monumenta.ch > 30
Cassiodorus, Variae, 10, XXIX VVISIBADO COMITI THEODAHADUS REX. <<<     >>> XXXI UNIVERSIS GOTHIS VVITIGIS REX.

Cassiodorus, Variae, 10, XXX HONORIO PRAEFECTO URBIS THEODAHADUS REX.

1 Relationis vestrae tenore comperimus in via sacra, quam multis superstitionibus dicavit antiquitas, elephantos aeneos vicina omnimodis ruina titubare, et qui solent in carnali substantia supra millenos annos vivere, occasum videantur proximum in simulacris aereis sustinere. his providentia vestra reddi faciat propriam longaevitatem uncis ferreis hiantia membra solidando: alvum quoque demissam subdito pariete corroboret, ne illa magnitudo mirabilis solvatur turpiter in ruinam. 2 Nam et vivis ipse casus adversus est, qui, dum in genus cubationis arte hominum succisis arboribus ingentia membra commiserint, toto pondere supinati nequeunt propriis viribus surgere, quos semel contigerit corruisse, scilicet quia pedes eorum nullis inflectuntur articulis, sed in modum columnarum rigentes atque incurvabiles iugiter perseverant. ibi tanta mole prostrati sunt, ut tunc magis metallicos possis credere, cum se vivos aspicias non movere. iacent superstites similitudine cadaverum: mortuos putes, quos vivos esse non dubites et more cadentium fabricarum, nesciunt locum sponte relinquere, quem suis membris potuerint occupare. 3 Magnitudo illa terribilis nec formicis minutissimis par est, quando beneficium non habet naturae, quod ultima videntur animalia meruisse. humano solacio consurgunt, cuius arte iacuerunt. belva tamen suis gressibus restituta novit memor esse beneficii: in magistrum quippe recipit quem sibi subvenisse cognoscit: ad ipsius arbitrium gressus movet, ipsius voluntate cibos capit, et, quod omnem intellegentiam quadrupedum superat, non dubitat primo aspectu adorare quem cunctorum intellegit esse rectorem: cui si tyrannus appareat, inflexa permanet nec imponi potest belvae hoc et malis pendere, quod a se novit bonis principibus exhibere. 4 In vicem manus promuscidem tendit et magistro profutura gratanter accipit, quia se ipsius cura vivere posse cognoscit. est enim, ut ita dixerim, praedictae belvae nasuta manus, per quam data suscipit et ori suo voranda transmittit. nam cum sit altum animal, brevissima cervice compositum est, ut quod cibos ex humo non praevalebat carpere, hoc se ministerio videretur posse satiare. temptando solum cautus semper incedit, retinens initio captivationis suae fuisse sibi noxiam ruinam. 5 Flatum suum, quia dolori capitis humani mederi dicitur, rogatus exhalat. hic dum ad aquas venerit hauriendas, per cavum promuscidis in modum pluviae imbrem postulatus effundit et sic agnoscit quod petitur, ut libens faciat quod rogatur. motu corporis ab diversis postulat quod magistro porrigat et nutritoris compendia sua putat alimenta. quod si aliquis praebere contempserit postulata, vesicae collectaculo patefacto tantam dicitur alluvionem egerere, ut in eius penatibus quidam fluvius videatur intrare, contemptum vindicans de fetore. 6 Nam et laesus servat offensam et longo post tempore reddere dicitur, a quo iniuriatus esse sentitur. oculi quidem parvi, sed graviter se moventes. credas aliquid regium eius intendisse conspectum. despicit scurriliter ludentes: honestum aliquid gratanter adtendit et advertis recte iudicare, cui levia cognoveris displicere. 7 Cutis huius ulcerosis vallibus exaratur, a qua transportaneorum nefanda passio nomen accepit, quae in tantam duritiam solidatur, ut putes esse osseam cutem. haec nulla vi transmittitur, nullo ferri acumine penetratur, ideoque Persarum reges hanc belvam ad bella traxerunt, quae et nullis ictibus pulsata cederet et adversarios sua mole terreret. 8 Quapropter eorum vel formas habere gratissimum est, ut qui vivam substantiam non viderunt, opinatum animal tali imaginatione cognoscant. et ideo non patiaris perire, quando Romanae dignitatis est artificum ingeniis in illa urbe recondere, quod per diversas mundi partes cognoscitur dives natura procreasse.
Cassiodorus HOME