monumenta.ch > 5
Cassiodorus, Variae, 5, IV SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. <<<     >>> VI STABULARIO COMITIACO THEODERICUS REX.

Cassiodorus, Variae, 5, V MANNILAE SAIONI THEODERICUS REX.

1 Laudabile est in illa parte geminare custodiam, quam constat rei publicae necessitatibus exquisitam. per hanc enim et legationum utilitas et ordinationum nostrarum celeritas explicatur: hoc etiam aulicis potestatibus per varias iussiones ministrat effectum: hoc crebris illationibus nostrum ditat aerarium, ut paene quicquid in re publica geritur, cursuali ministerio compleatur. decet proinde semper esse paratum, quod utilitatibus publicis probatur accommodum, ne, quod ad celeritatem repertum est, incongruam potius festinantibus inferat tarditatem. 2 Atque ideo praefecti praetorio et magistri officiorum ubi pro publica utilitate delegerint ordinatione locatos, excedentium improbam praesumptionem tali te praecipimus districtione resecare, ut, sive Gothus sit aut Romanus qui sine nostra vel eorum quorum interest evectione veredum praesumit attingere, per unum equum centum statim solidos a te cogatur exsolvere. et de illis quoque pari severitate censemus, qui supra evectionum numerum cursuales equos usurpare praesumunt. 3 Parhippis quin etiam non ultra quam centum libras iubemus imponi. nimis enim absurdum est, ut a quo celeritas exigitur magnis ponderibus opprimatur. avis ipsa onere gravata pigrescit. carinae quae laborem non sentiunt repletae gravius moventur. quid quadrupes facere possit, qui pressus nimietate succumbit? si quis autem a modulo definito amplius fuerit habere repertus, duarum unciarum auri damno feriatur. 4 Quam summam protinus exactam, sicut iam anterioribus edictis constitutum est, per officium magisteriae dignitatis cursui proficere debere censemus. iustum est enim ut cogatur illa vendere, unde publicum equum male noscitur onerasse: sit nuditatibus expeditus qui voluntate noluit esse celerrimus. praeterea commonemus, ut praepositorum commoda non praesumas nec quicquid eos potestatis habere reverenda sanxit antiquitas, aliqua usurpatione degenies. nos enim per te geminare volumus custodiam, non antiquae consuetudinis removere cautelam.
Cassiodorus HOME