monumenta.ch > 7
Cassiodorus, Variae, 6, VI FORMULA MAGISTERIAE DIGNITATIS. <<<     >>> VIII FORMULA COMITIVAE PRIVATARUM.

Cassiodorus, Variae, 6, VII FORMULA COMITIVAE SACRARUM LARGITIONUM.

1 Grata sunt omnino nomina quae designant protinus actiones, quando tota ambiguitas audienti tollitur, ubi in vocabulo concluditur quid geratur. donis enim praesidere regalibus comitivam sacrarum largitionum indicia rerum verba testantur. quod vere decorum, vere fuit omnimodis exquisitum in donorum regalium parte sequestratam facere dignitatem et alterius honorem dicere, dum nos constet dona conferre. actus innocens, pietatis officium illud semper ingerere, unde se fama principis possit augere. 2 Regalibus magna profecto felicitas militare donis et dignitatem habere de publica largitate. alii iudices optemperant residuis virtutibus regnatoris: haec sola est, quae tantummodo serviat ad momenta pietatis. nihil enim per ipsam districtum geritur, nil severum forte censetur, sed tunc obsequitur, quando pro nobis vota funduntur. supplicum per te fortunas erigimus, kal. Ianuariis affatim dona largimur et laetitia publica militia tua est. 3 Verum hanc liberalitatem nostram alio decoras obsequio, ut figura vultus nostri metallis usualibus inprimatur, monetamque facis de nostris temporibus futura saecula commonere. o magna inventa prudentium! o laudabilia instituta malorum! ut et imago principum subiectos videretur pascere per commercium, quorum consilia invigilare non desinunt pro salute cunctorum. 4 Sed huic, ut ita dixerim, munerariae dignitati praeconem largitatis nostrae, publicae felicitatis indicium, locum quoque primiceriatus adiungimus, ut per te demus honores, per quem et nostrae pecuniae conferimus largitates: merito, quando et simili gratia utraque praestantur et ab uno debuerunt iudice geri, quae parili videntur laude coniungi. 5 Parum est autem, quod provinciarum iudices tuae subiacent dignitati: ipsis quoque proceribus chartarum confirmas, dum perfectum non creditur nisi a te fuerit pro sollemnitate completum. 6 Vestis quoque sacra tibi antiquitus noscitur fuisse commissa, ne quid quod ad splendorem regium pertinet tuis minus ordinationibus oboediret. 7 Curas quoque litorum adventicia lucri provisione committis. negotiatores, quos humanae vitae constat necessarios, huic potestati manifestum est esse subiectos. nam quicquid in vestibus, quicquid in aere, quicquid in argento, quicquid in gemmis ambitio humana potest habere pretiosum, tuis ordinationibus obsecundant et ad iudicium tuum confluunt qui de extremis mundi partibus advenerunt. 8 Salis quoque commercium inter vestes sericas et pretiosissimam margaritam non inepte tibi deputavit antiquitas, ut sapientiam tuam evidenter ostenderet, cui talis species deputata serviret. 9 Quapropter per illam indictionem comitivae sacrarum et primiceriatus tibi conferimus dignitates, ut multis laudibus decorari possis, qui honorum numerositate praecingeris. utere igitur sollemniter titulis tuis et si quid tibi de antiquo privilegio usus abstulit, plurima certe quae vindicare debeas dereliquit, quando duarum dignitatum gloriosa quidem cura, sed et laboriosa custodia est, quae tibi copiosum fructum decoris afferunt, si probis moribus excoluntur.
Cassiodorus HOME