monumenta.ch > 5
Cassiodorus, Variae, 7, IV FORMULA DUCATUS RAETIARUM. <<<     >>> VI FORMULA COMITIVAE FORMARUM.

Cassiodorus, Variae, 7, V FORMULA CURAE PALATII.

1 Aula nostra sicut agnoscitur peritis dispositoribus instituta, ita doctorum in ea diligens debet esse cautela, quoniam pulchritudo illa mirabilis, si subinde non reficitur, senectute obrepente vitiatur. haec nostrae sunt oblectamenta potentiae, imperii decora facies, testimonium praeconiale regnorum: haec legatis sub ammiratione monstrantur et prima fronte talis dominus esse creditur, quale eius habitaculum comprobatur. et ideo magna voluptas est prudentissimae mentis pulcherrima iugiter habitatione gaudere et inter publicas curas animum fessum reficere dulcedine fabricarum. 2 Quas primum Cyclopes dicuntur ad antrorum modum amplissimas in Sicilia condidisse, postquam in cavernis montium Polyphemus ab Ulixe singularis oculi lugendam pertulerat orbitatem. inde ad Italiam fabricandi peritia legitur fuisse translata, ut quod tantis ac talibus institutoribus inventum est, aemulatrix posteritas in suum commodum custodiret. 3 Hinc est quod spectabilitatem tuam ab illa indictione curam palatii nostri suscipere debere censemus, ut et antiqua in nitorem pristinum contineas et nova simili antiquitate producas: quia, sicut decorum corpus uno convenit colore vestiri, ita nitor palatii similis debet per universa membra diffundi. ad quae sic poteris idoneus inveniri, si frequenter geometram legas Euclidem, si schemata eius mirabili varietate descripta in tuae mentis contemplatione condideris, ut in hora commonito famuletur tibi copiosa notitia. 4 Archimedes quoque subtilissimus exquisitor cum Metrobio tibi semper assistant, ut ad nova reddaris paratissimus, qui libris veterum probaris eruditus. non enim tibi minima cura delegatur, quando animum nostrum fabricandi studio cupidissimum artis tuae ministerio probaris explere. nam sicubi aut civitatem reficimus aut castellorum volumus fundare novitatem vel si construendi nobis praetorii amoenitas blandiatur, te ordinante ad oculos perducitur quod nobis cogitantibus invenitur. decorum magisterium, propositum omnino gloriosum in tam longas aetates mittere, unde te debeat posteritas ammirata laudare. 5 Quicquid enim aut instructor parietum aut sculptor marmorum aut aeris fusor aut camerum rotator aut gypsoplastes aut musivarius ignorat, te prudenter interrogat et tam magnus ille fabrilis exercitus ad tuum recurrit iudicium, ne possit aliquid habere confusum. vide ergo quanta debet nosse, qui possit tantos instruere. recipis certe bonae dispositionis tuae uberrimum fructum, cum tu de illorum labore laudaris, si ab eis diligenter facta monstraveris. quapropter quicquid ad te pertinet, ita decenter, ita firmiter volumus explicari, ut ab opere veterum sola distet novitas fabricarum. 6 Sed haec possibilia facis, si dona nostra nulla cupiditate suppresseris. efficaciter enim imperat artifici, qui eum competenti non patitur commoditate fraudari. manus larga artium nutrit ingenia, quando qui de victu non cogitat, perficere iussa festinat. illud quoque considera, qua gratificatione tracteris, ut aurea virga decoratus inter obsequia numerosa ante pedes regios primus videaris incedere, ut ipso testimonio vicinitatis nostrae agnoscamur tibi palatia commisisse.
Cassiodorus HOME