monumenta.ch > 33
Cassiodorus, Variae, 10, XXXII IUSTINIANO IMPERATORI VVITIGIS REX. <<<     >>> XXXIV EPISCOPIS SUIS VVITIGIS REX.

Cassiodorus, Variae, 10, XXXIII MAGISTRO OFFICIORUM VVITIGIS REX.

1 Illum et illum legatos nostros ad serenissimum principem dirigentes congruum fuit magnitudini vestrae per eos salutiferos apices destinare, ut in omni parte vestra beneficia mererentur, cum nostrae deportarent collocutionis affectum. 2 Et ideo epistularem gratiam vestris meritis exhibentes speramus, ut apud clementissimi imperatoris animos eis vestra prudentia suffragetur, quia sic sunt iusta quae petimus, ut omnium sapientium mereantur adnisum. facile enim a vobis debet corrigi, quod non decuisset admitti. sed potestis omnia gratanter, omnia placabiliter ordinare, quia dulcior solet esse gratia post amaritudines expiatas. refugere vos enim potuisset ignotus: ego autem, qui ornatum rei publicae vestrae vidi, qui tot nobilia procerum corda cognovi, non me desidero a piissimi principis gratia dividere, si in me velit quae sunt iusta cogitare. 3 Nam si alter offensam meruit, ego debeo gratissimus haberi, qui odioso cum vindicta successi. vestros animos sum secutus: praemia mihi fuerant reddenda, non laesio. et ideo non negetur gratia, cui nulla sunt penitus imputanda. atque ideo sepultum sit odium cum morte peccantis. nam etsi de vobis aliquid minus forte mereamur, Romana libertas cogitetur, quae per bellorum tumultus ubique concutitur. pauca dixisse sapientiae vestrae sufficiunt, quia in alto pectore protenditur, quod consideratum semper augetur.
Cassiodorus HOME