monumenta.ch > 4
Cassiodorus, Variae, 6, III FORMULA PRAEFECTURAE PRAETORIO. <<<     >>> V FORMULA QUAESTURAE.

Cassiodorus, Variae, 6, IV FORMULA PRAEFECTURAE URBANAE.

1 Cum de dignitate commissa laus semper iudicis aestimetur et potior habendus est quam sunt illi quibus praeesse cognoscitur, nemo amplius videtur erigi quam cui potuit Roma committi. grande est quidem procerem esse, sed multo grandius de proceribus iudicare. senatus ille mirabili opinione gloriosus probatur habere praesulem, quem mundus suspicit iura condentem: eoque fit ut illi utantur in senatu potestate perfecta, qui apud te trepidant dicere proprias causas. 2 Verum haec quoque modestia cognoscitur esse praedicanda, ut optent se legibus teneri, quae ab ipsis sciuntur potuisse constitui. quae res pro parte nobis absolute communis est: sed hac sola ratione discreti, quod alteri subdi non possumus, qui iudices nos habemus. 3 Respice tot doctos viros et considera, quale sit his aliquid dicere nec erroris verecundiam formidare. de talibus disceptas, quos tibi cognoscis esse potiores. sic ergo locum tuum tracta, ut omnes te iudicem honoratae congregationis agnoscant. consides supra omnes scilicet consulares: sententiam primus dicis: et in illa Libertatis aula reverendus aspiceris, in qua commissos habere mundi primarios approbaris. 4 Quis iam de obscuro vitio cogitare possit, qui se inter tot morum lumina esse cognoscit? vis odium non recipere? studium a te gratificationis exclude. publicum amorem necesse est habeas, si secretius nil promittas. erit nimirum magnum et singulare praeconium, si iudices non accipiant, ubi sunt qui multum dare contendant. 5 Dicioni tuae non solum Roma commissa est, quamvis in illa contineantur universa, verum etiam intra centesimum potestatem te protendere antiqua iura voluerunt, ne tantae civitatis iudicem muralis agger includeret, cum Roma omnia possideret. tu etiam ex designatis lege provinciis ab appellatione cognoscis. 6 Advocati tibi militant eruditi, quando in illa patria difficile non est oratores implere, ubi magistros eloquentiae contigit semper audire. carpento veheris per nobilem plebem, publica te vota comitantur, favores gratissimi consona tecum voce procedunt. bene age, quia te veniente licet populis et tacere. habes copiose, unde tibi gratiam tantae civitatis adquiras, si merces diversae sub nulla venalitate vendantur, si exhibitio salubriter accensa thermarum rapinarum ardoribus non tepescat, si spectaculum, quod praebetur voluptati, non sit causa litigii. suaviter enim cogit gratum esse populum, quisquis in certaminibus partium declinat iniustum. 7 Tanta enim vis est gloriosae veritatis, ut etiam in rebus scaenicis aequitas desideretur. ammonitionum igitur ordine decurso per indictionem illam habitu te togatae dignitatis ornamus, ut indutus veste Romulea iura debeas adfectare Romana. nam si isti dignitati par fueris, nihil est quod a nobis minime consequaris. ad omnia enim tali suffragio eris nihilominus dignus, si actionem tuam laudet senatus. perfecta enim rei fides est, ubi consentanei testes probantur esse summates.
Cassiodorus HOME