monumenta.ch > 31
Cassiodorus, Variae, 4, XXX ALBINO VIRO ILLUSTRI PATRICIO THEODERICUS REX. <<<     >>> XXXII DUDAE SAIONI THEODERICUS REX.

Cassiodorus, Variae, 4, XXXI AEMILIANO VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX.

1 Ad finem debet perducere, quae prudentum intentio visa est suscepisse, quia sicut perfecta laudem pariunt, ita vituperationem generant, quae in mediis conatibus aegra deseruntur. defectus enim rerum aut consilium titubare aut vires arguit defuisse. quapropter sanctitas vestra a tali oblocutione refugiens, quae in aquae ductu reficiendo probabili cura ex nostra auctoritate suscepit, celeriter ad effectum faciat pervenire. 2 Nam quid aptius quam ut sitienti plebi provideat aquas sanctissimus sacerdos et humana providentia satiet quos etiam miraculis pascere debuisset? imitaris enim antiquissimum Moysen, qui Israhelitico populo longa ariditate siccato de saxi sterilitate copiosos latices eduxit et ad implendum miraculum inde fecit currere umidos liquores, ubi erat sicca durities. tu autem si fontes irriguos saxorum constructione deducis, hoc labore tuo praestas populis, quod ille miraculis.
Cassiodorus HOME