orbem.
141 Barbaries nec sola datur de germine iusto,
142 Et Romana manus hocce est de sanguine fusa.
143 Dat maior gentile genus germanus, et hostis,
144 Et minor eduxit, qui munera pacis amarent.
145 Subiiciat quisquam. Sanctorum vera propago
146 Pacis amatores merito, iusteque creavit.
147 Nunquid et immites, qui gaudent sanguine fuso,
148 Debuerat proferre simul feritate cruentos?
149 Haec illum responsa doment, faciantque silere,
150 Non agnoscit iners animi, rationis egenus,
151 Tempora quod mundi rebus sunt capta duabus:
152 Aut pax est, aut bella fremunt, quodcunque duorum
153 Alterutrum mox tempus habet, nec tertia res est,
154 Tempora quae teneat. Dedit ergo tempora princeps
155 Omnia perpetuo generi manifestius Isac.
156 Aetatem mundi retinens descendit origo,
157 Continuans dominata manet per saecula mundi.
158 Nec tempus retinet tantum, spatiatur in orbem,
159 Qua profert, tollitque diem sol, luminis index,
160 Qua nescit lustrare polos, qua flammeus urit,
161 Imperat et pelago; coelum possedit origo
162 Sancta prophetarum, tenet et loca magna piorum
163 Omnia possedit benedicti lata propago.
164 Sed nec solus erat, quem spes secura futuri
165 Egregie faceret praesentem temnere vitam.
166 Ignea tres pueros fornax exceperat ardens
167 Nomine pro Domini; sed mox tepuere calores,
168 Frigidus ignis erat, gelidis incendia flammis
169 Mirantur cecidisse, simul non fervor anhelat
170 Torridus, aut adytum lambebat flamma camini.
171 Crinibus ignitis ieiuna alimenta recusat
172 Fastidita fames, reiecto fomite pingui,
173 Non fuit ignis edax: quem roris spiritus afflans
174 Imbrifer exstinxit, mitissimus angelus intrans,
175 Cuius erat similis divinae prolis imago.
176 Non vestis flammata viris, non crinis adustus,
177 Flamma nec extremae laesit vestigia plantae,
178 Conculcata licet toties gradientibus illis.
179 Illaesos pueros expavit Persa tyrannus:
180 Egrediantur, ait dominum confessus eorum
181 Plenius, atque suum solium iubet omnis adoret
182 Parthicus, imperio subiectus regis, et aulae.
183 Saeva Danielem rabies, atque ora leonum
184 Non tetigere pium, cui destinat insuper escam
185 Magna Dei pietas, ieiuno utroque leone.
186 Quis petit, et vixit venator inermis arenam?
187 Amphitheatrales qui non tremuere furores,
188 Cum crepitante sono productus verberat auras,
189 Longius assistens Massylum ex arte lacessit,
190 Lintea fluxa trahens: venabula longa tenentur
191 Poplite subnixo, duro sub pelle lacerto,
192 Inguinibus strictis, nudato pectore sursum?
193 Cum residens caveis inter spectacula festa
194 Vota facit populus, valido ne bestia morsu
195 Sanguinis humani sanie perfusa madescat.
196 Quando duos pariter suscepit arena leones,
197 Praesidio si porta fugae spatiosior obstet
198 Clausa, patensque simul bisseno cardine verso,
199 Hinc vir adest, atque inde fera, stantunus ad unum.
200 Hinc armata manus ferro, hinc dentibus ora.
201 Et tamen auxilio supra caput imminet alter,
202 Morsibus illisis ne bestia membra iacentis
203 Vexet, et horrorem faciat dilecta voluptas.
204 Quis, rogo, tam saevas rabies compescere vindex
205 Armatus praesumpsit homo? clarissimus ille
206 Alcides, quem monstra ferunt domuisse nefanda,
207 Qui virtute polos meruisse est dictus, et astra,
208 Vix unum exstinxit captum per colla leonem,
209 Si tamen huic verax per saecula fama locuta est.
210 Sed hic plena fides hominis pietate Tonantis
211 Exegit virtutis opus, miracula summa.
212 Ille Dei famulus fuerat, non sorte Dianae,
213 Quae solet insontum fuso gaudere cruore,
214 Sanguinis humani nunquam satiata, catervis
215 Hospitibus caesis, humana tabe madescens
216 Taurica per Colchos crudelis virginis ara.
217 Petrus apostolico digne subnixus honore,
218 Discipulus Domini, crucis almae signifer et dux
219 Gentibus innumeris positus sub lege fideli,
220 Retia post pelagi vilissima piscis aquosi
221 Praeco Dei solers, et veri dogmatis index,
222 Ianitor aethereus, vel primus in orbe sacerdos,
223 Temporibus nostris Christo regnante tonanter,
224 Quanta, docens populos, turbis miracula fecit,
225 Impendens Asiae nulla mercede salutem,
226 Europaeque simul nixus virtute magistri?
227 Et ne Roma diu nesciret munera Christi,
228 Hanc, Paulo comitante, petit, pia iussa sequendo.
229 Exorans precibus Magum per celsa volantem
230 Simona mendacem sternit, spectante Nerone.
231 Ficta Dei proles nimia est collapsa ruina.
232 Sic imitatorem sed non imitabilis ignis,
233 Fulmina mentitum, perculsum fulmine vero
234 Sacrilegum cecidisse ferunt Salmonea regem.
235 Ecce, quid alma fides exegit ab arce Tonantis,
236 Ut vitas, mortesque daret sermone fideli.
237 Mors cita, vita redux, verbo mandante, recurrit.
238 Naturae famulatus adest servire paratus,
239 Obsequitur, Dominique vices cognoscit agentem.
240 Exigit hoc simplex spes, vox pia, vota fidelis.
241 Omnia nam constat precibus cito posse mereri,
242 Vivere quos libuit sub tali tramite vitae.
243 Quod si cuncta velim miracula currere solers,
244 Non mihi sufficient mortalis tempora vitae,
245 Multa licet maneant sub quovis limite longo.
246 Sed ne forte legat haec carmina nostra profanus,
247 Quem lateat lex sancta Dei, nec credulus exstet,
248 Impendat quid pura fides, praesumptio simplex;
249 Nec tamen aeternum modico pro tempore quaerat,
250 Et neget, Abraham tantum fecisse beatum,
251 Vel quoscunque docet sancta Scriptura fideles:
252 Historias currant Danaum, gentisque Quirinae.
253 Qua pro laude sua, vel qua pro regno alieno,
254 Mentibus infectis animosae cladis amore,
255 Ausi omnes scelerare manus de morte suorum,
256 Aut certe de strage sua. Menecea Creontis
257 Statius ostendit, qui fuso sponte cruore,
258 Ut pater orbatus furiarum regna teneret,
259 Thebanos proprio perfudit sanguine muros.
260 Si consanguineos scelus est iugulare propinquos,
261 Est furiale nefas in se convertere ferrum.
262 Hoc facinus nec nomen habet, sed nemo profecto
263 Miretur hominum tam saeva piacula gentis.
264 Non aliter potuit sceptrum transire profanum
265 Ad successores, quod gesserat Oedipus unquam.
266 Iam ferus ipse Creon locastae proximus haeres,
267 Et germanus erat: quasi lex est ipsius aulae
268 Criminibus, lacrymisque ducum sua regna dicare.
269 Codrus Apollineae tripodis responsa requirit:
270 Accipit infelix, alieni causa triumphi;
271 Vestibus indutus famuli petit arma tyranni,
272 Nam cui bella negant, fecerunt iurgia mortem:
273 In dubiis mors est inopem simulare tyranno.
274 Ausa Leonidae, nocturnaque bella legantur.
275 Castra inimica petens invasit nocte silenti,
276 Et fuit una cohors tantum munita tenebris.
277 Nox erat umbo viris, manus haec confusa periclis,
278 Spe mortis praesumpta suae; qui luce repulsa
279 Millenos petiere viros spernendo salutem.
280 Invadunt populos, obscura strage cruentant,
281 Dum nescit quem quisque ferit, cui quisque repugnat,
282 Obtruncat socium, carum prosternit amicum,
283 Amputat ignarus fratrem, iugulatque propinquum.
284 Dum pater obscura defensus nocte putatur,
285 Sic ibi procubuit nati pietate peremptus.
286 Viveret, et vitam longo produceret aevo,
287 Ni sobolem genitor nimiae pietatis haberet:
288 Foedere namque reus punitur crimine sancto,
289 Nec reor, esse nefas Persis occidere patres,
290 Quos sua iura probant thalamis asciscere matres.
291 Ara Philenorum Libycas possedit arenas.
292 Portio telluris fratrum concessa furori,
293 Solis adusta rotis, nigris infecta venenis,
294 Ignibus aethereis, gelidis obsessa cerastis,
295 Inter serpentum glacies, atque aeris aestus
296 Ignorat mutare vices per tempora tellus,
297 Puniceum retinens ingenti sole ruborem.
298 Illic securi spatiantur ubique chelydri,
299 Defendit quos flamma nocens, quos terra perusta
300 Tot desertorum, quorum sub iure tenentur.
301 Quid facerent fratres, si florea rura petissent,
302 Si tellus fecunda foret nimis ubere glebae?
303 Aut si vipereis non esset noxia tellus
304 Flatibus, et nullas mandarent sibila mortes?
305 Nonne pererrantes issent, qua flammeus axis,
306 Extendit qua zona polos rubicunda colore,
307 Aut hiemis glacies aeterno frigore tristis
308 Semper anhelantis torpet ignara vaporis?
309 Haec plaga germanos nunquam prohiberet euntes,
310 Limite sed posito niveas mensura pruinas
311 Finderet, et Scythicas retineret tracta paludes,
312 Quae Romanus amor patres implere coegit,
313 Dicere, si valeam, vero sermone probabo.
314 Optima nam vindex exempla, ac pessima Brutus,
315 Horror amorque novus, civis pius, impius auctor,
316 Iure pater patriae, natis et regibus hostis,
317 Atque pudicitiae laesae castissimus ultor
318 Post regale nefas, quod castae gessit adulter,
319 Invasor thalami genialis, praedo pudoris.
320 Quod scelus admisit, postquam fera regna tyranni
321 Expulit, et gemino perstrinxit consule Romam,
322 Annua festivis disponens fascibus acta?
323 Regia bella gerens, naturae bella peregit,
324 Membra cruore suo perfudit ab hoste reversus
325 Consul, et in sobolis vertit pia colla secures
326 Hostibus aptatas, funesta fraude profanas,
327 Civibus hostiles, orbatricesque suorum.
328 Ibat in exsequias iuvenum exsecranda senectus,
329 Unus erat vitae natorum, et funeris auctor.
330 Hoc scelus admissum tam saevo crimine non est.
331 Dulcis amor patriae, qui patrem fecit amarum,
332 Aut fecit non esse patrem iam prole perempta.
333 Pro quibus arma tulit, hoc se qui pignore privat?
334 Alter erat senior, qui natam perculit ense,
335 Quando dolens genitor planetus de pignore fecit.
336 Praevenit affectus, ne corde premenda libido
337 Tolleret ingenti cum libertate pudorem.
338 Causa pudicitiae naturae iura diremit,
339 Libertatis amor vicit pietatis amorem.
340 Immemor hinc generis factus, non immemor Urbis,
341 Sanguinis oblitus fecit de patre novercam.
342 Virginis eximiae pater impius esse recusat,
343 Ne sit avus famuli, pondus ditionis honestas
344 Extimuit; formido fuit lasciva voluptas,
345 Illicitosque thoros obsceno crimine captos
346 Horruit iratus: gemitus, vincente dolore,
347 Fudit virginei truculentus funeris haeres.
348 Libertatis opus solatia planctibus egit.
349 Militis armati tantum potuisse dolorem,
350 Mirantur populi; quia captus amore pudoris
351 Hostis erat generis, prolis mors, sanguinis haustor.
352 Quid Torquata manus? nato pro laude periclum
353 Intulit ostendens, quae sit censura parentis.
354 Nam neque culpa fuit. Patriae pugnando triumphum
355 Vulneribus dedit ille suis, quibus hoste perempto
356 Contigit exstingui, tanquam superata iuventus.
357 Quamvis nemo sua stravit post bella cohortes,
358 Relliquias cladis gladio feriente necavit.
359 Addo, quod invictum, dantemque ex hoste tropaea
360 Moenibus eripuit patriae de clade duelli.
361 Quis, rogo, dux poenas unquam est victoribus ausus?
362 Aut quis adoratum, populo laudante per urbes,
363 Inter victrices audax post bella cohortes,
364 Atque triumphales post horrida praeliacurrus
365 Percuteret sublime caput, lamenta triumphis
366 Iungeret, et laetis misceret tristia rebus?
367 Oppressit votiva dolor, festiva recedunt,
368 Publica funereo turbantur gaudia luctu.
369 Poenituit vicisse ducem, cui gloria mortem
370 Intulit, et miles bellorum prospera flevit.
371 Dum lueret victor poenas virtutis honestae,
372 Maxima iustitium victoria grande paravit,
373 Vindicat hostiles gemitus fera dextra parentis,
374 Sanguinis ingessit pietas inimica dolorem,
375 Barbara quem rabies hostili cuspide missa.
376 Pullati proceres, vadimonia nulla fuissent,
377 Crinibus effusis lacerasset pectora palmis
378 Illustris matrona dolens, plebeia lacertos,
379 Scinderet ungue secans vultus pia turba modestos.
380 Ut quondam Iliades fleverunt Hectora matres,
381 Nympharum ceu turba suum tunc planxit Achillem,
382 Ut Brutum planxit moesta cum plebe senatus,
383 Non aetas, non sexus erat, qui funus acerbum
384 Non gemeret reputando suum: Torquata propago
385 Sic est plancta diu scelere prostrata parentis.
386 Scaevola flammipotens dextram contemnere dignus
387 Constituit punire manum, licet ipse fefellit,
388 Non manus, audaces animos: plus praestitit error,
389 Ut sine morte ducis vir tantum laudis haberet,
390 Non Romana nurus doluit per bella maritum,
391 Non genitor natum planxit, non nata parentem,
392 Non orbata parens deflevit funera nati,
393 Non Germanorum mortes flevere sorores.
394 Nec bellum pax ulla ligat, pretiumve redemit:
395 Una manus bellum tantum compressit inermis.
396 Quid? Romanus eques vasto telluris hiatu
397 Praecipiti iactu demersus sponte per umbras
398 Curtius ingemuit, cum vivum terra cadaver
399 Sorbuit, armato deterrens funere manes?
400 Fortis, et incolumis populo mirante sepultus
401 Vir galeatus adhuc ferrato corpore visus
402 Inter tartareas sic descendisse tenebras.
403 Pallida gens Erebi, poenarum portio tristis,
404 Tertia sors, quae lucis inops damnata laborat,
405 Credidit, Alcidem praedam repetisse secundam,
406 Aut alium vatem casus revocasse sinistros,
407 Amphiarae, tuos, quem perfida vendidit uxor.
408 Quid Romana fides? Legatio Punica misso
409 Consule testatur. Reditu promissa fideli
410 Regulus implevit, horrendae mortis amator,
411 Otia contemnens, magnum cum plebe senatum
412 Compulit infelix ad inexorabile pactum,
413 Captis lege data, poenarum ut vincula ferrent.
414 Immemor uxoris natos contempsit, et Urbem,
415 Libertatis opem nec ferrea vincla tenebant.
416 Captivum tum forte ducem iam liber agebat
417 Inter patricios, praetores, atque tribunos
418 Plebis adorandae, domuit quae viribus orbem.
419 Institit occidi, ne esset post bella superstes
420 Hostis Elissaeus, quem par fortuna tenebat
421 Cum duce Troiugenum: qui pacta luce reversus,
422 In sua membra furens, tormentis intulit artus,
423 Pervigil exstingui gavisus lumine nudo,
424 Ut plus terreret Tyrios de morte minaci,
425 Quam gladiis, cum bella daret, pugnamque cieret:
426 Mox senis emeritum formidavere cadaver.
427 Intemerata fides ad quae fera bella Saguntum
428 Compulit, atque tamem, vel saeva incendia mortis?
429 Annibal inclusis, nullo surgente reatu,
430 Praeter quod fuerant humanae gentis amici,
431 Crimen amicitiam reputans, pro laude periclum
432 Intulit, et poenas exegit ab urbe fideli,
433 Perfida quas lueret sub iusto vindice turba.
434 Intoleranda semel toleravit mensibus octo,
435 Quae nec sponte fidem violat, nec clade coacta:
436 Victa caterva tamen, gladios ut vinceret hostis,
437 Incendit patriae populum cum moenibus urbis,
438 Et sibi dat cum morte faces, secura sepulcri
439 Poscit ab igne neces, hostis sua mira triumpho
440 Subducens, et colla iugo: rogus omnibus unus,
441 Moenia sunt patria, et tumulus, cinis omnibus idem,
442 Signorum vis magna, ducum monumenta soluta
443 In cineres iacuere suos cum moenibus urbis.
444 Nec iuga Romani fuerant metuenda senatus:
445 Parcere victor amat, sed debellare superbos
446 Urget, et hortatur veniam implorare, suetus
447 Pacis, et armorum similes portare triumphos:
448 Invenisse magis, cui dent post bella salutem,
449 Quam bellis punire volunt. Sic urbs tamen illa
450 Libera cuncta sua flammis civilibus ussit,
451 Non iram metuens clari post bella senatus,
452 Sed veniam: qui liber erat, servire recusat,
453 Et pavor est Afro dominanti subdere colla.
454 Mentibus ingenuis nec tunc promissa patebant,
455 Quae nos aeternae speramus munera vitae.
456 Sed ne forte viris tantum data verba putentur,
457 Et quasi sexus iners fragili sub corpore mollis
458 Laudis opus metuens, ne sit sibi fama superstes
459 Tormentis, sequitur quae vita aeterna, recuset
460 Plurima dona Dei, laudis mala femina summae
461 Materiem retinere potest; audacius illis
462 Deprensis nihil est, animos de crimine sumunt,
463 Datque nimis grandem mulieribus ira furorem.
464 Unde igitur furiale nefas assumere possunt,
465 Inde pios animi rapiant sub pectore motus,
466 Et faciant, quod honesta decet, quod fama pudoris
467 Exigit, et vitae prodest sub laude futurae.
468 Iudith Holofernem castissima finxit amare,
469 Castra ducis metuenda viris ingressa virago.
470 Inter belligeros fremitus, et tela cruenta,
471 Inter et ensiferas saevo sub marte catervas
472 Ingreditur vestita fide, vestita pudore,
473 Et quod tanta manus non est aggressa virorum,
474 Nocte sub obscura perfecit femina sola,
475 Et duce truncato viduavit castra tyranni.
476 Quae caput apprensum proceris portavit ad urbem:
477 Civibus una dedit cum libertate triumphum.
478 Femineo mucrone perit dux fortis et audax,
479 Quem non bella domant, domuit promissa voluptas,
480 Haec sperata licet, non est perfecta libido:
481 Et certae noctis poenas persolvit adulter,
482 Impollutus adhuc nullo sub crimine facti.
483 Semiramis dulces, Nino viduata marito,
484 Invasit thalamos et regnum prolis amatae.
485 Exhibet infelix incesto pectore matrem,
486 Et sibi socrus erat fili turpissima coniux:
487 Bella diu gessit iuvenem mentita sub armis.
488 Quis neget iratae Tomyris crudelia bella
489 Cum duce Persarum Cyro sub laude peracta?
490 Ultrix facta sui post tristia funera nati,
491 Dum regale caput dimissum sanguine multo
492 Clausit in utre cruor, quem mens furiata dolore
493 Fuderat, innumera iuvenum cervice recisa.
494 Casta quod Evadne fecit Capaneia coniux,
495 Dum post sulfureos iaculati fulminis ictus
496 Ignibus appositis arderent ossa mariti,
497 Conscendit mox viva rogos, viduamne vocamus,
498 Quae simul infernas cum coniuge venit ad umbras?
499 Dives Dido fugax, exstincti coniugis ultrix,
500 Urbis Elisaeae perfectis moenibus ample,
501 Ipsa pyram manibus propriis construxit, et aram,
502 Quam pedibus furiata suis conscendit, et arsit.
503 Impulit ad flammas accurrere funere vivo
504 Aut amor Aeneae, aut venientis terror Hiarbae.
505 Quid formosa nurus, populo spectante, pudica
506 Post maculam thalami Lucretia casta peregit,
507 Quam tulit infelix, alieni poena pudoris?
508 Ut rea procubuit, nullo surgente reatu!
509 Concidit ense suo, mansitque superstes adulter,
510 Qui solus feriendus erat mercede pudoris.
511 Millia femineis numerantur ubique catervis
512 Exempla scelerum modicae vel laudis amore:
513 Aut certe fecere pie pro numine vano
514 Conficti sermone Dei, quem fabula mendax
515 Extulit, et miseros incassum orare coegit,
516 Unde nihil lucri, sed vitae damna tulere,
517 Cum sit nemo Deus, nisi noster ubique tremendus;
518 Omnia praecepti solo sermone creantur
519 Ipsius imperio, per quem sunt cuncta per aevum.
520 Ecce Deus verus, de quo nil fingitur, in quem
521 Fabula nulla cadit, quem nunquam verba diserti
522 Exornant, aut sorde notant, cui tempora nil dant,
523 Aut relevant, currente die: qui saecula mutat,
524 Nec mutant hunc saecla tamen, quia, quod fuit, hoc est,
525 Hoc erit aeternus: qui praesens constat ubique,
526 Omnia cum tollat, minuatque volatile tempus,
527 Incrementa Deus, vel decrementa recusat;
528 Idem semper erit, nunquam mutabilis aevo,
529 Qui cum sit dominus, se vult tamen esse parentem.
530 Exhibet, impendit, praebet, testatur, adoptat
531 Nos genitos vocitare suos: nos ergo fideles
532 Vivere debuimus, tanquam factoris imago,
533 Quos deceat factura Dei pietate magistra.
534 Rex pie, bellantum comitata potentia supplex
535 Fit, quodcunque iubes: effectus iussa sequuntur.
536 Stat famulans natura Deo, constructa elementis,
537 Nescia, quid iubeas, donec praecepta repente
538 Audiat, et Domino citius parere laborat,
539 Exsultans iussisse sibi, gavisa ministrat,
540 Perficit iniuncta placido sermone iubentis,
541 Et rerum natura parens famulata tremiscit
542 Per quem celsa poli, tellus, mare, sidera constant,
543 Et gestit servire pavens. Quota portio rerum
544 Nos sumus audaces, ut contemnamus acerbe
545 Imperium coeleste truces? praecepta sequatur
546 Nostra, Deique simul, qui vult, sua vota venire.
547 Cum nos iussa Dei fieri contemnimus ultro,
548 Nec sumus ignari, quid sit fas, quidve nefastum,
549 Gens scelerata sumus, nil de pietate merentes.
550 Quorum primus ego plus quam peccator habendus.
551 Quando fatebor enim, scelerum simul esse reatum
552 Pectoris, et carnis? non si mihi ferrea vox sit,
553 Ora tot exsurgant, quot dentes ossibus albent,
554 Aut mihi sint linguae, quantos caput omne capillos
555 Pectinat, explebo numerum sine fraude fidelem.
556 Sed satis est dixisse reum sub crimine cuncto.
557 Quod tua iussa vetant, solus peccasse fatebor,
558 Omne, quod horrescis, non me fecisse negabo.
559 Quid prodest cuicunque nefas celare peractum,
560 Cum iudex, et testis ades Deus unus, et idem?
561 Sacrilega quasi mente putem, non omnia nosse,
562 Aut aliquid nescire Deum. Sibi fraude nocebit
563 Mens mea quod reticet, cum, si confessio simplex
564 Indicet admissum, venia sperata sequetur.
565 Qui negat, ipse sibi veniam iam sponte negavit.
566 Ergo ego confiteor miseranda mente reatum
567 Plenum, grande malum, non uno crimine partum.
568 Nam scelus omne meum numeros superabit arenae
569 Littoris, et pelagi vincent mala nostra liquores.
570 Non puto diluvium tantos punisse reatus,
571 Quantos ipse gero culparum pondere pressus.
572 Flumina me scelerum rapiunt, quatiuntque procellae,
573 Et peccatorum torrens simul obruit unda;
574 Me delictorum merserunt fluctibus amnes,
575 Usque animam venit unda meam, gravis horror aquarum.
576 Hei mihi! quod facinus non uno tempore gestum,
577 Ut mea facta luam, tempus convenit in unum
578 Nunc ubi sit pietas, ubi sit miseratio prisca,
579 Aut tua quo, Domine, clementia nota recessit?
580 Oblitusne mei es? precor, obliviscere ne me,
581 Omnipotens, sed facta mea: gravor undique pressus,
582 Vincla ligant, tormenta domant, consumit egestas;
583 Ludibrium generis, dolor omnibus, atque inimicus
584 Factus, et exutus magna de parte bonorum,
585 Crinibus intonsus, pannis squalentibus usus;
586 Notus et ignotus desunt, abiere parentes,
587 Me quibus impendi, mox dedidicere propinqui,
588 Vel quicunque fuit, subito discessit amicus.
589 Agmina servorum fugiunt, tempsere clientes,
590 Nec doluere meam tanta sub clade ruinam:
591 Irascente Deo, solatia cuncta negantur.
592 Hoc superest, ut vita cadat, nisi parcere mitis
593 Iusseris afflicto, quem sic fregere dolores.
594 Punisti errantem, nunc iam miserere fatentis.
595 Poenitet en peccasse nimis, iam parce flagello:
596 Nam nequeo tolerare miser tot cladibus actus.
597 Aspice, quaeso satis, precibus ne clauseris aures
598 Nostris, sancte, tuas, qui das praecepta benignus,
599 Ira hominis cum sole cadat de corde furentis,
600 Et veniam nox ipsa ferat: qui praecipis, ut sit,
601 Fac fieri, quod et ipse iubes, miserere rogantis,
602 Et lacrymas intende meas, quas fundo diurne:
603 Tristis, et extenso prostratus corpore plango.
604 Me miserum! qui tanta fero, cui tanta parasti
605 Supplicia scelerum: merear licet acrius uri,
606 Munere percipiam Domini, redeunte favore,
607 Quidquid amara dies et tempora dura tulerunt.
608 Lucem redde, precor, qui tempora subtrahis Iob
609 Aspera, restituens quidquid malus hostis ademit;
610 Arida qui reparas antiquis mortibus ossa,
611 Quae membris rediere suis, clamante propheta,
612 Atque homines factura iubes reptare, cruoris
613 Humor ut absumptas intraverit ante medullas.
614 Nascuntur venae, iam nervis membra ligantur,
615 Iam tegit ossa cutis, multos distenta per artus;
616 Quaerunt colla caput, constringit guttura cervix,
617 Verticis eximii replentur et ossa cerebro;
618 Inde duces oculi gemmato lumine vibrant,
619 Et palpebra tegunt luces, mundantque fenestras:
620 Scena capillorum, fundens a fronte coronam,
621 Tempus, et omne caput vestit de crine decorum,
622 Atque supercilium gemino supereminet orbi.
623 Naribus abductis duplex data semita vento,
624 Et geminae rubuere genae, lanugine malae
625 Crispantur revirentis adhuc post ossa senectae
626 Mortua temporibus multis, olimque sepulta.
627 Ordine muratum dentes cinxere palatum,
628 Ut bene verba sonent, ipsis modulantibus, ora:
629 Obsessamque donant densata repagula linguam,
630 Et sontem factura latet, sermonibus oris
631 Interpres mentis, secreti pectoris index,
632 Atque voluntatis tacitae, vel cordis imago
633 Verbere distinctas spargit per murmura voces,
634 Omne nefas, atque omne bonum dictura loquendo:
635 Dentibus adduntur rubicundo labra flabello.
636 Accedunt humeris remorum more lacerti,
637 Brachia iunguntur, vola nascitur, et manus omnis.
638 Unguibus armantur digiti sub dispare forma,
639 Curvis spina fatus complectitur aspera costis,
640 Pectora circumstant crates, iugulique ligantur.
641 Caetera membrorum currit propago per artus,
642 Usibus, officiis aptantur cuncta ministra,
643 Aedificant hominem longae fragmenta ruinae.
644 Ante tamen quam membra forent compage ligata,
645 Iam prior auris erat, quae audivit verba Tonantis.
646 Persarum dominus timuit post regna bubulcum
647 Inter prata pecus, qui post regnavit in arce.
648 Me, rogo, iam repara sub libertate solutum,
649 Clade, catenarum ferrato pondere pressum.
650 Sit vitae requies, animae sint otia fessae,
651 Sit secura quies, sit nox cum munere noctis,
652 Sit fortuna redux, sit virtus usque senectam,
653 Sit venerandus honos, et quidquid vita precatur,
654 Aut amissa dolet, totum pietate reforma.
655 Nosco, quid iratus, vel quid mitissimus ipse
656 Des, pater: adverto, non est formido salutis,
657 Sed veniam sperare licet. Res ipsa probavit,
658 Quod vivus sum: mortis inops pietate reservor,
659 Non ira, nam si Domini gravis ira fuisset,
660 Non me differres, subita sed morte necares,
661 Ne peterem veniam, quam nunquam, sancte, negasti,
662 Aut ut non essem prorsus, cui parcere posses.
663 Servatum reparare iube pietate sueta,
664 Ut merear cantare tuas per carmina laudes.
665 Quamvis nemo tua praeconia congrua dixit,
666 Aut unquam dicturus erit: nam formula laudis
667 Temporibus tribus ire solet, tu temporis expers,
668 Nunquid habes, Deus, ante tuum? vel post cadit in te?
669 Si laudator abest, narrator plenus at esset:
670 Sed quis opus narrare tuum sermone valebit?
671 Suspexisse Deum satis est de corde trementer,
672 Et lacrymis, precibusque piis veneranter adire.
673 Sint reduces vires, mens sana in corpore sano,
674 Sit mihi longa dies felici tramite vitae,
675 Sit secura domus, felix numerosa propago.
676 Sit sine tormentis post corpus vita futura,
677 Et requies animae, qua mox purgata quiescat.
678 Iudicio, Deus alme, tuo detur inde triumphus,
679 Inter odoratos flores et amoena vireta
680 Ad nemus aethereum veniam, sedesque beatas.
681 Et grates exceptus agam de fasce malorum,
682 Additus insonti populo sub sorte piorum.



Dracontius, Carmen de Deo, LIBER SECUNDUS <<<    
monumenta.ch > Donatus > bbb207.110r > csg621.133 > bnf18419.30 > Content bculMs.398 > 3