monumenta.ch > 1
>>> Cassiodorus, Variae, 8, II SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX.

I IUSTINO IMPERATORI ATHALARICUS REX.

1  Iuste possem reprehendi, clementissime principum, si pacem vestram quaererem tepide, quam parentes meos constat ardentius expetisse: aut in qua parte dignus heres existorem, si auctoribus meis impar in tanta gloria reperirer? non nos maiorum purpuratus tantum ordo clarificat, non sic regia sella sublimat quantum longe lateque patens gratia vestra nobilitat. omnia enim regno nostro perfecte constare credimus, si hanc nobis minime deesse sentimus. 2  Sed ut pietati vestrae praeconiale est diligere quorum patres contigit vos amasse — nemo enim creditur impendisse veteribus puritatem innocuam, nisi qui eorum stirpem habere probatur acceptam — claudantur odia cum sepultis: ira perire noverit cum protervis: gratia non debet occumbere cum dilectis: sed magis affectuosius tractandus est, qui ad regni causas innocens invenitur. 3  Perpendite quid a vobis mereatur successor bonorum. vos avum nostrum in vestra civitate celsis curulibus extulistis, vos genitorem meum in Italia palmatae claritate decorastis. desiderio quoque concordiae factus est per arma filius, qui annis vobis paene videbatur aequaevus. hoc nomen adulescenti congruentius dabitis, qualia nostris senioribus praestitistis. in parentelae locum vester iam transire debet affectus: nam ex filio vestro genitus naturae legibus vobis non habetur extraneus. 4  Atque ideo pacem non longinquus, sed proximus peto, quia tunc mihi dedistis gratiam nepotis, quando meo parenti adoptionis gaudia praestitistis. introducamur et in vestram mentem, qui adepti sumus regiam hereditatem. illud mihi est supra dominatum tantum ac talem rectorem habere propitium. primordia itaque nostra solacia mereantur principis habere longaevi: pueritia tuitionem gratiae consequatur et non in totum a parentibus destituimur, qui tali protectione fulcimur. 5  Sit vobis regnum nostrum gratiae vinculis obligatum. plus in illa parte regnabitis, ubi omnia caritate iubetis. quapropter ad serenitatem vestram illum et illum legatos nostros aestimavimus esse dirigendos, ut amicitiam nobis illis pactis, illis condicionibus concedatis, quas cum divae memoriae domno avo nostro inclitos decessores vestros constat habuisse. aliquid forsitan et amplius mereor sinceritatis, cuius nec aetas videtur esse suspecta nec generatio iam probatur extranea. quaedam vero per supra scriptos legatos nostros serenissimis sensibus vestris verbo intimanda commisimus, quae clementiae vestrae more ad effectum facite pervenire.
Cassiodorus HOME