LIBER PRIMUS SHOW APPARATUS
1 | Qui cupiunt animis placidum rescire Tonantem, |
2 | Hoc carmen prae mente legant, dum voce recensent. |
3 | Agnoscent quod templa poli, quod moenia coeli |
4 | Auctorem confessa suum veneranter adorent, |
5 | Quinque plagae, septemque poli, sol, lunaque, et astra. |
6 | Sidera, signa, noti, nix, imber, grando, pruinae, |
7 | Fulmina, nimbus, hiems, tonitrus, lux, flamma, procellae, |
8 | Coelum, terra, iubar, chaos, axis, flumina, pontus, |
9 | Vel quidquid natura dedit praecepta creare. |
10 | Hoc agit, et sequitur variis sub casibus iras, |
11 | Et pia vota Dei miseris hinc, inde beatis |
12 | Pro meritis morum, pro certo tramite vitae. |
13 | Paupertas, mors, vita, salus, opulentia, languor, |
14 | Taedia, tristitiae, splendor, compendia, damnum, |
15 | Gaudia, nobilitas, virtus, prudentia, laudes, |
16 | Affectus, moeror, gemitus, successus, egestas, |
17 | Ira potestatum, trux indignatio regum, |
18 | Omnia quae veniunt, bona, gaudia, tristia, acerba, |
19 | Descendunt ex arce Dei, de sede Tonantis, |
20 | Cui pietas aeterna manet, lux, spiritus, [ardor, |
21 | Et cui dicuntur laudes sine fine perennes; |
22 | Et merito, quia fine carens primordia nescit. |
23 | Rerum causa Deus tetrum chaos igne resolvens, |
24 | Igne creata fovet, nam totum flamma vaporat, |
25 | Et flammae pascuntur aquis, quibus omnia constant, |
26 | Nubibus, et radiis solis pascentia anheli. |
27 | Inde potens generare manet natura creatrix, |
28 | Inter se retinens, quidquid per saecla refundit. |
29 | At pietas quia Dei virtute modesta est, |
30 | Clade repentina nunquam punire nocentes |
31 | Assumit, cohibet poenam, poenamque minatur, |
32 | Conscia quo Dominum possit mens nostra precari, |
33 | Et peccatorum veniam non laesa mereri. |
34 | Sic impune reis licuit peccasse fatendo. |
35 | Ante prophetarum dictis patuere futura, |
36 | Sed postquam Christus descendit ab aethere, culpam |
37 | Dissolvens nostram, ne esset ignara, iuvatur |
38 | Gens hominum, natura docet, quaecunque propiaquant, |
39 | Ne lateat mortale genus, quod cuncta pericia |
40 | Praemonet ante Deus pius, atque elementa fatigat, |
41 | Prodigiis, signisque creent ut monstra timorem. |
42 | Nam sibi dissimiles saepe expavere vel ipsae |
43 | Quadrupedes partus, steriles fecundior artus |
44 | Accendit vapor, et pariturae viscera mulae. |
45 | Nec modo quadrupedes: mulier quae protulit, horret, |
46 | Et pavet infelix enixa puerpera partus. |
47 | Sic peccata parant casus inferre sinistros. |
48 | Quid iam peccantes vita mereantur iniqua, |
49 | Significat damnans hominis natura reatum. |
50 | Quid fera, quid pecudes, quid peccavere volucres? |
51 | Quid coelum, quid terra, polus, quid pontus et astra, |
52 | Quid solis radit, quid lunae frigidus orbis? |
53 | Nonne fatigantur dantes per tempora signa? |
54 | Nam ventura monet per tot praesagia corvus |
55 | Proditor, et sit quid post tempora certa futurum |
56 | Cornix effatur; pecudes volucresque loquuntur, |
57 | Quod hominis mala lingua tacet, fera bellua; pisces |
58 | Prospiciunt proprii generis servare figuras, |
59 | Contra naturam dum turpia membra rebellant. |
60 | Iam micat unde polo veniens quicunque cometes, |
61 | Hinc mortes et monstra creat, hinc unda cruorem |
62 | Inficit, et spumis rubicundior alveus exit, |
63 | Hinc calidas pluit imber aquas, et roscida tellus |
64 | Sanguine puniceas spicis producit aristas, |
65 | Et viola est mentita rosam pallore fugato, |
66 | crubor infelix et candida lilia tinxit. |
67 | Tertia sors erebi terrae praerumpit hiatum, |
68 | Et discit perferre diem, violare serenum |
69 | Audet, et exsangues coelo producere manes, |
70 | Vivida funereis admiscens ora sepultis |
71 | Pestibus, Herculeos mundo mentita furores; |
72 | Cum niger umbrarum veniens exercitus orbem |
73 | Appetit, invadens non humida tempora lunae. |
74 | Auditum mugire solum, solisque tenebras |
75 | Quis neget, et stellas alieno tempore visas, |
76 | Caeruleum pallore diem, roseumve colore, |
77 | Lunaremque globum fuscata lampade tectum, |
78 | Et mare purpureum nudato littore siccum, |
79 | Piscibus Oceani proprias sitientibus undas? |
80 | Nescia mentiri rerum cognata fidelis |
81 | Conservat natura fidem pietate parentis, |
82 | Participans, quaecunque fient, mundoque minentur, |
83 | Ostentis ventura monens, ut pectore laeto, |
84 | Si bona sunt ventura, bonis nos ante fruamur, |
85 | Si mala portendant, liceat pacare precando |
86 | Naturae coelique Deum post saecla manentem. |
87 | Nemo ferire volens se praemonet inde cavendum: |
88 | Sed qui terret, amat. Sic indulgentia poenam |
89 | Praevenit, et nullos cupiunt tormenta reatus. |
90 | Non negat Omnipotens veniam cuicunque roganti, |
91 | Supplicium cum saepe neget, licet inde minetur |
92 | Omnibus, et nullum feriat censura Tonantis, |
93 | Ni vitium peccantis agat perstando maligne. |
94 | Et quemcunque ferit, moderanter temperat ictus, |
95 | Corrigit errantem, nec punit morte repente, |
96 | Si peccare diu parcat quicunque profanus. |
97 | Sed cum perstat homo semper delicta sequendo |
98 | Sentiet iratum poena plectente furorem. |
99 | Nemo Deum sentit, quoties irascitur ulli, |
100 | Indulget, cohibetque minas pietatis amore, |
101 | Donec ab excelsis veniat vindicta coercens; |
102 | Impete terribili gravis irruit ira repente, |
103 | Sensim rursus adest nullo terrore iuvante, |
104 | Et non agnoscit Dominum quicunque furentem, |
105 | Donec in extremos gemitus recidente ruina |
106 | Ingravat incautum graviori pondere frangens. |
107 | Sed non est omnis manus exstirpanda reorum; |
108 | Solos quippe necat, quos cernit nolle reverti, |
109 | Addere sed gravibus peccatis crimina dura. |
110 | Nam mox tempus adest veniens, quo vota recurrant |
111 | Ad meliora semel, sed non reditura secundo, |
112 | Ac scelus abiiciant lacrymis, et corde reatum. |
113 | Quis genus humanum nescit servare volentem |
114 | Auctorem, dominumque Deum? cui contulit orbem, |
115 | Per tot facta Deus quod sexta luce creavit. |
116 | Prima dies nam lucis erat, mors una tenebris: |
117 | Lux datur ante polos, lux clari causa diei, |
118 | Lux iubar aethereum, lux noctis limes, et umbrae, |
119 | Lux facies rebus cunctis, et lux elementis, |
120 | Lux genitis factisque calor, lux gratia solis, |
121 | Lux decus astrorum, lux aurea cornua lunae, |
122 | Lux fulgor coeli, lux et primordia mundi, |
123 | Lux splendor flamm e, lux magni temporis index, |
124 | Lux opus auctoris primum, lux cardo pudoris, |
125 | Lux honor agricolis, requies lux omnibus aegris, |
126 | Lux aevi meta, lux quae dat tempora metis, |
127 | Qua bene constructa mundi primordia lucent. |
128 | Clarus ubique Deus, nunquam maculabilis auctor, |
129 | Quem non obscurant quacunque ex parte tenebrae, |
130 | Nec celantur ei quaecunque obscura geruntur. |
131 | Initium factis lucem dat lucis origo. |
132 | Quanta spes mundi praemissa est principe luce? |
133 | Quae totum praecessit opus quod continet orbis, |
134 | Quae solis praevenit iter, lumenque coruscum, |
135 | Cuius iussit ope clarescere cuncta creata. |
136 | Altera quippe dies coeli convexa meretur, |
137 | Et supra coelos ingentia flumina dantur, |
138 | Ac dominatur aqua glomeratis fontibus alma, |
139 | Ignibus aethereis coelesti sede locatis. |
140 | Unda beata nimis, meruit quae tecta polorum, |
141 | Celsa favore Dei, iussu suspensa Tonantis. |
142 | Limitibus contenta suis elementa morantur, |
143 | Nec flammas restinguit aqua, glaciemve teporat |
144 | Flammeus ignis aquae. Servant sub lege tenorem |
145 | Incorrupta suum, non impugnata vicissim: |
146 | Nec discreta quidem, sed nec permixta morantur. |
147 | Tertia caeruleum ponti lux edidit aequor, |
148 | Fluctibus immensis pelagi freta glauca liquescunt, |
149 | Et mare navigerum quatitur spumantibus undis. |
150 | Ipsa dies terram meruit de fluctibus actam. |
151 | Eruitur tellus vasto demersa profundo, |
152 | Et solidante globo gravior per inane pependit, |
153 | Axe ferente solum, sunt pro radicibus undae: |
154 | Quam molles portant, ceu fundamenta, liquores, |
155 | Arida materies rapitur de corde fluenti |
156 | Nondum mater humus, cuius pars solvit arenas, |
157 | In glebas pars membra ligat, pars saxea turget, |
158 | Et cautes stat montis apex, pars flumina mergit, |
159 | Planitie pars tensa iacet, pars littora curvat, |
160 | Pars datur in tumulos, pars aspera rupibus horret, |
161 | In scopulos pars certa riget, pars valle profunda |
162 | Cingitur, et colles tumidi iuga celsa supinant, |
163 | Atque humiles campos spatiis aequalibus aptant. |
164 | Pars data dulcifluis undantis fontibus agri. |
165 | Promitur herba virens, it surculus omnis in auras, |
166 | Et semper vestita comis frondescit oliva. |
167 | Omnia poma virens profert, nec parturit arbor, |
168 | Linguae laurus honos solvit donanda poetis. |
169 | Torta per obliquos it vitis in orbe corymbos, |
170 | Verberat et palmes ramos fluitante flagello; |
171 | Vinea pampineos subarundinat ebria campos, |
172 | Munera laetitiae spondens pendentibus uvis, |
173 | Fructibus et variis redolent florentia rura. |
174 | Una parens tellus non unum fundit odorem, |
175 | Sed quot sunt herbae, tot permiscentur odores. |
176 | India tunc primum generans pigmenta per herbas |
177 | Eduxit sub sole novo, rudibusque racemis. |
178 | Est locus in terra diffundens quatuor amnes, |
179 | Floribus ambrosiis gemmato cespite pictus, |
180 | Plenus odoriferis nunquam marcentibus herbis, |
181 | Hortus in orbe Dei cunctis felicior hortis. |
182 | Fructus inest anni, cum tempora nesciat anni. |
183 | Illic floret humus semper sub vere perenni, |
184 | Arboreis hinc inde comis vestitur amoene, |
185 | Frondibus intextis ramorum murus opacus |
186 | Stringitur, atque omni pendent ex arbore fructus, |
187 | Et passim per prata iacent: non solis anheli |
188 | Flammatur radiis, quatitur nec flatibus ullis, |
189 | Nec coniuratis furit illic turbo procellis. |
190 | Non glacies districta domat, non grandinis ictus |
191 | Verberat, aut gelidis canescunt prata pruinis. |
192 | Sunt ibi sed placidi flatus, quos mollior aura |
193 | Edidit exsurgens nitidis de fontibus horti. |
194 | Arboribus movet illa comas, de flamine molli |
195 | Frondibus impulsis, immobilis umbra vagatur; |
196 | Fluctuat omne nemus, et nutant pendula poma. |
197 | Ver ibi perpetuum communes temperat auras, |
198 | Ne laedat flores, et ut omnia poma coquantur. |
199 | Non apibus labor est ceris formare cicutas: |
200 | Nectaris aetherei sudant ex arbore mella, |
201 | Et pendent foliis iam pocula blanda futura, |
202 | Pendet et optatae vivax medicina salutis: |
203 | Caetera depingit variis natura figuris. |
204 | Auroram iam quarta dies praemiserat undis, |
205 | Et rutilante polo compresserat astra rubore. |
206 | Mox solis radiare globum iubet igne salutis: |
207 | Flamma salutaris perfundit lumine mundum, |
208 | Cuncta salutifero rident elementa vapore, |
209 | Cuius ab igne suo lunam iubet ire secundam; |
210 | Nigra tenebrarum corrumpere tempora noctis, |
211 | Et trepidum proferre diem comitante quiete: |
212 | Candida somnigeris collustrat cornibus axes, |
213 | Quae numero est crescente brevis, sed plena minore. |
214 | Flammeus ornatus coeli per sidera fulsit: |
215 | Officia et stellis, numeros, et nomina iussit, |
216 | Tempora distribuit, loca contulit, ignibus egit, |
217 | Limitibus fixit, iubar induit, axe rotavit, |
218 | Cursibus aptavit, coeli regionibus addit. |
219 | Agminis innumeri nec flammea sidera coelum |
220 | Destituunt quaecunque die, sed luce premuntur |
221 | Luminis immensi radiato vertice fusi. |
222 | Nec mirum, si clara latent sub sole corusco |
223 | Sidera, quo mundum monstrat mensura minorem, |
224 | Qui fovet igne pio coelum, mare, sidera, terras, |
225 | Concepta virtute Dei, quem sphaera polorum |
226 | Sustinet, et sentit dominum per cuncta tonantem, |
227 | Cuius ab imperio veniunt, quaecunque ministrant, |
228 | Omnia: iussus agit totum, sub lege laborat |
229 | Miles et ipse Dei, cum lunam, et sidera cuncta |
230 | Ostentat, sub vere novo, sub tempore primo, |
231 | Sub tirone die veterana in saecla paratus. |
232 | Vidit quinta dies animalia cuncta profundi. |
233 | In corpus solidantur aquae, nervique ligantur. |
234 | Musculus humor erat, fluctus durescit in ossa, |
235 | Atque oculi gemmantur aquis humore gelato: |
236 | Et quot sunt fluctus, tot forsan in aequore pisces |
237 | Luserunt fluido per caerula vasta natatu, |
238 | Et crispante freto perflabant naribus undas, |
239 | Terrigenis factura cibos post cuncta creandis. |
240 | Exsilit inde volans gens plumea laeta per auras, |
241 | Aera concutiens pennis crepitante volatu: |
242 | Ae varias fundunt voces modulamine blando, |
243 | Et, puto, collaudant Dominum meruisse creari. |
244 | Hae niveo candore nitent, has purpura vestit, |
245 | His croceus plumae color est, has aureus ornat, |
246 | Albentes aliis pennae solidantur ocellis, |
247 | Atque hyacinthus adest per colla et pectora fulgens. |
248 | Eminet his cristatus apex, has lingua decorat, |
249 | Et brevitas formae pensatur voce canora. |
250 | Has virides pennae reddunt, has discolor ornat |
251 | Pluma, per innumeras currens pictura volucres: |
252 | Et rudibus tenuem subtexunt aera pennis. |
253 | Ipsa dies folium ramis, et floribus herbas |
254 | Evomit, et spicis acuit seges omnis aristas. |
255 | Silva comis vestita viret, nidosque loquaces |
256 | Exhibet, et varias decantat garrula voces, |
257 | Cum vagabunda volat commotis plausibus ales, |
258 | Frondibus insidens vento cum fronde movetur, |
259 | Unguibus ad ramos infixa tenacibus haerens. |
260 | Pennigerum vernare nemus vapor urget in usus |
261 | Pignoris, et molli durescunt ova tepore: |
262 | Pennantur membrata globis, animantur, anhelant, |
263 | Rumpuntur, confracta sonant, nutrita volatus |
264 | Tentant, et rudibus librantur in aera pennis. |
265 | Sed cum discordent inter se elementa coacta, |
266 | Fetibus eductis concordant unda, vel ignis. |
267 | Unda creat volucres, producit flamma volucres. |
268 | Pabula montis erant, sed non qui pasceret herbas, |
269 | Affuit: intactae senuissent floribus herbae, |
270 | Ni pascenda daret tellus iumenta per agros. |
271 | Sexta dies phoebi rutilo processerat ortu, |
272 | Cum natura parens gignit animantia terris. |
273 | Cornibus erumpunt armata fronte iuvenci. |
274 | Et per prata vagum sequitur sua bucula taurum. |
275 | Cervus in arva fugax palmatis cornibus errat, |
276 | Et velox prorumpit equus, pecus utile bellis. |
277 | Impia terribiles producit terra leones. |
278 | Simplicitas ovium fraudes passura luporum, |
279 | Et raucos timuit discurrens dama molossos. |
280 | Spumat aper, mortes lunato dente minatus, |
281 | Et latus obliquans meditatur praelia torvus. |
282 | Nec massyla fames duros descendat in armos, |
283 | Aut aper alter eat spumantia bella movere. |
284 | Gignitur omne genus pecudum, genus omne ferarum |
285 | Inter prata vagum nullo custode per herbas. |
286 | Instar montis habens incedit bestia mole. |
287 | Promitur anguis hians, quatiens sub dente venenum, |
288 | Et maculosa repit squamis per viscera serpens |
289 | Atra venena nocens missura e flatibus oris, |
290 | Et subito sparsura graves per sibila mortes, |
291 | Atque eadem membris impertitura medelas. |
292 | Sed ne cuncta simul passim per cuncta fuissent, |
293 | Distribuit loca certa Deus, et tempora fixit. |
294 | Tempore non uno veniunt, quae saeva vocantur. |
295 | Non semper movet arma leo, nec scorpius ictus |
296 | Semper habet, nec semper agit fera vipera morsus, |
297 | Nec semper tollunt ad vulnera colla cerastae, |
298 | Nec semper furit unda maris, nec semper adurit |
299 | Solis ubique calor, pro tempore temperat ignes |
300 | Pro regione plagae, pro tempore temperat undas, |
301 | Et modo bellantes fluctus freta pigra iacebunt. |
302 | Ipse polus, qui grande tonat, sine nube serenus |
303 | Iam tacet, et puro redeunt sua lumina coelo. |
304 | Multa locis data sunt variis dispersa per orbem. |
305 | Arida vipereos angues suscepit arena, |
306 | Humida sortitur tenus fera colla leonum, |
307 | India cum gemmis et eburnea monstra minatur. |
308 | Bellua divinos inter generatur odores, |
309 | Ambrosiasque rapit male frangens bestia messes, |
310 | Incertusque color tigris per mille colores |
311 | Montibus Hyrcanis venit, atque effeta marito |
312 | Mittitur, ut vincat currens orbata procel as. |
313 | Cornibus erectis sortita est Africa damas, |
314 | Concava suscipiunt per montes saxa dracones. |
315 | Caetera distribuit diversis semina terris, |
316 | Plurima coniunxit, sed cespite multa diremit. |
317 | Munera praeterea funduntur divitis auri, |
318 | Protulit eximias et ditior India gemmas, |
319 | Producunt niveos et littora rubra lapillos; |
320 | Flammantes, viridesque tulit Babylonia crustas, |
321 | Persida nobilitant pretiosis littora gemmis, |
322 | Frigidus et roseo carbunculus ardet honore; |
323 | Seres fila trahunt nullo sub pollice ducta, |
324 | Balsama Caesareos plorant virgulta per agros, |
325 | Et nimis ambrosium lacrymae daut munus odoris. |
326 | Cinnamon interior profert sub Phoenice tellus, |
327 | Solis amica nimis: nam non de sole perusta |
328 | Haec nardi flores, haec portio fundit amomum. |
329 | Omnibus his genitis, animal rationis amicum |
330 | Formatur virtute Dei, limatur in artus, |
331 | Ut dominanter eat moderatior omnibus unus, |
332 | Naturae iussu quae protulit omnia princeps. |
333 | Ast hominem non terra parit, non pontus ab undis, |
334 | Non coelum, non astra creant, non purior aer: |
335 | Sed dominaturum cunctis dominator, et auctor |
336 | Plasmavit per membra virum de pulvere factum. |
337 | Limus adhuc deformis erat, membratur in artus |
338 | Corporeos species hominis, coelestis imago. |
339 | Conspicitur nova forma viri, sine mente parumper, |
340 | Spiritus infusus subito per membra cucurrit, |
341 | Et calefacta rubens tenuit praecordia sanguis. |
342 | Mox rubuere genae, totos rubor inficit artus, |
343 | Iam cutis est, qui pulvis erat, iam terra medullas |
344 | Ossibus includit, surgunt in messe capilli, |
345 | Orbe uncant gemino gemmantia lumina visus, |
346 | Et vocem compago dedit, nova machina surgens |
347 | Auctorem laudare suum, gavisa, quod esset. |
348 | Tunc oculos per cuncta iacit, miratur amoenum |
349 | Sic florere locum, sic puros fontibus amnes |
350 | Quatuor undisonas stringenti gurgite ripas |
351 | Ire per arboreos saltus, camposque virentes |
352 | Miratur: sed quid sit homo, quos factus ad usus, |
353 | Scire cupit simplex, et non habet unde requirat: |
354 | Quo merito sibimet data sit possessio mundus, |
355 | Et domus alma nemus per florea regna paratum; |
356 | Ac procul exspectat virides iumenta per agros, |
357 | Et de se tacitus, quae sint haec cuncta requirit, |
358 | Et quare secum non sint haec ipsa, volutat |
359 | Nam consorte carens, cum quo conferret, egebat. |
360 | Viderat Omnipotens haec illum corde moventem, |
361 | Et miseratus ait: Demus adiutoria facto, |
362 | Participem generis: tanquam si diceret auctor, |
363 | Non solum decet esse virum, consortia blanda |
364 | Noverit, uxor erit, cum sit tamen ille maritus, |
365 | Coniugium se quisque vocet, dulcedo recurrat |
366 | Cordibus innocuis, et sit sibi pignus uterque, |
367 | Velle pares, et nolle pares, stans una voluntas, |
368 | Par animi concors, paribus concurrere votis, |
369 | Ambo sibi requies cordis sint, ambo fideles, |
370 | Et quicunque datur casus, sit causa duorum. |
371 | Nec mora, iam venit alta quies, oculosque supinat |
372 | Somnus, et in dulcem solvuntur membra soporem. |
373 | Sed cum iure Deus, nullo prohibente, valeret |
374 | Demere particulam, de qua pius ipse pararat, |
375 | Ne vi ablata daret iuveni sua costa dolorem, |
376 | Redderet et tristem subito, quem laedere nollet, |
377 | Fur opifex vult esse suus: nam posset et illam |
378 | Pulvere de simili princeps formare puellam. |
379 | Sed quo plenus amor toto de corde veniret, |
380 | Noscere in uxore voluit sua membra maritum. |
381 | Dividitur contexta cutis, subducitur una |
382 | Sensim costa viro, sed mox reditura marito. |
383 | Nam iuvenis de parte brevi formatur adulta |
384 | Virgo, decora, rudis, matura tumentibus annis, |
385 | Coniugii, sobolisque capax, quibus apta probatur, |
386 | Et sine lacte pio crescit infantia pubes. |
387 | Excutitur somno iuvenis, videt ipse puellam |
388 | Ante oculos astare suos, pater, inde maritus, |
389 | Non tamen ex coitu genitor, sed coniugis auctor. |
390 | Somnus erat partus, conceptus semine nullo, |
391 | Materiem sopita quies produxit amoris |
392 | Affectusque novos blandi genuere sopores. |
393 | Constitit ante oculos nullo velamine tecta. |
394 | Corpore nuda simul niveo, quasi nympha profundi. |
395 | Caesaries intonsa comis, gena pulchra rubore, |
396 | Omnia pulchra gerens, oculos, os, colla manusque, |
397 | Vel qualem possent digiti formare Tonantis. |
398 | Nescia mens illis, fieri quae causa fuisset: |
399 | Tunc Deus et princeps ambos coniuxit in unum, |
400 | Et remeat sua costa viro; sua membra recepit, |
401 | Accipit et foenus, cum non sit debitor ullus. |
402 | His datur omnis humus, et quidquid iussa creavit, |
403 | Acris, et pelagi foetus, elementa duorum |
404 | Arbitrio commissa manent. His, Crescite, dixit |
405 | Omnipotens, replete solum de semine vestro, |
406 | Sanguinis ingeniti natis nutrite nepotes, |
407 | Et de prole novos iterum copulate iugales, |
408 | Et dum terra fretum, dum coelum sublevat aer, |
409 | Dum solis micat axe iubar, dum luna tenebras |
410 | Dissipat, et puro lucent mea sidera coelo, |
411 | Sumere, quidquid habent pomaria nostra, licebit: |
412 | Nam totum quod terra creat, quod pontus, et aer |
413 | Protulit, addictum vestro sub iure manebit, |
414 | Deliciaeque nuent vobis, et honesta voluptas: |
415 | Arboris unius tantum nescite saporem. |
416 | Dixerat ista Deus: sanxit natura, quod inquit |
417 | Omnipotens. Mirata diem, discedere solem, |
418 | Nec lumen remeare putat terrena propago; |
419 | Solanturque graves lunari luce tenebras, |
420 | Sidera cuncta notant coelo radiare sereno. |
421 | Ast ubi purpureum surgentem ex aequore cernunt |
422 | Luciferum vibrare iubar, flammasque ciere, |
423 | Et reducem super astra diem de sole rubentem, |
424 | Mox revocata fovent hesterna in gaudia mentes, |
425 | Temporis esse vices noscentes, luce diurna |
426 | Coeperunt sperare dies, ridere tenebras. |
427 | Tot bona facta Deus non obliviscitur unquam, |
428 | Quae propter hominem fecit, sanxitque manere. |
429 | Huic Dominus pietatis opem subducere non vult, |
430 | Proiicere nec plasma suum. Scit conditor aevi, |
431 | Esse nihil prorsus se praeter ubique rogandum, |
432 | Et nisi subveniat, succurrens non erit ullus. |
433 | Inde malo bonus est homini Deus, omnibus auctor. |
434 | Spes, opifex, dominus, rector, dux, arbiter, index, |
435 | Continua bonitate pius, virtute modestus, |
436 | Simplicitate bonus, et culmine celsior omni. |
437 | Ibant per flores, et tota rosaria bini |
438 | Inter odoratas messes lucosque virentes |
439 | Simpliciter pecudum ritu, vel more ferarum, |
440 | Corporibus nudis, sed nescia corda ruboris, |
441 | Quae pars membrorum secretior esset habenda. |
442 | Unde rudes scirent, quid moribus esset honestum? |
443 | Quod digitos, oculosque putant, hoc quaeque pudenda. |
444 | Publica iungebant affectibus oscula passim, |
445 | Nec rubor ullus erat, cum staret origo pudoris, |
446 | Illicitumque sibi prorsus nihil esse putabant. |
447 | Et bene credebant, quibus omnia iussit ad usum, |
448 | Arboris unius fructu sub lege negato. |
449 | Vomere non tellus, non rastro iussa domari, |
450 | Quaerere nec sudor fructus quocunque labore |
451 | Cogitur, aut campos aliquo de fonte rigare, |
452 | Imbriferis semper pluviis absentibus uber |
453 | Cespes, et arbitrio crescit fetura marito. |
454 | Praeterea solis datus est locus ille duobus, |
455 | Deliciis hominum tantum constructus opacis. |
456 | Non placidas sustentat aves, non ore cruentas, |
457 | Unguibus armatas nescit perferre volucres, |
458 | Omne genus pecudum nescit, genus omne ferarum. |
459 | Solus ibi irrepsit squamoso corpore serpens, |
460 | Fraudibus imbutus mortis, caput omne malorum, |
461 | Pectore vipereo mellitum ex ore venenum |
462 | Funereo sub dente parans spumante palato. |
463 | Ergo ibi livor edax contusum dente venenum |
464 | Invidiae mordacis habens sub fronte modesta, |
465 | Quaerit opem sceleri, per quam fallatur honestas, |
466 | Simplicitasque cadat, vel credula corda reatum |
467 | Incurrant non fraude sua, sed clade perenni. |
468 | Fortia corda viri non expugnanda per anguem |
469 | Praesensit pietatis inops, et coniugis aures |
470 | Aggreditur sub voce pia, sermone maligno |
471 | Insidiosus adit heu! mollia corda puellae, |
472 | Ingerit ore cibos crudeli funere plenos. |
473 | His semel assumptis reserantur lumina cordis, |
474 | Ac permixta bonis patuit doctrina malorum. |
475 | Poenituit nescisse dapes, et damna putantur |
476 | Temporis exacta spatia: procedere peius |
477 | Ausum quippe nefas. Tentat seducta maritum, |
478 | Et capit insontem iam noxia femina victum. |
479 | Circumventa perit, sed circumscripta fefellit, |
480 | Nec circumscriptor serpens impune triumphat, |
481 | Nam postquam iuvenis violata mente comedit |
482 | Funereos sine lege cibos in morte futurus, |
483 | Mox sapit infelix, quid pravum, quid sit honestum: |
484 | Cognita simplicitas, sed mox est corde fugata. |
485 | Membra pudenda putat partem, quae est prolis origo, |
486 | Et qua ventris erat digestio, turpis habetur. |
487 | Omnibus ex membris pars mundior illa putatur, |
488 | Noxia sola magis fuerat quae in corpore toto, |
489 | Os, aditus mortis, quam protulit, atque recepit, |
490 | Lingua suada mali: sed et aures limina mortis. |
491 | Viderat Omnipotens, homines didicisse pudorem, |
492 | Errantes per prata reos, foliisque tegentes |
493 | Fecundos artus: dant agnita membra reatum. |
494 | Illicitum fas ante putant, licitumque profecto |
495 | Creditur esse nefas. Hos increpat ore tonanti |
496 | Sacrilegos, qui iura Dei calcando profanant, |
497 | Dum quaerunt ullas foliis, vel rupe latebras; |
498 | Tunc magis obtunsi, cum credunt posse latere |
499 | Omne suum quodcunque Deum, cui cuncta patescunt, |
500 | Et merito, quia cuncta facit, fecitque iubendo. |
501 | Non fugit artificem, chalybis quae massa caminos |
502 | Sustineat, rubigo latens quae viscera ferri |
503 | Corrodat, quae missa semel fornace liquescat. |
504 | Hic non defossa prodit tellure metalla, |
505 | Promittit saxis, et non de pulvere gemmas. |
506 | Scit, quibus immittat mordaces fluctibus hamos, |
507 | Retibus aut pisces fallat scrutator aquarum; |
508 | Et male venturas sperat sibi nauta procellas. |
509 | Si pluvialis hiems, aut saxeus urgeat imber, |
510 | Non latet agricolam. Sub terris providus undae |
511 | Promittit fontes designans ante saporem, |
512 | Inspecta tellure semel. Sine flatibus ullis, |
513 | Sibila dum reticent, necdum serpente notato, |
514 | Praedicit Psyllus vim cuiuscunque veneni. |
515 | Signa videt mortis medicus, reducisque salutis, |
516 | Et negat, aut spondet victurum iudice visu, |
517 | Taedia laetitiae, vel gaudia luctibus indens. |
518 | Cur exempla damus homines praescire futura, |
519 | Cum, testante Deo, doceantur nosse, quod instat? |
520 | Natio viperea, clamans, mortalibus inquit, |
521 | Signa poli nostis, praedicitis: Imminet imber, |
522 | Et veniet, nec fallit hiems, nec tardat adesse. |
523 | Ecce genus hominum ventura scire probatur. |
524 | Nec mirum, Christi si sentit imago futurum, |
525 | Cum nos venturum moneant animalia multa. |
526 | Bucula, rana, grues, formicae, curvus, hirundo |
527 | Praedicunt pluvias, nec iam praesagia fallunt. |
528 | Quid res exanimes? testis ardente lucer a |
529 | Scintillare oleum, fungis crescentibus imbre? |
530 | An Deus omnipotens posset nescire latebras |
531 | Rupis, et ex foliis vestis contexta caducis |
532 | Aspectanti obstare Deo? Tunc voce retractus |
533 | Crimine femineo semet peccasse fatetur |
534 | Infelix coniux, in coniuge facta redundat, |
535 | Et reus accusat, sed non purgandus agebat. |
536 | Et sic participem propter solatia cladis |
537 | Conscius ascivit socius; ceu femina possit, |
538 | Ad scelus horrendum, vel saeva piacula mortis |
539 | Supplicio sociante duos, relevare reatum. |
540 | Credidit infelix: sed par sententia damnat, |
541 | Quos par culpa tenet: gradus illic temporis inter |
542 | Est tantum, nam causa ligat communis utrumque. |
543 | Exsurgit censura Dei pietate severa, |
544 | Et vitae, mortisque simul sententia fertur. |
545 | Supplicium infelix, quo mors datur, atque negatur, |
546 | Ultio vitalis cohibetur limine mortis. |
547 | Poena mori crudelis erat, sed vivere peius. |
548 | Otia, delicias perdunt, discuntque labores, |
549 | Qui cultore Deo fructum telluris habebant, |
550 | Agricola dominus quam nondum verterat unquam. |
551 | Ipse rigator erat, sator, altor, messor, arator. |
552 | Offendunt hunc ambo pium: truduntur ab horto, |
553 | Perpetui flores nec sunt sub iure reorum, |
554 | Et vitae mors meta datur cum fine malorum. |
555 | Magna Dei pietas, venia qui temperat iras. |
556 | Vita gravis hominum subducitur impete mortis, |
557 | Quae recidiva magis conversis corde le urgit. |
558 | Mors mundanorum requies est certa laborum, |
559 | Et male viventi praestatur fine salutis. |
560 | Continuans quodcunque nocet pravumque bonumque. |
561 | Solus in aeternum Deus est regnator, et auctor, |
562 | Virtus trina Deus, triplex Deus omnis et unus, |
563 | De quo speratum conceditur omne benignum, |
564 | Et quaecunque iubet, praesumptio nulla fefellit, |
565 | Nec deest effectus faciendi tempore eodem |
566 | Quem penes et sensu praecordia muta loquuntur, |
567 | Et, lingua reticente, sonat super aethera sermo, |
568 | Ac mens pura Deum potius quam lingua precatur. |
569 | Ergo operis memor ipse sui Deus imperat ambos |
570 | Sedibus egressos placidis, dominentur ut orbi, |
571 | Ac totum, quod mundus habet, sub iure tenerent; |
572 | Et quod floret humus, viridis quod germinat herba, |
573 | Quod spicat messis, quod ramis parturit arbor, |
574 | Quod gemmant vites, quod amoena comantia frondent, |
575 | Flumina quod mittunt fontes, quod fluctuat aequor, |
576 | Quod pelagi trahit unda, fretum quod littora tundit, |
577 | Murmure quod venti flantes vaga marmora crispant, |
578 | Quod generant terrae, quod flumina, pontus, et aer, |
579 | Usibus humanis data sunt haec cuncta venire. |
580 | Ut similis qui factus erat de pulvere Christo, |
581 | His dominaretur cunctis sub carne creatis; |
582 | Corpora corporibus servirent cuncta subacta. |
583 | Spiritus interea servit sine corpore ventus, |
584 | Ventus agit nubes, in nubila crassior aer |
585 | Cogitur: hinc imbres veniunt, placidumque serenum. |
586 | Ventus aut fructus, et ventus spicat aristas, |
587 | Ventilat aestivo quas flatu mollior aura, |
588 | Deflorat fructus, et decutit arbore flores, |
589 | Flatibus accendit flammas, et temperat aestus, |
590 | Flatibus alternis redeunt commercia vitae. |
591 | Itque, reditque suos repetendo spiritus haustus. |
592 | Et reduci vento fibrae pulmonis anhelant, |
593 | Faucibus excurrens et naribus aura vicissim |
594 | Vitales animat per membra tepentia sensus, |
595 | Atque modo gelidis, calidis nunc flatibus ora |
596 | Illustrata vigent, et tangunt flabra palatum. |
597 | Non haec humanis tantum spiramina membris |
598 | Sunt data, sed cunctis animantibus aura recurrit. |
599 | Spiritus ille Dei, quo corpora cuncta moventur, |
600 | Omnia complectens agitat, fovet, inserit, urget, |
601 | Unde genus diversa trahunt et semina rerum, |
602 | Moles et immensa, mittenda e fonte perenni. |
603 | Artificis formata manu digesta vomuntur |
604 | Ordine cuncta suo: manet irrevocabile, munus, |
605 | Nec tamen intereunt pereuntia lege diurna. |
606 | Quis neget undifluos procedere fontibus amnes |
607 | Quorum iam reditus non unquam sperat origo? |
608 | Incessanter aquas licet evomat impete pleno, |
609 | Iacturam tamen unda negat sentire fluenti, |
610 | Omnibus hic mos est de flammis tollere flammas, |
611 | Nec minuit quidquam detractus ab ignibus ignis. |
612 | Damna aliena solent aliorum lucra parare. |
613 | Hi quaestus cui damna parant? in fomite flammae |
614 | Detractae cui forte iubar succiditur igni? |
615 | Nec carnale genus minuit fetura creando. |
616 | Ecce dedit homini plusquam sibi rex Deus auctor. |
617 | Formantur virtute Dei mas unus, et una, |
618 | Et multos creat unus homo, mansura propago |
619 | Maxima fit generis, quam parvula fudit origo. |
620 | Parva Deo fuerant succedere nata peremptis, |
621 | Ni consumpta daret post saecla resurgere vitae. |
622 | Sed ne sit fixum, reditus non esse sepultis, |
623 | Cordibus illorum, qui legis sancta profanant, |
624 | Annua conspiciant agris frumenta renasci |
625 | Mortua per sulcos terram findentis aratri. |
626 | Maior et ex truncis surgit radicibus arbor, |
627 | Et foliis vestita viret redeuntibus annis. |
628 | Pampinus uviferae vitis sarmenta revestit, |
629 | Et gemmata rosis redeunt virgulta ruboris. |
630 | Ambrosio reduces rumpuntur cortice fructus, |
631 | Queis est vita fugax, et par cum flore senectus. |
632 | Fit rediviva virens et crinibus herba renatis. |
633 | Ligna renascentur reduci sub germine cuncta: |
634 | Quae nunc herba fuit, lignum iacet, herba futura. |
635 | Squameus exuitur stellato tegmine serpens |
636 | Pelle renascenti, rursus redeunte iuventa, |
637 | Reptat hians anguis per sibila guttura pandens. |
638 | Frontibus arboreis amittunt cornua cervi, |
639 | Anguibus assumptis sed mox palmata resurgunt. |
640 | Aereas enudat aves iam penna vetusta, |
641 | Et nova subvestit reparatas pluma volucres. |
642 | Mortua praeterea caecorum lumina dudum, |
643 | Nube tenebrarum discussa, luce recepta, |
644 | Ad visus rediere suos, vultusque sepulti |
645 | Nocturnos perpessa dies oculatur imago. |
646 | Mortua pars hominis quoties, pars viva iacebat, |
647 | Funera viva gerens, vivax in morte cadaver, |
648 | Ac sine morte tamen vitali in morte perempta? |
649 | Et rediviva salus reduci per membra vapore |
650 | Nascitur, et calidus repetit vitalia sensus, |
651 | Ossa tenens, venasque ciens, udansque medullas. |
652 | Phoenicis exactam renovat Deus igne iuventam, |
653 | Combustusque senex tumulo procedit adultus. |
654 | Consumens dat membra rogus sine sorte sepulcri, |
655 | Ignibus exstinctis iam mortua flamma resurgit, |
656 | Redditur ignis edax redivivo lumine candens, |
657 | Et scintilla volans incendia vasta reducit: |
658 | Et quod fumus erat, stridet iubar ignis anheli. |
659 | Igne vago rutilatur apex, fax caetera lambit, |
660 | Et cinis exstinctus gelida moriente favilia |
661 | Tollitur alta petens erecto crine vagatus. |
662 | Mortua lux sub luce cadit, perit aurea luna, |
663 | Atque per ascensus, et cornua colligit ignes, |
664 | Et dum caeca latet, reparato lumine fulget, |
665 | Mentiturque diem lux frigida, solis imago. |
666 | Lucifero redeunte polo moriuntur et astra. |
667 | Nuntius aurorae subductus morte diurna |
668 | Lucifer exstinctas reficit per sidera flammas, |
669 | Et nocturnus eques iubar emicat igne corusco. |
670 | Roseida puniceum spargens aurora ruborem |
671 | Ducit ubique diem, periturum noctis ab umbris: |
672 | Et tamen haec de sole perit, quo missa rubebat. |
673 | Sol oculus coeli, famulus super astra tonantis, |
674 | Cuius ab immensis languescunt sidera flammis, |
675 | Ni gelidis animetur aquis per caerula ponti. |
676 | Occidit ipse dies, super aequora sole cadente, |
677 | Aequore mersus obit, novus aequore mane resurgit. |
678 | Vespere nocturno radiata luce rubentem |
679 | Purpureis abscondit aquis, redditque diurne |
680 | Depositum natura suum sub nocte sepultum, |
681 | Mane resurgentem, de fluctibus orbe refecto. |
682 | Tot simul exemplis moniti, defuncta renasci |
683 | Credamus virtute Dei, qua cuncta creavit, |
684 | Et generata vigent sub nutritore Tonante: |
685 | Qui cum regna poli teneat stellantis, et alti, |
686 | Aera concludit, terram levat, aequora solvit; |
687 | Et totum capit una manus, quod sermo creavit. |
688 | Unus ubique Deus, dum iussio rumperet una, |
689 | Qui tantum pius est, quantum decet omnipotentem, |
690 | Et nulla virtute minor, nisi verberis ira, |
691 | Et voto, nam sponte bonus pietatis amore. |
692 | Quem mens pura iuvat hominum, non victima supplex, |
693 | Ut se poeniteant sceleris mala vota reorum, |
694 | Et nova succedant animorum corda piorum. |
695 | Ille etenim Deus est, quem nulla retardat origo, |
696 | Cuius ab aspectu montes, et saxa fluescunt |
697 | In cineres, et pulvis erit, quae dura rigebat: |
698 | Qui, visa tellure simul, mox pondera mundi |
699 | Concutit, et subitum monstrat vaga terra tremorem, |
700 | Ac formidatos ostendit pendula motus. |
701 | Alveus expavit violento vertice torrens, |
702 | Dum reduces sentiret aquas, et sisteret amnem |
703 | Visa Dei facies, et marmora glauca fugaret |
704 | Gurgitis aequorei, quo mundus cingitur omnis, |
705 | Et pelago spatiante fretis, ac littoris aestu |
706 | Qui de thesauris ventorum flamina mittit, |
707 | Et frenat rapidas in tempestate procellas |
708 | Grandinis, atque nivis, qui novit, quae sit origo, |
709 | Qui dat fulmineos collisis nubibus ignes, |
710 | Qui laxas abscondit aquas, et continet imbres, |
711 | Qui scit, quo nitidus crystallus ventre creatur; |
712 | Candida materies, glacies duratur aquarum. |
713 | Qui noctes hiemis producit sole minore, |
714 | Et solis protendit iter flammantibus horis: |
715 | Qui lunae saltus statuit, solisque labores; |
716 | Qui roseis stellare nemus, vel floribus agros |
717 | Imperat; autumni qui dulcia poma saporat, |
718 | Et fragiles gemmis variat in vitibus uvas, |
719 | Ut cibus, et potus sint ubera dulcia musti; |
720 | Qui dat corvorum pullis alimenta, facitque, |
721 | Noverit ut vultur, qua sit regione cadaver, |
722 | Dux odor, atque sagax quem mos invitat ad escam, |
723 | Praepetis aut aquilae senio renovare iuventam, |
724 | Quae rostro crescente famem tolerabat obunco: |
725 | Qui pascit, quodcunque creat, pietate parentis, |
726 | Vitae certa salus per mille pericula mortis, |
727 | Debilibus virtus, opulentia maior egenis, |
728 | Auxilium miseris, spes, et defensio pressis, |
729 | Fessorum virtus, dans nutrimenta salutis. |
730 | Qui facit, aeternam mortalia lege latenti |
731 | Membra tegant animam vento spirante loquaci. |
732 | Qui lunae crescente globo iubet aequora crescant |
733 | Fluctibus adiectis, crescant cum fontibus amnes, |
734 | Crescat et inclusum capite genus omne cerebri, |
735 | Et minuantur aquae, luna minuente, liquentes, |
736 | Ac decrescente decrescant lege perenni. |
737 | Qui reges et regna domat, sternitque potentes; |
738 | Deiicit elatos, et mergit ab arce superbos, |
739 | Atque oppressores Deus opprimit, et pius ultor |
740 | Elevat elisos, et consolatur adactos |
741 | Luctibus et damnis, et vulnera saeva dolentes. |
742 | Est nobis vexata salus? pietate medelam |
743 | Impendis tu, sancte, tuam medicamine nullo, |
744 | Quod species terrena parat languoris ad aestus. |
745 | Spes hominum intendens, et vota precantia complens, |
746 | Aspice despectum, deiectum attolle parumper, |
747 | Confusumque iuva, quia poenitet esse nocentem, |
748 | Ut valeam memorare tuas hoc carmine laudes, |
749 | Quas potero: nam nemo valet narrare creatus |
750 | Vel modicum facientis opus: quo mens mea clamat |
751 | Pectore contuso lacrymans, et voce fideli. |
752 | Obses sermo tuus nostro nam corde tenetur, |
753 | Quo te promittis nimia pietate parentem. |