monumenta.ch > 10
Cassiodorus, Variae, 11, IX IUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. <<<     >>> XI EDICTUM DE PRETIIS CUSTODIENDIS RAVENNA.

X BEATO VIRO COMITI CANCELLARIO SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO.

1  Cum rerum domini clementia de famuli sui Dani salute cogitaret, cuius votum est de cunctorum sospitate laetari, remedia Lactarii montis eum iussit expetere, ut cui medella humana nil profuit, vulgatum loci beneficium subveniret: qui crebra tussi retonans anhelo pectore membra tenuavit, dum ministeria naturae nimia concussione debilitata virtutes suas explicare nequeunt ad salutem. escas enim in auxilium humani corporis contributas, dum apte non transigit, reddit inutiles. nec interest talibus an sumere cibum an sustinere ieiunium. in dies singulos substantia viva deficit et velut rimosum dolium paulatim defluens donec evacuetur, expenditur. 2  Huic igitur ferocissimae passioni beneficium montis illius divina tribuerunt, ubi aeris salubritas cum pinguis arvi fecunditate consentiens herbas producit dulcissima qualitate conditas, quarum pastu vaccarum turba saginata lac tanta salubritate conficit, ut quibus medicorum tot consilia nesciunt prodesse, solus videatur potus ille praestare, reddens pristino ordini resolutam passionibus vim naturae. replet membra vacuata, vires effetas instaurat et fomento quodam reparabili aegris ita subvenit quemadmodum somnus labore fatigatis. 3  Haec itaque armenta in tam abundanti pabulo exhausta videre miraculum est, ut umor ille lacteus non praestet origini suae, qui corpora mortalium probatur laesa reficere, miroque modo herbis animalia non proficiunt, unde hominum membra pinguescunt. exiles per dumeta discurrunt montium, tenues videntur et instar eius cui medentur sustinent passionis. lac autem tam pingue, ut haereat digitis, cum exprimatur in vasis. 4  Qua de re anonas deputatas subvectionemque necessariam praebete venienti, ut in supra dicto loco armentali suco salubriter pastus eodem alimento reparetur eius iuventus, quo nutritur infantia. consurgite, animi tali passione laborantium: iam non amaro antidoto horrebitis dulcissimam vitam. voluptuose bibite quae saluberrima sentiatis. felicitatis genus est inde curari, unde libens animo aeger possit expleri.
Cassiodorus HOME