monumenta.ch > 6
Cassiodorus, Variae, 11, V AMBROSIO VIRO ILLUSTRI AGENTI VICES SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO. <<<     >>> VII UNIVERSIS IUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO.

VI IOHANNI CANCELLARIO SENATOR PRAEFECTUS PRAETORIO.

1  Quamvis statutis gradibus omnis militia peragatur et tempora sibi custodiant, qui iudicum iussionibus obsecundant, tuus honor cognoscitur sollemni ordine non teneri, qui suis primatibus meruit anteponi. tibi enim reddunt obsequia, qui te praeire noscuntur et reflexa condicione iustitiae illis reverendus aspiceris, quos subsequi posse monstraris. hanc inaequabilem aequitatem, speciale decretum, singulare beneficium sub aspectu iudicis agis nec potest rationabiliter culpari, quod inpugnante ordine videatur assumi. 2  Nullus tibi de temporis qualitate praescribit. transgressio matriculae actio tua est et solus confidenter neglegis quod alios servare compellis. sed talia tibi pro excellentibus meritis conceduntur. dum credi debet omnes industria fideque superare, quem nos constat elegisse. nemo enim sequentem probat, nisi quem sibi laudanda virtus associat, quando vituperabile est inferiorem erigere nisi meritis alios videatur excellere. 3  Hoc igitur laudabile praeiudicium, sententiam gratiosam, militiam domesticam a duodecima indictione cancellorum tibi decus attribuit, ut consistorii nostri secreta fideli integritate custodias, per te praesentandus accedat, per te nostris auribus desiderium supplicis innotescat, iussa nostra sine studio venalitatis expedias omniaque sic geras, ut nostram possis commendare iustitiam. actus enim tui iudicis opinio est et sicut penetrale domus de foribus potest congruenter intellegi, sic mens praesulis de te probatur agnosci: non iniuria, quia talem unusquisque ad responsa sua videtur eligere, qualem se cunctos decreverit aestimare. 4  Vestes ipsae, quae nostris corporibus applicantur, nonne nos deformare possunt, si aliquo inquinamento sordescant? quanta vero gratia nos decorare videntur, cum laudabili puritate nituerint! sic miles ad secreta iudicis proximatus praesulis sui famam aut ornat aut maculat. in nobis siquidem peccant, qui alios gravant et dum spolium obsecrantis ambitur, fama praesidentis exuitur. 5  Considera, si neglegere debemus unde nos culpari posse cognoscimus. ultra omnes dementes est, qui ulcisci non appetit quem grassatum in suo dedecore comprehendit. respice, quo nomine nuncuperis. latere non potest quod inter cancellos egeris. tenes quippe lucidas fores, claustra patentia, fenestratas ianuas et quamvis studiose claudas, necesse est ut te cunctis aperias. nam si foris steteris, meis non emendaris obtutibus: si intus ingrediaris, observantium non potes declinare conspectus. 6  Vide quo te antiquitas voluerit collocari: undique conspiceris, qui in illa claritate versaris. proinde ad nostra monita aures animumque converte: fige menti omnia quae iubemus: non te tamquam vacuam fistulam dicta perexeant, quae tamdiu plena conspicitur, quamdiu in eam undae influere posse noscuntur. esto potius conceptaculum, quod audita custodias, quod suscepta non fundas: quia nihil proderit, si auribus tuis transitura placeant et in cordis sinibus se omnia non defigant.
Cassiodorus HOME