monumenta.ch > 4
Cassiodorus, Variae, 5, III HONORATO VIRO ILLUSTRI QUAESTORI THEODERICUS REX. <<<     >>> V MANNILAE SAIONI THEODERICUS REX.

Cassiodorus, Variae, 5, IV SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

1 Certum est, patres conscripti, prudentibus viris vestrum florere consilium: sed et hoc probatur egregium, quod vobis permiscetur dignitas litterarum. omnes enim, quos ad quaesturae culmen evehimus, doctissimos aestimamus, quales legum interpretes et consilii nostri decet esse participes: dignitas, quae nec divitiis nec solis natalibus invenitur, sed tantum eam doctrina cum coniuncta potest impetrare prudentia. nam licet in aliis honoribus beneficia conferamus, hinc semper accipimus. est nimirum curarum nostrarum felix portio: ianuam nostrae cogitationis ingreditur: pectus, quo generales curae volvuntur, agnoscit. 2 Aestimate, quid de illi debeat iudicari, qui tanti particeps fit secreti. ab ipso legum peritia postulatur: illuc vota confluunt supplicantum et, quod est omni thesauro pretiosius, penes ipsum civilitatis nostrae fama reponitur. quaestore iusto innocentium conscientia fit secura, improborum tantum vota redduntur anxia, et cum malis subripiendi spes tollitur, studium bonis moribus adhibetur. 3 Unicuique propria iura custodit, pecuniae continens, aequitatis profusus, nescius decipere, promptissimus subvenire. ingenio principis servit, quod universa superat: illius ore loqui cogitur, cui nullus similis invenitur. hunc locum vitiis vacuum, virtutibus plenum qui sub nostra potuit expedire praesentia, nonne vobis dignus est esse collega? scitis enim qua glorietur stirpe provectus. 4 Meministis igitur Decoratum advocationis laboribus insudantem, qua se unicuique bonorum probitate coniunxerit. causis vestris fidelis orator affuit: necessariis rebus insistens iudicantis portavit animum ad subsellia cognitorum: cui merito frequens palma contigit, quia sapienter alleganda tractavit. pudoris enim sustinere iacturam nesciunt, qui se prius iudice corriguntur. inferior gradu praestabat viris consularibus se patronum et cum honoribus vestris impar haberetur, patricius ei dictus est in celeberrima cognitione susceptus. 5 Nimis rarum est, patres conscripti, solidum loqui et, cui multa necesse est dicere, titubantia non proferre. hoc in Decorato certissimum fuit, hoc et ante nostra iudicia vos probastis. quis enim tempore suo eum quasi gubernatorem litium ignorare potuit, qui causarum scopulos transire contendit? legibus profecto minus indiguit, qui eius solacia non quaesivit. iam non de morte festinata conquerimur: ex huius fecunda pullulavit stirpe germanus. nam qui prius fratris umbra tegebatur, illo naturae lege subducto famae suae comas per aperta distendit. 6 Bona siquidem germinis iuste praecox intulit, qui nascendi ordine primus evaluit: sed fetura nobilis fructum, quem in decessore perdidit, in successore servavit. concordat huic familiae ramus ille ditissimus qui Vergiliano carmine semper enascitur: hoc enim avulso non deficit alter aureus et simili frondescit virga metallo. nutrivit quippe et hic advocatione facundiam: opinionem Romanae urbis cedens fratri Spoletinorum se maluit miscere negotiis: res tantum dura, quantum a vestra prudentia cognoscitur segregata. inter bene moratos enim asseruisse iusta facillimum fuit: provincialibus autem se vaga libertate tractantibus nimis arduum. 7 Videtur iuris suasisse modestiam, ubi ipsi quoque iudices improba plerumque cupiditate rapiuntur et quantum sibi inter mediocritatem videntur esse praecipui, tantum non sinunt suis voluntatibus obviari. inter talia leges vindicare difficile est et magnae persuasionis vis ad propositum recti venalitatem revocare iudicantis. sumite ergo, patres conscripti, libenter nostra iudicia et Honoratum quaesturae culmine provectum gremium vestrum gratanter excipiat. dignus est enim a vobis diligi qui par tantis honoribus meruit reperiri.
Cassiodorus HOME