monumenta.ch > 19
Cassiodorus, Variae, 8, XVIII FIDELI VIRO ILLUSTRI QUAESTORI ATHALARICUS REX. <<<     >>> XX AVIENO VIRO ILLUSTRI PRAEFECTO PRAETORIO ATHALARICUS REX.

Cassiodorus, Variae, 8, XIX SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.

1 Licet coetus vester genuino splendore semper irradietur, clarior tamen redditur quotiens augetur lumine dignitatum. nam caelum ipsum stellis copiosissimis plus refulget et de numerosa pulchritudine mirabilem intuentibus reddit decorem. naturae siquidem insitum est, ut bonorum copia plus delectet. prata denique floribus pinguntur innumeris: laudatur pinguis arvi densior seges. antiquitas vos fecerit nobiles haberi: nos senatum volumus etiam de numerositate praedicari. 2 Hinc est quod vobis aggregare cupimus quem repererimus ubicumque praecipuum. nam licet apud vos seminarium sit senatus, tamen et de nostra indulgentia nascitur, qui vestris coetibus applicetur. alumnos cunctae vobis pariunt aulicae dignitates, quaestura autem vere mater senatoris est, quoniam ex prudentia venit. quid enim dignius, quam curiae participem fieri qui adhaesit consilio principali? sed quia prudenti viro generaliter non sufficit conclusa laudatio, eius nota propriaque tangamus. 3 Quaestorem nostrum, patres conscripti, cognoscite eloquentia prius exercitata placuisse et sic advocationis suae crebras egisse victorias, ut merito sibi eum electio triumphalis asciverit, quatenus palmis felicibus inauguratus nobis daret omina laurearum. ad forense gymnasium prima aetate deductus studuit semper integritati mentis et nobilissimo pudore castitatem corporis sub nimio labore transegit. 4 Orator facundus, gravissimus patronus susceptas causas suis praeconiis adiuvabat, quando credi non poterat negotium inprobabile, cui talis videbatur assistere. nonne praetermittere hunc virum esset publicum damnum? quid enim aut nobis aut vobis esse debet acceptius quam nostro coniungi lateri, qui inter leges meruit approbari? amare namque eas potest, per quas doctus enituit, dum affectat unusquisque gloriam suam nec oblivisci potest animus, ex qua nobis fuerit parte sociatus. 5 Creditis forte, principes viri, novam in hunc imparatamque apparuisse prudentiam? origo eius hereditarias sibi litteras vindicavit, cuius pater ita in Mediolanensi foro resplenduit, ut et trino fratrum et Tulliano cespite pullularet. proinde quamvis sit vel inter mediocres difficillimum placendi genus, tamen advocationis laudem inter primarios eloquentiae frequenter meruit invenire. is contra magnum Olybrium stetit, is palmarii Eugenetis linguae ubertate suffecit, et illis par extitit, quos singulares Roma cognovit. 6 Quid enim generosius quam tot litterarum proceres habuisse maiores? nam si inveteratae et per genus ductae divitiae nobiles faciunt, multo magis praestantior est, cuius origo thesauris prudentiae locuples invenitur. quapropter, patres conscripti, favete nostro iudicio ac suis meritis candidato: quando si collegae manum clementiae porrigitis, vos potius sublevatis.
Cassiodorus HOME