monumenta.ch > 29
Cassiodorus, Variae, 10, XXVIII SENATORI PRAEFECTO PRAETORIO THEODAHADUS REX. <<<     >>> XXX HONORIO PRAEFECTO URBIS THEODAHADUS REX.

Cassiodorus, Variae, 10, XXIX VVISIBADO COMITI THEODAHADUS REX.

1 Cum generis tui honoranda nobilitas et magnae fidei documenta suasissent, ut tibi urbem Ticinum, quam per bella defenderas, gubernandam pace crederemus, limosae podagrae subita inundatione completus, aquas Bormias potius siccativas, salutares huic specialiter passioni, velle te expetere postulasti. desiderium tuum remediali iussione sanamus, ut sospitatem, quam merito in te quaerimus, iussionis beneficio compleamus. 2 Absit enim, ut bellicosissimum virum tyrannis gravissimae calamitatis exarmet, quae miro modo membra virentia infusione poenalis umoris cogit arescere nodosque mobiles replet marmoreo tumore crescentes. cum norit alia cuncta vacuare, iuncturae petit concavas lacunas, ubi palustri statione pigrescens saxa perficit de liquore et quae ad decorem inflexionis natura laxaverat, in turpissimum rigorem peregrina soliditate constringit. 3 Haec passio insanabilis et sanitas passibilis ligat solutos, contrahit vivos et decrescere facit corpora, quae nulla sunt mutilatione truncata. constantibus membris proceritatis mensura perit et minor cernitur, cui nihil subductum esse sentitur. subtrahuntur superstiti ministeria membrorum: corpus vivum est nec movetur et inter insensibilia redactum iam non proprio voto, sed motu fertur alieno. haec viva mors supra omnia tormenta sana dicitur et melius habere fertur, qui evasisse causam tanti periculi non probatur. 4 Desederit quidem dolor, sed dimittit reliquias fortiores et, novo infelicitatis exemplo, passio videtur abscedere et aeger non desinit aegrotare. appendia ipsa cruciatis debitoribus aliquando solvuntur: ista enim vincula sunt quae, cum semel potuerint illigare captum, nesciunt in tota vita dissolvere. infelicia signa relinquit abscedens et more gentium barbararum hospitium corporis occupatum suis indiciis violenta defendit, ne ubi ferox ista coepit succedere, adversa illuc iterum sanitas audeat fortassis intrare. hoc licet omnibus videatur esse contrarium illis maxime, qui armorum exercitatione floruerunt, ne membra illa durissima langoris decoctione mollescant, et qui ab hoste foris superari minime potuerunt, ab interna potius contrarietate vincantur. perge igitur auctore deo gressibus tuis ad locum praedictum. absit enim, ut bellator noster ambulet passibus alienis. equino dorso, non humana subvectione portetur, quia viro forti grave est sic vivere, ut nec inermem possit implere. quae ideo tibi exaggerata narratione retulimus, ut ad studium sanitatis votiva nimis cupiditate rapiaris. utere igitur aquis illis, primum potae dilutoriis, deinde thermarum exhalitationibus siccativis, ubi merito indomabilis cervix illa flectitur passionis, quando interna plurima effusione mundantur, exteriora attractiva virtute libera fiunt et velut duobus auxiliis congregatis in medium missa superatur. amentur illic munera concessa divinitus. contra illam humani generis debellatricem data sunt opportuna munimima lavacrorum et quam non edomat iuge decennium, non mille potionum mollit introitus, voluptuosis illic remediis effugatur. praestent optatum divina beneficium, ut famam loci verissimam tua potius salubritate noscamus, quem nobis desiderabile est evadere quicquid adimit corpoream sospitatem.
Cassiodorus HOME