monumenta.ch > Cassiodorus > 27
Cassiodorus, Variae, 4, XXVI UNIVERSIS MASSILIA CONSTITUTIS THEODERICUS REX. <<<     >>> XXVIII DUDAE VIRO SENATORI COMITI THEODERICUS REX.

Cassiodorus, Variae, 4, XXVII TUTIZAR SAIONI THEODERICUS REX.

1 Detestabilis est quidem omnis iniuria et quicquid contra leges admittitur iusta execratione damnatur: sed malorum omnium probatur extremum inde detrimenta suscipere, unde credebantur auxilia provenire. exaggerat enim culpam in contrarium versa crudelitas et maius reatui pondus est inopinata deceptio. 2 Vir spectabilis itaque Petrus ammiranda nobis sorte conquestus est saionis Amarae tuitionem, quam ei contra violentos indulsimus, in se potius fuisse grassatam, ita ut ictum gladii in se demersum aliquatenus postium retardaret obiectio: subiecta est vulneri manus, quae ut in totum truncata non caderet, ianuarum percussa robora praestiterunt: ubi lassato impetu corusca ferri acies corporis extrema perstrinxit. 3 O execrabilem casum! impugnavit hominem auxilium suum et solacii prosperitate subtracta crevit ex defensione necessitas. his multo acerbiora subiungens, ut quasi laesio veniret ad pretium, ita scelus proprium enormi exactione taxatum est. atque ideo iuste in illos pietatis nostrae ira consurgit, qui benigna iussa in truculenta ministeria mutaverunt. nam quae erunt refugia supplicantibus, si et nostra beneficia vulnerabunt? 4 Proinde praesenti iussione censemus, ut quicquid suprascriptus Amara commodi nomine de causis memorati supplicantis accepit, quasi oppugnator ingratus a te constrictus in duplo ei cogatur exsolvere: quia sub poena restitui dignum est, quod improba temeritate constat extortum. 5 De plaga vero, quam educto gladio temerarius praesumptor inflixit, ad iudicium comitis Dudae saepe dictus saio te compellente veniat audiendus, ut secundum edictorum seriem quae male commissa claruerint, sine aliqua dilatione componat. tuitionem vero postulanti contra inciviles impetus ex nostra iussione salva civilitate praestabis, non exemplo accusati, sed consideratione decenter electi.
Cassiodorus HOME