monumenta.ch > 3
Cassiodorus, Variae, 5, II HESTIS THEODERICUS REX. <<<     >>> IV SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

Cassiodorus, Variae, 5, III HONORATO VIRO ILLUSTRI QUAESTORI THEODERICUS REX.

1 Usu quidem provenit bene meritos dona nostra suscipere: sed tu iure hereditatis principis tibi beneficia vindicasti. honorem fratris adipisceris, quia sapientia quoque germanus es. ab eisdem bonis non repellimus quem similem comprobamus. eant nunc parentes ac liberi et bonarum artium studia incitamento similitudinis aemulentur. novam in te fecimus legem parentes in amministratione succedere. hic provectus non adimitur et mutatur: quia licet persona subrogata sit, familiae tamen non deficit quod gratissimus germanus adquirit. 2 O vere vestris meritis electi at auspicio nominis honorati! praesentiunt quaedam parentes positis in prole vocabulis et ut venturarum rerum cursus ex alto est imperio divinitatis, cogitatio praesagantis instruitur: loqui datur, quod nos sensisse nescimus, sed post casum reminiscimur quod ignorantes veraciter dixeramus. 3 Tali igitur omine Decoratus evaluit: evaluit, inquam, ac se honoribus palatinis iudicio nostro laudatus immiscuit, dignitatem sumens quam solemus dare prudentibus, hoc plane supra ceteros adipiscens, quod potuit emergere post electos. sub genii nostri luce intrepidus quidem, sed reverenter astabat, opportune tacitus, necessarie copiosus, curarum nostrarum eximium levamen, et cum potestatis nostrae gratia ditaretur, morum magis laude contentus mediocribus se potius exaequabat. vivit apud nos recordatio bonorum, quia fides hominis nescit cum morte deficere. secreta nostra, quasi oblivisceretur, occuluit: iussa, quasi scriberet per ordinem, retinuit, sine avaritia serviens et gratiam nostram summa cupiditate perquirens. 4 Divertimus quidem ad bene meriti laudes, sed compendio sermonis assumpti, cum illum referimus, te docemus. fuit nimirum gratus, quod apud nos et post fata esse non desinit: tristes quaerimus quem nos amisisse dolemus. sed acerbum casum mitigat, quod ei vicaria virtute succedis, quia nemo perdidisse se sentit quod in alterum invenisse cognoscit. non extranea secteris exempla, cui domestica suppetunt tam magna praeconia. tu Decoratus ex illo es, ille Honoratus ex te est. adunent se merita, quando se iunxere sic nomina. 5 Nam de te iustius credimus meliora, qui sequeris, quia semper est diligentior imitator prioris, quando te praecedentis bona licet eligere et nova cumulare. atque ideo ab indictione tertia quaesturae te dignitate subvehimus facimusque nostri consilii claritate vivere Honoratum, ut esse nunc incipias, quod ante vocabaris. age nunc inhaerendo iustitiae, ut, qui inexperto honorem dedimus, meliora tibi probatissimo conferamus.
Cassiodorus HOME