LIBER SECUNDUS SHOW APPARATUS
1 | Omnipotens aeterne Deus, spes unica mundi, |
2 | Inventor, genitor, nutritor, rector, amator |
3 | Cunctorum, quae mundus habet, quae celsa polorum, |
4 | Quae coeli secreta tegunt, produntque parumper, |
5 | Sidereus quod ab axe globus super astra rotatur, |
6 | Pendula quod tremula vibrant face sidera flammas, |
7 | Et stellae sub luce latent, sub nocte refulgent, |
8 | Nuntius aurorae quod lucifer emicat ardens, |
9 | Ut fuget astra poli, fugiturus lucis habenas, |
10 | Quod calor est solis, quo splendet frigida luna, |
11 | Partita cum fratre vices, sua tempora lustrans, |
12 | Ne simul invadant mundum sine luce tenebrae, |
13 | Credaturque chaos spatio sub noctis adesse, |
14 | Quod tu, cum faceres mundum, virtute necasti. |
15 | Tu Deus inspiras, ut sol auriga vocetur, |
16 | Non quia vectus equis est quattuor axe rotato, |
17 | Sed quia perfectus sol quattuor ex elementis |
18 | Quattuor alternat solers auriga colores, |
19 | Permutat iussus sol tempora quattuor anni, |
20 | Non ausus transire vices sub lege perenni |
21 | Praefixas ditione tua, non ille vapores |
22 | Auget sponte sua, medios nec temperat ignes, |
23 | Aut gelidum dat forte iubar, nisi praeduce iussu |
24 | Imperii per saecla tui sine fine manentis. |
25 | Militia famulante sua servire fidelis |
26 | Oceano, mundo, vel coelo teste probatur. |
27 | Sic opus omne tuum visum est et non latet orbem. |
28 | Te, Deus, auctorem, te norunt omnia patrem, |
29 | Te pariter dominum, qui das exordia rebus, |
30 | Et finem sine fine paras, exordia nescis: |
31 | Spes hominum, rerum princeps, mundique superstes |
32 | Sanctus ubique tuus complectitur omnia princeps |
33 | Spiritus immensam penetrans per saecula molem: |
34 | Ut fusus aer, sic omnia contegit implens, |
35 | Singula per partes, generaliter omnia nutrit, |
36 | Totus ubique iuvans, et totus ubique ministrans; |
37 | Quae vibrans natura dedit, quaecunque creantur, |
38 | Aut generata valent, haec spiritus ingerit almus, |
39 | Corporeos artus fovet, erigit, urget, et auget. |
40 | Continuanda manent, et succidenda labascunt. |
41 | Mentibus insidit, penetrat caput, ossa, medullas. |
42 | Pectora, cor, sensus, animam, praecordia, mentem. |
43 | Illustrat venas, oculos, et viscera replet. |
44 | Quid laedat, quem cuncta gerunt, quo cuncta reguntur, |
45 | Temporis, et spatii quem spiritus omnis, et ignis |
46 | Laudat, et aeternum venerantur cuncta parentem? |
47 | Nec coeli secreta vacant, quae spiritus auctor |
48 | Non habeat virtute tua, quae solis in orbem, |
49 | Lunaresque amplexa globos dominatur, agitque, |
50 | Quidquid habet pietatis opus, simul aethera complens. |
51 | Qui nihil est, nisi lege tua servetur in aevum, |
52 | Circulus haerebit, nisi iusseris ire meantem: |
53 | Et stellatus honos mox sphaera volubilis haeret. |
54 | Ac mutent elementa vices per circla morantes, |
55 | Et cadat ante diem sublimis machina rerum: |
56 | Sed tu lege tua retines, qua cuncta coerces. |
57 | Nam quis stare queat contra tua iussa reluctans? |
58 | Aut tibi quis reputet, si perdere iusseris orbem? |
59 | Quem ipse repente iubens solo sermone creasti, |
60 | Quo libuit genuisse Deum ante haec omnia Christum? |
61 | Semine quem verbo conceptum corde ferebas, |
62 | Quo sine non unquam fuerat mens sancta parentis, |
63 | Multa, profunda, potens, solers, pia, provida, perpes, |
64 | Simplex, celsa, levis, vibrans, immensa, serena, |
65 | Vivida, cunctipatens, mens innumerabilis, una. |
66 | Ergo Deo Deus est natus, de lumine lumen. |
67 | Corde sacer genitus mox constitit ipse parenti, |
68 | Et consors cum Patre manens, et Spiritus unus, |
69 | Trina mente Deus, Deus auctor, temporis expers, |
70 | Multiplici virtute potens, pietate modestus |
71 | Innumera, coelis, elementis, fluctibus, astris |
72 | Impendens, ut stare queant, famulentur, adorent, |
73 | Angelico de more preces sine fine canentes. |
74 | Omnibus his praestat dilato fine manere, |
75 | Ut vigeant homines, pisces, armenta, volucres, |
76 | Et pecus, atque ferae, quidquid natura creavit. |
77 | Quidquid et innumerus diversi sanguinis ortus. |
78 | Qui nasci dignatus homo, membratur in artus |
79 | Sanguine femineo concretus spiritus almus, |
80 | Fitque Deus post templa poli sub carne, figura |
81 | Passibilis, mortalis homo sine fine perennis: |
82 | Et tenuis per cuncta vapor, iam mollior ignis |
83 | Irrepsit, tenerumque parat per viscera corpus. |
84 | Induitur compage Deus, structura ligatur |
85 | Ossibus, et nervis, pinguescunt intro medullae, |
86 | Hinc cruor, hinc humor, solidatur musculus omnis, |
87 | Et caro plasmatur. Quid sanctus spiritus illic |
88 | Egerit, ipse potens novit, qui cuncta creavit; |
89 | Qualiter aure Deus, verbo fetante marito, |
90 | Virgineos intrasse sinus dignatur, et alvum, |
91 | Terrarum, coelique capax, atque ignis anheli, |
92 | Aeris, et pelagi, sed non capiendus ab isdem, |
93 | Claustra puerperii passus sub lege creandi, |
94 | Vel quaecunque subit diversi temporis aetas. |
95 | Haec fragilis natura iacens humana meretur |
96 | De pietate sua, qua non vult perdere mundum, |
97 | Quem fecit, sanxitque regens per secla manere. |
98 | Ergo ubi corporeos artus dominator, et auctor |
99 | Induit, haud coelum Patri servire reliquit. |
100 | Nam quicunque sapit, novit, quia sic tulit artus, |
101 | Et fuit in terris, ut ne coeleste tribunal |
102 | Linqueret omnipotens: nunquam sine Patre probatus |
103 | Filius, et genitor nunquam sine pignore dictus, |
104 | Spiritus immensus, sanctus, bonus, arbiter, index, |
105 | Tertius unus idem, primus, mediusque perennis. |
106 | Ast ubi terrenum sumpsit cum corpore pondus |
107 | Immortale genus, mortalia dura subivit: |
108 | Non nisi corpoream haec possent spectare figuram. |
109 | Nam quaecunque daret princeps miracula carni, |
110 | Sanctis haec homines eventibus acta putarent. |
111 | Adde, quod humanis vitium est generale catervis, |
112 | Hoc credant, quod visus habet, spernantque relata. |
113 | Credimus inde, Deum mundo venisse videndum, |
114 | Ut faceret virtutis opus. Per mille catenas |
115 | Mentibus obsessis insana clade furoris, |
116 | Spiritus impatiens animas quascunque gravabat, |
117 | Tabe fluens quaecunque cutis madefacta rubebat, |
118 | Ossibus, et nervis resoluta carne retectis |
119 | Praestatur de clade salus: reparare sepultos |
120 | Novit, et exanimes iterum revocare saluti. |
121 | Ipse oculos sanat caecorum: luminis usum, |
122 | Ignotumque diem mirantur nosse tenebrae, |
123 | Quem simul ex utero matris natura negavit. |
124 | Mortua pars hominis, pars altera viva iacebat, |
125 | Utque Deo visus, post sanus, et integer omnis |
126 | Redditur, atque calor vitalis in ossa cucurrit. |
127 | Quod de parte viri, fecit de corpore toto: |
128 | Praestitit orba parens, fleret cum funera nati. |
129 | Nec semel ista dedit, namque, ut sit virgo superstes, |
130 | Imperat, exsurgit vel Lazarus ante sepultus, |
131 | Quattuor exemptus transacta luce dierum. |
132 | Sanguinis insoliti solitus discurrere fluxus |
133 | De muliere perit, dempto simul amne cruoris. |
134 | Corripit hic febres, ventos compescit in undis, |
135 | Per quas Christus iter (stringit natura liquorem, |
136 | Cum miraretur), Petro veniente, peregit, |
137 | Fluctibus aequoreis Domini sub pondere victis. |
138 | Vertit aquas, ut vina fluant: mirabile donum, |
139 | Pocula sunt latices, et fluminis ebriat unda. |
140 | Copia panis abest, et copia panis abundat. |
141 | Millia virtutum sunt admiranda; sed ut quid |
142 | Miremur, dominum tantum potuisse polorum, |
143 | Discipuli, famulique sui cum tanta per orbem |
144 | Gentibus innumeris omnes fecisse legantur? |
145 | Et simul indociles, doctosque audire moneret |
146 | Supplicium post grande crucis, reditumque supernae |
147 | Lucis ad aethereos tractus, thronumque parentis. |
148 | Coelestis, veniens cum linguas funderet ignis |
149 | Spiritus, alme, tuus, nostro commercia mundo |
150 | Consona dissimili infundens sermone beatis. |
151 | Tu Deus es, quem terra tremit, quem mundus adorat, |
152 | Te mandante, pluunt nubes, et ab igne coruscant. |
153 | Surgere tu ventos, et crescere turbine facto |
154 | Praecipis, ut rapidae perturbent cuncta procellae, |
155 | Et mare caeruleum rapiant super aethera nimbi. |
156 | Tu rursus reprimis flatus, recidentibus euris, |
157 | Et mare purpureum tranquillo marmore tendis, |
158 | Ut post una fleti ludant super aequora pisces, |
159 | Horrida monstra natent, et bellua gestiat ingens. |
160 | Hoc est nempe fretum, quod se divisit, et haesit |
161 | In partes hinc inde duas: Hebraea propago |
162 | Impia regna fugit, Moseo principe gentis, |
163 | Rursus aquae reduces repetunt loca prisca fluentes. |
164 | Cum fugitiva manus de fluctibus omnis adesset, |
165 | Tunc demersus obit populus, qui saeva parabat |
166 | Israelitarum plebi, quae facta superstes |
167 | Vindice naufragio: tali sub clade aboletur, |
168 | Qui fuit ante metus, mox libera turba Tonantis |
169 | Mutatum miratur iter: via prisca salutis |
170 | Semita mortis erat, nec servans membra sepulcro. |
171 | Africus interea motus virtute iubentis |
172 | Illaesurus adest, nulla comitante procella, |
173 | Delicias portare parans novus ingruit imber, |
174 | Innumeras dat nimbus aves, datur esca polorum, |
175 | Angelica de parte cibus, sitientibus autem |
176 | Flumina petra dedit, nullo fodiente ligone. |
177 | Et ne plura loquar, tua sunt, quaecunque videntur, |
178 | Et quae nemo videt: tibi debent omnia, quod sunt, |
179 | Tu tamen ipse, quod es, nulli debere probaris, |
180 | Et quasi qui debet, sic omnibus omnia reddis. |
181 | Est tibi cura, Deus, de quidquid ubique creasti, |
182 | Ne tantum succumbat onus: stat cura minorum, |
183 | Et speciale iubes, tanquam generale, tueri. |
184 | Sic fit mater humus, qua germina cuncta creantur, |
185 | Sic mare velivolum mercator nauta vagatur, |
186 | Telluremque novam circumspicit impiger hospes, |
187 | Et complexus amat non cognitus advena cives. |
188 | Foedere concordi, quia vis, elementa tenentur |
189 | Tam longa connexa mora, sic iuncta ligantur, |
190 | Ut disiuncta tamen concordi lite probentur. |
191 | Si disiuncta fiant, solvetur machina rerum, |
192 | Si coniuncta forent, omnis natura periret. |
193 | Tu, Deus omnipotens, nosti, quo feceris orbem |
194 | Semme, quo coelos, solem, lunamque creasti |
195 | Ex nihilo simul, esse tamen diversa putamus. |
196 | Ad nihilum reditura iterum sunt omnia, cum tu |
197 | Iusseris esse chaos solus mansure superstes, |
198 | Angelicis, hominumque piis venerande catervis. |
199 | Qualiter ergo labor nullus fuit ante iubendo, |
200 | Omnia cum fierent, sic nec labor ullus erit, iam |
201 | Iusseris ut finem cum plurima saecula norint. |
202 | Te Seraphim, Cherubimque Deum, Dominumque precantur, |
203 | Te chorus angelicus laudat, exercitus orat, |
204 | Thronus in excelsis humili te voce precatur, |
205 | Agmina te astrorum, te signa, et sidera laudant |
206 | Auctorem confessa suum, te fulmen adorat, |
207 | Te tonitrus, hiemesque tremunt, te grando, procellae, |
208 | Te glacies, nimbique pavent, te spiritus omnis |
209 | Personat, imber, hiems, pelagus, nix, frigus et aura. |
210 | Te tellus fecunda vocat, te suspicit aer, |
211 | Unda super coelos tibi supplicat, et polus omnis, |
212 | Flumina te metuunt, et fontes, stagna, paludes |
213 | Voce sua laudant, te nubila crassa coruscant, |
214 | Te lux alba dies, te nox obscura tenebris |
215 | Te bona temperies, te tempora cuncta precantur, |
216 | Ver, aestas, autumnus hiems redeuntibus annis. |
217 | Per te fetat humus, per te, Deus, herba virescit, |
218 | Frondescunt silvae, spirat flos, germinat arbor. |
219 | Messis aristatas acuit per culmina fruges, |
220 | Palmite gemmato post pampinus admovet uvas. |
221 | Et nunquam caritura comis frondescit oliva. |
222 | Te fera, te pisces, pecudes, armenta, volucres, |
223 | Turba cerastarum laudat, genus omne veneni |
224 | Sibilat ore fero, lingua vibrante trisulca, |
225 | Et tibi, quidquid habet, reputans debere fatetur. |
226 | Auctorem vitae gaudet stridore minaci |
227 | Materies laudare necis, poterasque creator |
228 | Non angues, non omne nocens permittere nasci, |
229 | Ut vitas hominum tantum mors una tulisset. |
230 | Sed nos quaeque rei cognoscimus omnia quare |
231 | Fecerit ista dari: data sunt per crimina nostra, |
232 | Quod praecepta Dei passim contemnimus omnes, |
233 | Quod peccatorum retinent tot millia vincla. |
234 | Nec modo peccatumsubrepsit moribus, olim, |
235 | Olim primus homo transcendit iussa Tonantis. |
236 | Ingratus, quia factus erat coelestis imago, |
237 | Iura potestatis retinens super omnia solus, |
238 | Et semper, nisi iussa Dei contemneret audax, |
239 | Mox quam factus erat nullo peccante creatus, |
240 | Peccavit. Quid nos miseri de crimine nati? |
241 | Principio nostrae peccator originis auctor |
242 | Damnatur sub lege necis, vel clade perenni. |
243 | Contigit, ut nobis similis, heu! poena maneret, |
244 | Nec similis nos culpa tenet: semel incidit ille |
245 | Una lege reus, nos multis legibus error |
246 | Contemptis retinet captivos sorte reatus. |
247 | Illud praetereo, quod parvi pendimus omnes, |
248 | Quod coelo, tellure, fretis, atque aere toto, |
249 | Ignibus aethereis, et lunae dignior orbe |
250 | Est homo, quem libuit per se formare Tonantem. |
251 | Nam diversa Dei solo sermone creantur. |
252 | Illaec voce creat, nos autem operosius aptat. |
253 | Cur non debuimus sontes peiora mereri? |
254 | Addo, quod innumerae pestes, mortale minantes, |
255 | Membrorum de parte sua dant saepe salutem. |
256 | Vipera quid praestet, cauda. et cervice recisa, |
257 | Quid serpens maculosa iuvet, medicina fatetur. |
258 | Aspidis obliquae quid pinguia membra medentur, |
259 | Informis ursus, fulvus leo, quid lupus audax; |
260 | Et quodcunque malum vindex natura creavit, |
261 | Miscuit optandam dira cum morte salutem. |
262 | Quid quod mortiferis animalibus induit auctor, |
263 | Ut sentire queant, reddant sectantibus iras? |
264 | Et prorsus non sint non se vexantibus hostes? |
265 | Non pudet hoc homines: gens importuna probamur, |
266 | Iustitiam retinente fera; proh! dedecus ingens, |
267 | Anguis agit ira morsus, nos improba turba, |
268 | Quamvis iustitiam noscentes, temnimus actu |
269 | Plectibili: et veniam ignorantia iure meretur. |
270 | Forte sit et nobis haec excusatio certa. |
271 | Ne furtim noceant, angues quaeruntur in herbis, |
272 | Quaerimus immites et per deserta leones, |
273 | Ne gregibus pasti vastent cultoribus agros. |
274 | Sectatur venator aprum, cui retia figit, |
275 | Vinea ne pereat sub morsu dentis adunci. |
276 | Cervus ut occumbat, quaerit medicina medullas. |
277 | Quid nocuit passura lepus? quid dama, vel hircus? |
278 | Quos medicina iubet haec ut capiantur ad usus? |
279 | Ut sub fraude cadant venantum, aut cuspide ferri? |
280 | Quid pisces nocuere freti? quid turba volucrum? |
281 | Pervasit gens nostra fretum, pervaditur aer, |
282 | Ut capiantur aves ex nulla parte nocentes. |
283 | Quae natura negat, per nos elementa petuntur: |
284 | Per pelagus celebratur iter: seiunctus ab undis |
285 | Navigat, audaces quatiens super aequora remos. |
286 | Parva putant homines fluctus transire nocentes, |
287 | Insuper armati medias grassantur in undas; |
288 | Sollicitat glaucumque fretum mucrone cruento, |
289 | Et bellum ignotis transfert manus hospita terris. |
290 | Non sat erat, terrae tolerant quod bella cruenta, |
291 | Ut vel finitimus tantum produceret hostes. |
292 | Impatiens armata manus cur tela propinquis |
293 | Implicitant, peraguntque (nefas) civilia bella. |
294 | Nec solum civile sat est, socerosque, patresque, |
295 | Germanosque petunt saevo certamine fratres. |
296 | Nec modo tentatur noviter; primordia mundi |
297 | Horrendum doluere nefas, hominemque secundum |
298 | Conspexere pii perfusum sanguine fratris. |
299 | Gessit id impietas, cum primum conditur orbis, |
300 | Et quasi lex fuerit, miserum sic venit in usum. |
301 | Faucibus oblisis cadit a latrone viator. |
302 | Quid fur nocturnus pravo velatus in actu, |
303 | Ne capiatur, agat, ferro comitante per umbras, |
304 | Multorum nos saeva docent exempla priorum. |
305 | Quid quod adulterium dulces male venit in usus? |
306 | Incestique nefas agitat plectenda libido? |
307 | Invadunt plures alieni caespitis agros, |
308 | Et domibus iunxere domos non iure modesto, |
309 | Ac promissa fides non custoditur amico. |
310 | Nobilium plures decepti fraude clientes, |
311 | Canities despecta senum, laesique parentes. |
312 | Iam genitos utinam tantum fera dextra feriret |
313 | Et tantum parvis fecisset culpa reatum. |
314 | Et necdum natos properant in ventre ferire; |
315 | Externos, pariterque suos furit impia mater |
316 | Conceptus damnare, sui nec cura pericli est. |
317 | Quae bibit impietas truculenta impune venenum? |
318 | Repperit hoc quis grande nefas, ut non sibi mortem |
319 | Hauriat hoc quaecunque bibit? Minus ecce noverca |
320 | Audet in externos genitos, quam mater agit rem. |
321 | Dextra novercalis iam natos mittit ad umbras, |
322 | Ante mori genitrix, quam nasci, pignora cogit. |
323 | Ne mala sufficerent, faciunt peiora nocentes. |
324 | Mortua quin etiam non linquunt membra quieti, |
325 | Sollicitant animas mortis iam lege quietas |
326 | Cantibus infaustis, herbis, atque arte nefanda, |
327 | Et responsa petunt tenebris de voce sepulcri, |
328 | Ut cantavit agens animam in pythone prophetae |
329 | Infelix Saul. Cur non graviora mereri |
330 | Omnia debuimus, qui sic peccamus inique? |
331 | Sol, lux, clara dies, luna, stellaeque micantes, |
332 | Vel quaecunque Deo famulantur sidera magno, |
333 | Militia praeclara poli, vel pontus, et aer, |
334 | Et tellus accepta Dei praecepta reservant, |
335 | Ac devota pie per saecula mille morantur, |
336 | Nec tam longa movet diversi temporis aetas, |
337 | Ut legem servare negent, aut tempora mutent |
338 | Contra iura Dei, contra praecepta Tonantis |
339 | Splendet sole dies, illustrat Cynthia noctes, |
340 | Et quasi gemmatum distinguunt sidera coelum, |
341 | Aestuat undosum pelagus, ceu fluctibus astra |
342 | Impetat, et terram spumis operire minatur. |
343 | Nec tamen egreditur transgresso limite punctum: |
344 | In sua regna furens confringitur, et redit in se |
345 | Aestus, et unda maris, validus licet excitet aequor |
346 | Ventus, et insani feriant sub littora fluctus; |
347 | Pendula caeruleum non audet scindere tellus |
348 | Invasura fretum, tantum contenta moratur |
349 | Tramite iuncta suo, ripis mirantibus aequor, |
350 | In cumulos, montesque videns insurgere fluctus: |
351 | Nec pavet, invaditque, nec illa invaditur undis. |
352 | Est homo grande malum, legis transgressor, et audax, |
353 | Criminis inventor, scelerumque repertor, et auctor, |
354 | Immemor auctoris, mortis dux, germinis Evae, |
355 | Oblitusque sui patris, inimicus, et hostis |
356 | Omnibus, atque suus, solus sub tempore parvo |
357 | Transgreditur praecepta Dei: scelerata propago |
358 | Nascitur, ex fonte sceleris genus omne meamus, |
359 | Ex primo quicunque sumus nunc usque creati, |
360 | Non pietas, non ira Dei nos ulla coercet. |
361 | Saecula quod fuerant transacta ad tempora Noe, |
362 | Et scelus assiduum, vel saeva piacula mundus |
363 | Adderet, et nullus hominum retineret honestum, |
364 | Nec tamen ulla simul processit poena reorum, |
365 | Inde gigantaea moles praesumpta rebellat, |
366 | Sacrilega cervice tumens, quodcunque valebat, |
367 | Aut poterat, stolido sibi demens arrogat ausu, |
368 | Nil reputando Deo, per quem valet omne, quod exstat. |
369 | Despexit Dominum velut insuperabilis audax |
370 | Terrigena proles, meruitque infanda propago |
371 | Naufragium terrestre pati, dum littora nusquam |
372 | Terra, licet distenta, daret, quod flumina pontus |
373 | Obrueret, pontumque nocens absconderet imber, |
374 | Cum moribunda fretis silvestria cuncta natarent, |
375 | Et genus aequoreum pascens in montibus altis, |
376 | Ac pariter pelagus vastas gestiret in auras, |
377 | Agmina cum volucrum, quae protulit, unda necaret. |
378 | Cum grege nat per rura lupus, venator, et ursus |
379 | Mergitur, et nullos metuunt armenta leones. |
380 | Nam pavor unus erat, totum sors mortis habebat, |
381 | Nec qui fieret, erat, cunctos mors una tenebat. |
382 | Et solum emergens divino condita iussu |
383 | Enatat inter aquas cum mundi civibus arca, |
384 | Conceptu paritura simul iuvenesque, senesque, |
385 | Et pueros, matresque pias, tenerasque puellas. |
386 | Una dies produxit avum, serosque nepotes. |
387 | Excepit pariter tellus natosque, patresque, |
388 | Aequaevosque facit diversi temporis ortus. |
389 | Non homines tantum fecundior arca refundit. |
390 | Pace quidem modico ditata est tempore terra: |
391 | Nam postquam pelagi cecidit tumor, unda resedit, |
392 | Diluviumque nocens alta suscepit abyssus, |
393 | Littora nudantur, montes, mare, flumina, silvae, |
394 | Apparent fontes, paulatimque arida tellus |
395 | Redditur, et redeunt cunctis iraeque, metusque |
396 | Iam tecta tellure feris gregibusque, avibusque. |
397 | Impia gens hominum scelerum mox vota resumit, |
398 | Et facinus reparare cupit; ne perderet usum |
399 | Criminis illuvies, et tanquam damna subiret, |
400 | Sic haerent delicta malis grassante reatu, |
401 | Sic passim redeunt ad saeva piacula mores, |
402 | Pertulit et stadium princeps impune vagari, |
403 | Ut revocarentur sociati crimine multo. |
404 | Sed postquam in peius hominum procedere vidit |
405 | Pessima vota Deus, rursus ne perderet orbem, |
406 | Aut impune reos passim dimitteret omnes, |
407 | Eligit e cunctis, quos plus peccare videbat, |
408 | Supplicio censura Dei super astra coacta. |
409 | Et quia diluvium iam non dabit unda secundum, |
410 | Sulphureas his fundit aquas, nigrumque bitumen |
411 | Compluit, et flammis ultricibus imber adussit |
412 | Quinque cremans urbes, populos, et moenia damnat, |
413 | Ignibus aethereis succiso caespite cocto. |
414 | Pinguis et in cineres putrescit gleba soluta |
415 | Nos sumus auctores nostris, heu! cladibus omnes, |
416 | Pauperiem, gemitus, mortem, tormenta, dolores |
417 | Nos nobis facimus peccando sponte maligne. |
418 | Segregat Omnipotens merita pro moribus orbis, |
419 | Non sociant poenae, quos non iunxere reatus. |
420 | Loth iustus, famulusque Dei, sine fraude, fidelis, |
421 | Inter tot scelerum turbas pius unus, et insons |
422 | Eripitur de morte truci sine crimine visus, |
423 | Et servatus abit vitae melioris amator, |
424 | Qualiter ereptus Noe servatur in arca |
425 | Nec generale malum sensit specialior hospes. |
426 | Tot gens nostra malis nondum correpta vel audet |
427 | Criminibus laxare fores sine fronte pudoris, |
428 | Supplicia et scelerum non damnat prava, sed auget. |
429 | Hinc obscena fames, morbi, mors, luctus, egestas, |
430 | Taedia, bella, lues, clades, iactura, labores. |
431 | Nam sic factus homo fuerat, primordia nostra, |
432 | Ut volucres; pascendus erat sine clade laboris, |
433 | Vomere non terram proscinderet, atque ligone, |
434 | Non peregrina vagus rapidis deposceret undis, |
435 | Committens animam ventis, et fluctibus audax, |
436 | Sponte parans fructum, vinum et de fontibus uvae |
437 | In morem fluvialis aquae; longaeva liquores |
438 | Semper oliva virens, certo non tempore ferret, |
439 | Mella darent vepres, sentis sudaret amomum, |
440 | Omnis ager pigmenta daret vernantibus herbis, |
441 | Et rosulas proferret hiems, servaret et aestas |
442 | Lilia purpurea, flos omnis staret odore, |
443 | Nec marceret honos violae pallore decenti, |
444 | Non niger, aut albus tantum color esset in agnis, |
445 | Sed rubicunda daret pretiosus vellera sandix, |
446 | Lanigeras vestiret oves et muricis ostrum, |
447 | Fabula certa foret Phrixei velleris aurum, |
448 | Famam scenarum verax narratio ferret |
449 | Per populos, certamque fidem sine crimine tanto. |
450 | Viscera non terrae tantum pretiosa metallum |
451 | Servarent abstrusa nimis, nec gemma lateret; |
452 | Omnia sed passim facies telluris haberet, |
453 | Omnibus in terris regio non indiga mercis, |
454 | Vilior illa foret populis, portantibus euris. |
455 | At nunc plectibiles humanae mentis ubique |
456 | Dulcia subducunt mores, et amara ministrant. |
457 | Forsitan opponant homines delicta fatendo, |
458 | Angelicum peccasse genus, quod purior aer, |
459 | Et super astra polus, vel coeli regna tenebant. |
460 | Ante tribunal erant, ubi casta, et sancta viderent |
461 | Corporis expertes terreni ponderis omnes: |
462 | Et sic error eos tenuit, crimenque nefandum. |
463 | Quid homines miseri, fragili sub tegmine carnis |
464 | Captivos quos membra tenent, et corporis usus? |
465 | Sic vobis responsa dabo: Quid culpa aliena |
466 | Obiicitur? purgare potest, quod gessit iniquus, |
467 | Alterius quodcunque nefas? scelus omne peractum |
468 | Respicit auctorem, socios, cunctosque ministros |
469 | Implicat, et solos facinus, quos inquinat, urget. |
470 | Inde magis mens nostra rea est, quod poena secuta est |
471 | Coelestes famulos, his nec gravis ira pepercit. |
472 | Sideris innumeri cecidit pars tertia coelo, |
473 | Cum duce pulsa suo; superum vindicta coercet |
474 | Agmina coelicolum, pereuntia clade perenni. |
475 | Militiae pars tanta poli districta sine usu |
476 | Debuerat nostros ultro compescere mores: |
477 | Et tamen in nobis nullus timor exstitit unquam. |
478 | Quis canis allatret, vibices si ora leonis, |
479 | Colla, caputque ferant, et sanguine fulva rubescant? |
480 | An solis pereunte die, simul obiice terra, |
481 | Sidera despiciant umbram, qua cuncta teguntur, |
482 | Et superare putent crassas tenui igne tenebras? |
483 | Aut sitiente freto iactet se pellere rivus, |
484 | Quam nec magna sitim possunt sedare fluenta |
485 | Gurgitis aequorei, cunctus si fluctuet amnis? |
486 | Sed quia coelestis pietas veniale minatur, |
487 | Plusque coruscantes flammas, quam fulmina vibrat, |
488 | Aut si fulmen habet, montes, et culmina tangit, |
489 | Arboribusque caput, cedros, celsasque cupressos, |
490 | Ut terrore domet potius, quam clade profanos, |
491 | Est nobis contemptus atrox, animusque nocendi |
492 | Omnibus est nobis: pietas tamen alma Parentis |
493 | Indulgere volens cilo, quam punire parata, |
494 | Misit ab arce pium coeli per sidera Christum, |
495 | Qui virtute sua serpentis frangeret artes, |
496 | Per vexilla crucis hostis populando cohortes, |
497 | Praecipiti iactu quas celsa palatia coeli |
498 | Exsilio trusere gravi sub perpete culpa. |
499 | Expavit Iudaea Deum post viscera matris |
500 | Maxima tot populis dantem miracula Christum. |
501 | Invida continuo, semet laesura, profanam |
502 | Sacrilega tenet arte viam livoris iniqui, |
503 | Et quaerit peritura dolos, quibus improba perdat |
504 | Insontem, sanctum rea, noxia, callida, fallax. |
505 | Et pretium dat turba: Dei commercia fiunt, |
506 | Discipulo vendente suo, funesta duobus. |
507 | Venditor infelix, sed non felicior emptor, |
508 | Pars pretium perdit, perdit pars altera mercem. |
509 | Proficit in nobis, qui non contraximus, emptus: |
510 | Sanguine distracti maculatur venditor, emptor, |
511 | Quo meus nostra sacri mundabitur imbre cruoris. |
512 | Ah scelus atque nefas! insontem turba reorum |
513 | Supplicio, quo digna fuit, cruce, verbere, ferro |
514 | Affligit, lethique vias, et limina mortis |
515 | Ingerit aeterno, cui lex ab origine mundi |
516 | Nec fuit initium nasci, nec finis obisse. |
517 | Ergo salutaris quod passio membra peremit, |
518 | Fecit abire diem, solis restantibus horis, |
519 | Et noctem sub luce dedit, rediere tenebrae, |
520 | Sed sine more suo, violata lege polorum. |
521 | Tum niger axis erat, quem lurida palla tegebat, |
522 | Candida sanguineum monstravit luna ruborem, |
523 | Cardine sub gemino nox importuna pependit, |
524 | Et planxit natura Deum, monumenta piorum |
525 | Clausa patent, plures mundo rediere sepulti, |
526 | Et vitam mors ipsa dedit; dum vita perennis |
527 | Limina mortis adit, Stygii tremuere ministri, |
528 | Effugiunt tormenta reos, in vita pepercit |
529 | Tortorum metuenda manus, lux funditur umbris, |
530 | Descensum comitata Dei, simul orbe fugata. |
531 | Tartarus infelix nunquam satiabilis umbris, |
532 | Et solitus gaudere neci, turbatur amare, |
533 | Et supplex augmenta dolet, nam damna futura |
534 | Haec augmenta dabant; animas, quas claustra tenebant |
535 | Carceris aeterni, redituras lucis ad usus |
536 | Infremit, et legem violari deflet Averni. |
537 | Luminis impatiens, ut iam remearet ad auras |
538 | Aethereas, orat Dominum, regemque polorum, |
539 | Ne gravet omnem Hecaten iubar insuperabile Christus; |
540 | Aut spoliet toto nigros simul agmine manes, |
541 | Ad superos revocans animas virtute parentis. |
542 | Tertius interea processit lucifer astris |
543 | Oceano splendente die, redit almus ab umbris |
544 | Rex reduci vita, magna comitante caterva. |
545 | Discipuli reducem laeti videre magistrum. |
546 | Inde reversus habere petit sua regna triumphans, |
547 | Dexter in arce sedens, consors genitoris amatus; |
548 | Iudicio venturus erit post saecla futuro |
549 | Reddere mercedem cunctis, quam quisque meretur, |
550 | Ad dextram, laevamque iubens astare catervas, |
551 | Exigit ut meritum vitae pravaeque, bonaeque. |
552 | Si scelus est, et grande nefas tempsisse potentem, |
553 | Factorem temerasse suum quod crimen habetur? |
554 | Et tamen indultor mansit post funera carnis, |
555 | Poeniteat si forte reos, clementius audit, |
556 | Datque repente pius veniam, donatque reatum. |
557 | Iuda miser veniam si vel speraret, haberet: |
558 | Sed memor infandae tamen et sine nomine culpae |
559 | Credidit infelix nihil iam veniale mereri, |
560 | Iudicioque suo veniae subtractus abivit. |
561 | Redditur argentum, scelerata ad colla pependit, |
562 | Vix tandem iustus, nam nec permansit avarus, |
563 | Suspensus obiit, se mox ultore severo. |
564 | Vincula rumpuntur, cecidit, crepuitque cadaver, |
565 | Viscera fusa fluunt, hinc cor crudele patescit, |
566 | Funestatque diem de corpore tabe madenti. |
567 | Legimus, innumeras veniam meruisse catervas |
568 | Iudaea de gente reas, mortisque ministros |
569 | Optima perpetuae sumpsisse haec munera vitae, |
570 | Quorum Paulus erat caput exstans grande malorum: |
571 | Et tamen ipse fuit legis post crimina doctor; |
572 | Martyrium Stephano qui fecerat, inde recepit, |
573 | Et meruit plenam, quam contulit ante, coronam, |
574 | In se vera Dei confirmans verba probavit: |
575 | Hoc patietur homo, quod quisquam fecerit ulli. |
576 | Sed bonus excepit, quod tunc male fecit iniquus, |
577 | Quod populos, gentesque docens convertit eundo |
578 | Per mare, per terras, ut Christi nomen adorent, |
579 | Gentilesque deos, et cordibus idola pellant, |
580 | Mars cadat ex animo, pereant Saturnus et Arcas |
581 | Iuppiter, atque Venus, Titania, Iuno, Cupido, |
582 | Vel quicunque dii ficti sermone vetusto |
583 | Credantur nil posse, simul nihil esse probentur. |
584 | Solus ubique Deus, rerum fons, conditor, et spes, |
585 | Idem semper eris, quod et es, quod et ante fuisti, |
586 | Nil addens, minuensve tibi crescentibus annis. |
587 | Tempora mutantur, te nunquam saecula mutant, |
588 | Qualem prima dies, talem simul ultima noscet. |
589 | Cum te non caperent coeli, terraeque, fretumque, |
590 | Aeris et spatium, modico te corde reponis |
591 | Pectoris humani, conceptus mente fideli. |
592 | Exaudis, quod lingua tacet sub corde loquaci, |
593 | Ante futura vides, penes et te nulla futura, |
594 | Sint licet, Omnipotens, praesentia cuncta videntur, |
595 | Aut transacta magis nobis ventura creantur. |
596 | Sic peccaturos homines tu Spiritus auctor |
597 | Ante videns primum medicinam, sancte, parasti, |
598 | Quam faceres hominem: indulgentia prompta reatum |
599 | Praevenit, et facinus venia praecedit iniquum. |
600 | Christus enim datus est nobis, spes una salutis, |
601 | Qui nostra hic peccata lavet pius amne cruoris: |
602 | Et licet ipse ferat maculas et crimina nostra, |
603 | Immaculatus adest tamen agnus, et unicus haeres |
604 | Semper viventis, semper victurus et ipse. |
605 | Largitur peccata reis sine voce rogatus |
606 | Pectoris affectu, secreta mente, fide, spe. |
607 | Cum sit ubique Deus, semper praestare paratus, |
608 | Tardius accipimus heu! nostro corde morati. |
609 | Oderunt pia vota moras, festinus adoptat, |
610 | Ut praestet, si quae nos purget causa morandi. |
611 | Arbitrio posuit clemens Deus omnia nostro, |
612 | Libera mens hominum est peccare, aut vivere sancte, |
613 | Libera vota dedit, quando sperare velimus, |
614 | Credere si placeat, facile est nam posse mereri. |
615 | Credidit Abraham, Dominoque est factus amicus. |
616 | Confectus senio, membris marcentibus aevo, |
617 | Inter avos atavosque fuit, sed prolis egenus, |
618 | (Haud soboles Ismael erat) frustraque maritus |
619 | Officii genitoris iners; algente vapore |
620 | Germinis exstinctus cecidit genitalibus ignis, |
621 | Et fecundus amor, quem iam subduxerat aetas. |
622 | Nec solus steriles retinebat marcidus artus. |
623 | Femina deterius praemortua membra trahebat |
624 | Spes generis recidens, et vis materna peracta. |
625 | Augebat spem sola fides, praesumptio simplex. |
626 | Frigida progeniem senibus natura negarat. |
627 | Flebile coniugii portabant nomen inane, |
628 | Spes tantum iuvenilis erat, crescentibus annis. |
629 | Affuit his prolem spondens cum gente nepotum. |
630 | Non hos certa fides, nec spes incerta fefellit. |
631 | Fecundus per membra vapor discurrit utrique, |
632 | Dulcior et gelidis irrepsit flamma medullis, |
633 | Miranturque senes redivivo fomite venas |
634 | In sobolem caluisse suas: animatus anhelat. |
635 | Inter membra puer vinctus compagibus arctis. |
636 | Intumuere sinus rugis pereuntibus alvi, |
637 | Dum tantum sit mater anus paritura prophetam: |
638 | Et sterilis, fecunda parens miratur, et haeret, |
639 | Sic uterum crevisse suum, tenerasque puellas |
640 | Consulit, et trepidans tanquam nova nupta requirit. |
641 | Saepe verecundos faciunt nova gaudia vultus. |
642 | Fructus honestatis datus est de ventre pudoris. |
643 | Sic licet unius genitor post saecla creati, |
644 | Gentibus et populis tamen est pater unus origo. |
645 | Omnis arena maris, vel flammea sidera coeli |
646 | Aequantur numero benedicti germinis apte. |
647 | Nam cui terra datur, et coeli sancta parantur, |
648 | Rectius aequatis geminis hinc inde elementis. |
649 | Sara, socerque simul Dominum petiere rogantes, |
650 | Illa virum meruit stabilem post funera septem, |
651 | Hic visum, fugiunt cum paupertate tenebrae, |
652 | Et gemino capit orbe diem, reducesque sereno |
653 | Lumine sunt acies post nubila crassa micantes. |
654 | David adulterii facinus homicida peregit, |
655 | Sed scelus agnoscens culpas impune fatetur, |
656 | Sic reus et veniam sceleri sub voce meretur |
657 | Credulus, et Domini famulus post, atque fidelis, |
658 | Attestante Deo, coelesti voce vocatus, |
659 | In tantum ut regem faceret post crimina natum |
660 | Ex eadem muliere virum, cui tempore partus |
661 | Omnia concessit merito genitoris amati. |
662 | Fleverat Ezechias: sub puncto temporis uno, |
663 | Et prece primori vitam, et tria lustra meretur. |
664 | Murmure sub tacito sterilem defleverat Anna |
665 | Materiem; fecunda redit per vota priora, |
666 | Et non est ultra vox exspectata secunda. |
667 | Hi solas fudere preces, ieiunia nulla, |
668 | Nam nec tempus erat longum, quo vota piarent, |
669 | Cum nec plena fuit cunctis poscentibus hora, |
670 | Qua votum meruere suum pietate Tonantis |
671 | Quod vetus, atque novum duo Testamenta loquuntur, |
672 | Millia tot subito veniam meruisse reorum, |
673 | Pro quibus una semel vox est, aut nulla precata. |
674 | Exegit quid plena fides, et credula, dixi. |
675 | Quid non credentes mereantur, dicere cura est. |
676 | Incurrit culpam sancti pater ille Ioannis, |
677 | Pontificis loca sacra tenens, magnusque, sacerdos, |
678 | Credere cunctatus Domini promissa Tonantis, |
679 | Angelico senior monitus sermone repente. |
680 | Mox vindicta datur per longa silentia linguae, |
681 | Donec ventris onus bis quinis mensibus actis |
682 | Fundatur de ventre puer sub sorte beata. |
683 | Tu, Deus omnipotens, rerum coelestis origo, |
684 | Tu pius, et clemens, et consolator haberis, |
685 | Tempore tristitiae maior defensio pressis. |
686 | Erigit elisos, relevat tua dextra iacentes, |
687 | Confovet abiectos, et semper pascit egentes, |
688 | Pocula larga parans sitientibus alma ministrat. |
689 | Nescius irarum monitis, non clade coerces |
690 | Peccatum, sine clade reos clementior audis |
691 | Ante preces, veniaque iuvas; non ira furorem |
692 | Excitat, ut iubeas vel iuste occidere sontes. |
693 | Plus pius es quam iustus: agis non ergo severus, |
694 | Errantes punis, sed mitis corrigis omnes |
695 | Sub pietate bonus, poenae cessante flagello. |
696 | Et quoties commotus eris, placidissimus exstas, |
697 | Nil immite iubens, levis est sententia coeli: |
698 | Rex pie, supplicium cunctis revocabile dictas, |
699 | Ut, si peccantes agnoscant corde reatus, |
700 | Et damnent meliore animo delicta priora, |
701 | Sint, quibus ignoscas, sed non semel ista relaxas, |
702 | Saepius indulgens, ostendens limina mortis, |
703 | Et revocans a morte truci, quos culpa premebat |
704 | Faucibus inferni raptas inducere formas. |
705 | Hi soli pereunt, semper quos esse profanos |
706 | Constiterit, sine fine mali peccare volentes. |
707 | Criminis et poenae limes semel unus habetur. |
708 | Et poteras servare malos pius usque senectam, |
709 | Ut damnare simul horrenda piacula nossent, |
710 | Et veniam sperare tuam, sed maior habetur |
711 | Hic ratio, nam impune diu peccare nocentum |
712 | Si fuerit permissa manus, turbata repente |
713 | Mens insontis erit, mox poenitet esse modestum, |
714 | Optaturque nefas, et plus pia turba nocetur, |
715 | Improba quam rabies, atque improba vota fatigant. |
716 | Quid quod et erranti mora non brevis esse probatur, |
717 | Servaturque diu veniae, si desinat audax |
718 | Illicitum tentare nefas? nam gaudia coelo |
719 | Conversus dat quisque reus; sibi quisque medelas |
720 | Arbitretur homo, culpas sub voce relinquit. |
721 | Vox tua cum sileat, tua sed sententia clamat. |
722 | Erigis oppressos humiles, sternisque superbos, |
723 | Tu captivorum rumpendo noxia vincla, |
724 | Colla levas attrita iugis cervice soluta, |
725 | Et proceres servire facis, famulosque iubere, |
726 | Paupertate, iubes, opulentos turpis egestas |
727 | Urgeat, et ditas opibus bene largus egentes. |
728 | Ima levas, et celsa premis, praesumpta coercens |
729 | Atteris, et tenues adiecto robore firmas, |
730 | Iura potestatis retinens sub nomine vero, |
731 | Solus enim Dominus, Dominum qui non habet, exstat; |
732 | Vel cui cuncta patent, per quem sunt omnia, quot sunt, |
733 | Et transacta simul, quae sunt quandoque futura. |
734 | Qui dedit elysios iustis, et tartara pravis, |
735 | Qui placidis, saevisque iubet procedere solem, |
736 | Et lunam, stellasque vagas, et sidera cuncta, |
737 | Imperat et pluvias nullo discrimine fundi. |
738 | Nec ratione caret pietas generaliter una, |
739 | Mercedem iustis, iniustis munera nobis |
740 | Prorogat, ut vel sic nos convertamur ad illum. |
741 | Illectos donis, non poenis mutat adactos. |
742 | Exspectat pia vota Deus, non thura requirit, |
743 | Victima sola placet purgatae mentis honestas. |
744 | Nec tamen expensis, sed puro corde litandus. |
745 | Pectore contritos, genibus cum pectore flexos, |
746 | Suppliciterque suos pandentes fletibus actus |
747 | Exaudit: nam si quis erit miseratus egentis, |
748 | Texerit et nudos, inopes defenderit, insons, |
749 | Contentusque suis, alienis non inhiarit, |
750 | Si impetrare velit, velut impetrare meretur, |
751 | Effectus faciles oratio pura reportat, |
752 | Quam non impugnat cuiusque precatio tristis. |
753 | Et fortasse iuvat pauper, peccata relaxat |
754 | Pastus et indutus, viduae, pupillus et aeger, |
755 | Et defensus inops plus, quam scis, quaerere possunt. |
756 | Vestibus, expensis, epulis de more Tabitha |
757 | Expendebat opes, miseris alimenta ministrans. |
758 | Nunquid ad annorum numerum cuicunque modesta |
759 | Addidit, et vitam longum produxit in aevum? |
760 | Et meruit tamen ipsa iacens post funera vitam |
761 | Amissam reparare suam, testantibus illis, |
762 | Queis proprias fundebat opes miserata rogantum. |
763 | Petrus enim medicus fuerat, medicina catervae |
764 | Paupertatis erant; coelis extorsit egestas, |
765 | Quod voluit. Nos turba rapax calcamus egenos, |
766 | Conferimusque nihil: forsan spoliamus avari |
767 | Pauperiem, si forte ferat quodcunque decorum, |
768 | Exspectamus adhuc, det pauper xenia nobis, |
769 | Afferat et praedam potius: de nobile pauper |
770 | Iam modo dives eget, cui confert indiga dextra, |
771 | Non sibi mendicans, quod divitis usibus addit |
772 | Quidquid agamus ad haec sceleris, fraudisque, dolique |
773 | Supplicio dignum, differt punire benignus, |
774 | Ut, si poeniteat, magis indulgere paratus; |
775 | Qui facit angelicas flamma crepitare cohortes. |
776 | Nam pia turba Dei sunt spiritus igneus omnis: |
777 | Quamvis ipse Deus se prodidit igne loquaci, |
778 | Cum iubar ignitum Domini rubus asper haberet, |
779 | Et lacrymas populi pro libertate gementis |
780 | Diceret ante suum Deus ascendisse tribunal. |
781 | Se tamen asseruit sublimibus alma potestas |
782 | Descendisse polis, ut quae captiva iacebat, |
783 | Litera turba foret, domini victura superstes. |
784 | Mox sua promissor perfecit verba fidelis, |
785 | Excussoque iugo deduxit per mare Rubrum, |
786 | Candida dux fuerat nubes, flammaeque columna; |
787 | Fluctibus aequoreis gemina de parte ligatis, |
788 | In scopulum pelagi iam non latrantibus undis, |
789 | Transierat salsos ponti sine remige fluctus, |
790 | Et pedibus siccis iter est navale peractum. |
791 | Laudavere Deum populus de morte natantum, |
792 | Sexus uterque Deo magnis in laude choreis |
793 | Certatim resonant, et palmis tympana pulsant, |
794 | Et celebrant, vincente Deo, saltando triumphum. |
795 | Non gladiis, iaculisque datis, missisve sagittis |
796 | Gens oppressa perit; sed tantum surgere iussa |
797 | Arma elementa Deo, nullum fusura cruorem; |
798 | Et tamen innumeras faciunt sine sanguine mortes. |
799 | Una eademque die populis datur ecce duobus |
800 | Ira furens, pietasque simul: sine nubibus ullis |
801 | Diluvio periere gravi, splendente sereno. |
802 | Omnibus ostendit Domini sententia lata, |
803 | Quid peccata creent, quid iusti vita meretur, |
804 | Quid bona simplicitas, quid noxia vota reportent, |
805 | Quid pius, aut humilis, quid et impius, atque superbus, |
806 | Quid ferus, aut mitis, quid clemens, quidve cruentus, |
807 | Dapsilis, et largus, quid praedo, aut raptor avarus. |
808 | Agmina condemnant mores, atque agmina purgant. |