monumenta.ch > 6
Cassiodorus, Variae, 6, V FORMULA QUAESTURAE. <<<     >>> VII FORMULA COMITIVAE SACRARUM LARGITIONUM.

Cassiodorus, Variae, 6, VI FORMULA MAGISTERIAE DIGNITATIS.

1 Reverendum honorem sumit, quisquis magistri nomen acceperit, quia hoc vocabulum semper de peritia venit et in nomine cognoscitur, quid sit de moribus aestimandum. ad eum nimirum palatii pertinet disciplina: ipse insolentium scholarum mores procellosos moderationis suae prospero disserenat. tam multi ordines sine confusione aliqua componuntur et ipse sustinet onus omnium, quod habet turba discretum. sic nominis sui gravitate perfunctus ornat actibus principatum. 2 Per eum senator veniens nostris praesentatur obtutibus: ammonet trepidum, componit loquentem, sua quin etiam verba solet inserere, ut nos decenter omnia debeamus audire. aspectus regii haud irritus promissor, collocutionis nostrae gloriosus donator, aulici consistorii quasi quidam lucifer: nam sicut ille venturum diem promittit, sic iste desiderantibus vultus nostrae serenitatis attribuit. causarum praeterea maximum pondus in eius audientiae sinibus optima securitate reponimus, ut eius curis fidelibus sublevati utilitatibus publicis vivacius occupemur. 3 Veredorum quin etiam opportunam velocitatem, quorum status semper in cursu est, diligentiae suae districtione custodit, ut sollicitudines nostras, quas consilio iuvat, beneficio celeritatis expediat. 4 Per eum exteris gentibus ad laudem rei publicae nostrae ordinatur humanitas et nolentes redeunt, quos maerentes exceperit. per eum quippe nobis legatorum quamvis festinantium praenuntiatur adventus: per eum nominis nostri destinatur evectio et isti principaliter creditur, quod tam necessarium esse sentitur. 5 His etiam laboribus aestimatis potestatem maximam huic decrevit antiquitas, ut nemo iudicum per provincias fasces assumeret, nisi hoc et ipse fieri decrevisset. subdidit eius arbitrio aliena iudicia, ut ad ipsum rediret quod alter visus est praestitisse. molestias quidem non habet exigendae pecuniae, sed late bono fruitur potestatis indeptae, credo, ut ex diversis titulis defloraretur dignitas ad levamen principis instituta. 6 Peraequatores etiam victualium rerum in urbe regia propria voluntate constituit et tam necessariae rei iudicem facit. ipse enim gaudium populis, ipse nostris temporibus praestat ornatum, quando tales viros copiae publicae praeficit, ut plebs querula seditionem nesciat habere satiata. 7 Officium vero eius tanta genii praerogativa decoratur, ut militiae perfunctus muneribus ornetur nomine principatus miroque modo inter praetorianas cohortes et urbanae praefecturae milites videantur invenisse primatum, a quibus tibi humile solvebatur obsequium. sic in favore magni honoris iniustitia quaedam a legibus venit, dum alienis excubiis praeponitur, qui alibi militasse declaratur. 8 Adiutor etiam magistri nostris praesentatur obtutibus, ut vicaria sorte beneficii nos eligamus eius praesidium qui nobis praestat fidele solacium. hanc igitur dignitatem, tot titulis claram, tot insignibus opulentam, per indictionem illam gubernandam tibi congrua gravitate committimus, ut omnia quae gesseris magister fecisse videaris: quia nihil moribus residuum relinquitur, si, quod absit, a tanta maturitate peccetur.
Cassiodorus HOME