monumenta.ch > 3
Cassiodorus, Variae, 4, II REGI ERULORUM THEODERICUS REX. <<<     >>> IV SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

III SENARIO VIRO ILLUSTRI COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX.

1  Ad ornatum palatii credimus pertinere aptas dignitatibus personae eligere, quia de claritate servientium crescit fama dominorum. tales enim provehere principem decet, ut quotiens procerem suum fuerit dignatus aspicere, totiens se recta iudicia cognoscat habuisse. moribus enim debet esse conspicuus, qui datur imitandus. facile est quemque sibi degere: multis autem electum vivere decet. 2  Cape igitur per indictionem tertiam illustris comitivae nostri patrimonii dignitatem, quam tibi non inmerito tribuit regalis auctoritas. diu namque nostris ordinationibus geminum mutuatus obsequium et consilii particeps eras et disposita laudabili assumptione complebas. subisti saepe arduae legationis officium: restitisti regibus non impar assertor, coactus iustitiam nostram et illis ostendere, qui rationem vix poterant cruda obstinatione sentire. non te terruit contentionibus inflammata regalis auctoritas, subiugasti quin immo audaciam veritati et obsecutus ordinationibus nostris in conscientiam suam barbaros perculisti. 3  Quid studium tuum longa lucubratione sollicitum et laboris continui inculpabile referamus obsequium? usus es sub exceptionis officio eloquentis ingenio: favebat ipse sui delectatus auditor, dum meliora faceres, cum recitare coepisses. pronuntiatio tua nostrum delectabat arbitrium, quia tantum dictantium reficiebas animum, quantum se lassare poterat cura cogitantum. fuit quoque in te pars altera vitae laudabilis, quod arcana nostra morum probitate claudebas, multorum conscius, nec tamen, cum plura nosses, elatus. collegis gratia, superioribus humilitate placuisti. 4  Sic omnium pro te factus est unus animus ex magna diversitate sociatus. carpes certe probatae institutionis gratissimum fructum, quando provecus tuus ita potuit omnes laetos efficere, ut universi in te iudicent sua desideria profecisse. tuere igitur hanc virtutum amabilem praeclaramque constantiam nostraeque domus auctoritate subnixus tanto studiosius gratiam quaere, quantum te locum beneficiis respicis invenisse. tende itaque adhuc bonis actibus tuos ad potiora successus, sciens gratiam nostram in illo semper augeri, qui se dignum adepto culmini desiderat inveniri.
Cassiodorus HOME