monumenta.ch > 6
Cassiodorus, Variae, 7, V FORMULA CURAE PALATII. <<<     >>> VII FORMULA PRAEFECTURAE VIGILUM URBIS ROMAE.

Cassiodorus, Variae, 7, VI FORMULA COMITIVAE FORMARUM.

1 Quamvis Romuleae fabricae collatae sibi vix possint praecipuae reperiri, quia totum ad ammirationem noscitur exquisitum, quod ibi cernitur esse fundatum, tamen interesse arbitramur, quod utilitas necessaria gratificat et quod pulchritudinis tantum causa commendat. Traiani forum vel sub assiduitate videre miraculum est: Capitolia celsa conscendere hoc est humana ingenia superata vidisse. sed numquid per ea vivitur aut corporis salus aliqua inde delectatione recreatur? 2 In formis autem Romanis utrumque praecipuum est, ut fabrica sit mirabilis et aquarum salubritas singularis. quot enim illuc flumina quasi constructis montibus perducuntur, naturales credas alveos soliditate saxorum, quando tantus impetus fluminis tot saeculis firmiter potuit sustineri. cavati montes plerumque subruunt, meatus torrentium dissipantur: et opus illud veterum non destruitur, si industria suffragante servetur. 3 Respiciamus certe aquarum copia quantum Romanis moenibus praestat ornatum. nam thermarum illa pulchritudo quid esset, si dulcissima quaedam aequora non haberet? currit aqua Virgo sub delectatione purissima, quae ideo sic appellata creditur, quod nullis sordibus polluatur. nam cum aliae pluviarum nimietate terrena commixtione violentur, haec aerem perpetue serenum purissime labens unda mentitur. quis possit talia sermonibus idoneis explicare? 4 Claudiam per tantam fastigii molem sic ad Aventini caput esse perductam, ut cum ibi ex alto lapsa ceciderit, cacumen illud excelsum quasi imam vallem irrigare videatur. Aegyptius Nilus certis temporibus crescens per campos iacentes superducto diluvio aere sereno turbulentus exaestuat: sed quanto pulchrius est Claudiam Romanam per tot siccas montium summitates lavacris ac domibus liquores purissimos fistularum uberibus emisisse et ita aequaliter fluere, ut numquam se possit desiderata subducere! ille enim dum recedit, limus est, dum venit insperate, diluvium. quis ergo famosum Nilum urbis nostrae fluminibus non aestimet esse superatum? quando Nilicolas suos aut veniendo terret aut recedendo destituit. 5 Verum haec non superflua commemoratione narravimus, ut possis advertere qualis a te diligentia perquiratur, cui pulchritudo tanta committitur. qua de re per indictionem illam comitivam tibi formarum sub magna deliberatione credidimus, ut summo studio nitaris efficere quod tantis ac talibus rebus respicis expedire. 6 In primis noxias arbores, quae inferunt fabricarum ruinas, dum sunt quidam moenium importabiles arietes, censemus radicitus amputari, quia nulla laesio removetur, cuius origo non tollitur. si quid autem conficiente senio fuerit demolitum, pervigili celeritate reparetur, ne crescente defectu augeatur nobis causa dispendii. ductus aquae fortuna tua est, dum incolumis eris, si illa solidaveris, tantumque apud nos proficis, quantum te illis studuisse probaveris. agat ergo peritia fidesque tua, ut et constructio fabricae illibata permaneat et aquae distributio nulla se custodum venalitate subducat.
Cassiodorus HOME