monumenta.ch > 3
Cassiodorus, Variae, 8, II SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. <<<     >>> IV DIVERSIS ROMANIS PER ITALIAM ET DALMATIAS CONSTITUTIS ATHALARICUS REX.

III POPULO ROMANO ATHALARICUS REX.

1  Si vos externus heres imperii suscepisset, dubitare forsitan poteratis, ne, quos prior dilexerat, invidendo subsequens non amaret, quia nescio quo pacto, cum successor amplius laudari nititur, praecedentis fama lentatur. nunc vero persona tantum, non est autem vobis gratia commutata, quando recte nobiscum agi credimus, si veneranda iudicia avi subsequamur. 2  Nostrae siquidem opinionis interest, ut, quos ille benignissime tuitus est, nos etiam statuta copia et beneficiorum ubertate pascamus. minus cogitant qui obscuris principibus et versatis in mediocri actione succedunt: nos talis praecessit, ut exquisitis virtutibus eius sequi vestigia debeamus. 3  Quapropter, quod auspice deo dictum sit, gloriosi domni avi nostri ita vobis nuntiamus ordinatione dispositum, ut Gothorum Romanorumque suavissimus consensus in regnum nostrum accederet, et, ne adversis rebus aliqua possit remanere suspicio, vota sua sacramentorum interpositione firmarunt: se dominatum nostrum tanto gaudio subire, tamquam si illis domnus avus noster fatali sorte non videretur esse subtractus, ne solis linguis, sed etiam imis pectoribus probarentur esse devoti. 4  Quod si vos, ut opinamur, libenti animo similia feceritis, harum portitores sub obtestatione divina vobis fecimus polliceri iustitiam nos et aequabilem clementiam, quae populos nutrit, iuvante domino custodire et Gothis Romanisque apud nos ius esse commune nec aliud inter vos esse divisum, nisi quod illi labores bellicos pro communi utilitate subeunt, vos autem habitatio quieta civitatis Romanae multiplicat. 5  Ecce ad condicionem clementissimam sacramenti inclinando nostrum eveximus principatum, ut nihil dubium, nihil formidolosum populi habere possint quos beatus noster auctor enutrivit. ecce Traiani vestri clarum saeculis reparamus exemplum: iurat vobis per quem iuratis, nec potest ab illo quisquam falli, quo invocato non licet inpune mentiri. erigite nunc animos et deo propitio meliora semper optate, ut, sicut a caritate potestatem regiam inchoavimus, ita tranquillitatem deo placitam sequentibus temporibus exequamur.
Cassiodorus HOME