monumenta.ch > 5
Cassiodorus, Variae, 6, IV FORMULA PRAEFECTURAE URBANAE. <<<     >>> VI FORMULA MAGISTERIAE DIGNITATIS.

Cassiodorus, Variae, 6, V FORMULA QUAESTURAE.

1 Si tantum clarae sunt dignitates quantum nostris aspectibus perfruuntur, si praesentia frequens prodit dominantis affectum, nullus ita iudicum potest esse gloriosus quam ille qui est in cogitationum nostrarum participatione susceptus. aliis enim pecuniae publicae committimus procurationem, aliis causas concedimus audiendas, aliis patrimonii nostri iura delegamus: quaesturam toto corde recipimus, quam nostrae linguae vocem esse censemus. 2 Haec nostris cogitationibus necessario familiariter applicatur, ut proprie dicere possit quod nos sentire cognoscit: arbitrium suae voluntatis deponit et ita mentis nostrae velle suscipit, ut a nobis magis putetur exisse quod loquitur. o quam arduum est subiectum verba dominantis assumere, loqui posse quod nostrum credatur et provecti in publicum decorem gloriosam facere falsitatem! 3 Considerate quid ponderis habeatis pariter et decoris. si quid dubitamus, a quaestore requirimus, qui est thesaurus famae publicae, armarium legum, paratus semper ad subitum et, ut ait Tullius magister eloquentiae, nihil praestabilius videtur quam posse dicendo tenere hominum mentes, allicere voluntates, impellere quo velit, unde autem velit, deducere. nam si oratoris est proprium graviter et ornate dicere, ut possit animos iudicum commovere, quanto facundior debet esse, qui ore principis populos noscitur ammonere, ut recta diligant, perversa contemnant, bonos sine fine laudent, pessimos vehementer accusent? ut paene feriata sit districtio, ubi praevalet eloquentiae fortitudo. sit imitator prudentissimus antiquorum, mores et alienos corrigat et suos debita integritate custodiat. 4 Talem denique oportet esse quaestorem, qualem portare principis decet imaginem. nam si nos, ut assolet, causam gestis audire contingat, quae auctoritas erit linguae, quae sub oculis regalem genium possit implere? adesse debet scientia iuris, cautela sermonis, ut nemo debeat reprehendere quod principem constiterit censuisse. opus erit praeterea firmitas animi, ut a iustitiae tramite nullis muneribus, nullis terroribus auferatur. 5 Nam pro aequitate servanda et nobis patimur contradici, cui etiam oportet oboediri. sed vide ut tantum doctrinae deferas, quatenus probabiliter omnia perquisitus exponas. aliae quippe dignitates assessorum solacia quaerant: tua vero dignitas principi consilia sumministrat. atque ideo prudentiae vel eloquentiae tuae fama provocati quaesturam tibi, gloriam litterarum, civilitatis templum, genetricem omnium dignitatum, continentiae domicilium, virtutum omnium sedem, per illam indictionem deo praestante concedimus, ut sic agas, quemadmodum te parem rebus praedictis esse contendas. 6 Ad te enim provinciae sua vota transmittunt: a te senatus iuris quaerit auxilium: a te docti probantur expetere quod noverunt, et necesse tibi est omnibus sufficere, quantos a nobis contigerit legum remedia postulare. sed cum haec omnia feceris, nullis elationibus efferaris, nulla mordearis invidia, alienis calamitatibus non laeteris, quia quod odiosum est principi, non potest convenire quaestori. exerce potestatem principis condicione subiecti. sic ore nostro glorificatus eloquere, ut te tamen rationem credas nobis iudicibus redditurum, ubi aut culpabilis vicissitudinem recipit aut boni propositi gloriam laudatus adquirit.
Cassiodorus HOME